Authors/Campsall/QSLA/Q9

From The Logic Museum
< Authors‎ | Campsall‎ | QSLA
Jump to navigationJump to search


Latin English
[152]
questio nona
DEINDE IUXTA ISTUD
{Q}uaeratur: utrum universalis affirmativa de necessario et particularis affirmativa de contingenti utrumlibet, in eisdem terminis, interimant se?[1]
I
9.01 Quod non videtur quia, in particulari affirmativa de contingenti utrumlibet, praedicatum stat disiunctive pro supposito, igitur, ad sui veritatem sufficit quod aliquod contentum sub praedicato contingenter insit alicui contento sub subiecto, et affirmativa de necessario potest verificari pro aliis suppositis; igitur, et cetera.
9.02 Similiter, istud patet in terminis, nam ista sunt simul vera: 'de necessitate omne quod contingit esse hominem est homo, vel non homo' et; 'quod contingit esse hominem, contingit esse hominem, vel non hominem ' quia sua conversa est vera, quia convertitur in illam de contingenti sub acceptione 'quod contingit' et ita habet aliquam singularem veram.
9.03 Dicitur huic quod illa de contingenti et necessario distinguenda est secundum compositionem et divisionem. In sensu composito repugnant, quia illa de contingenti in illo sensu significat affirmativam de inesse esse contingens, et universalis affirmativa de necessitate, in eisdem terminis, in eodem sensu significat universalem illius esse necessariam; nunc ista repugnant: quod universalis sit necessaria, et sua indiffinita contingens. in sensu diviso, adhuc dicitur quod repugnant, quod probatur sic: quia sequitur: 'contingit "b" esse "a", igitur "b" potest esse "a", et potest non esse "a"' et ita contradicit isti: 'de necessitate omne "b" est "a"'.
9.04 Contra istud arguitur sic: primo, quod illa de contingenti in sensu diviso non inferat istas duas de possibili: 'possibile est aliquod "b" esse "a"' et: 'possibile est "b" non esse "a"' quia, dato isto, sequeretur quod affirmativa de contingenti utrumlibet, accepto subiecto pro hiis quae contingunt, et in sensu diviso, non convertatur in idem genus contingenter, accepto subiecto eodem modo, quia, si sic, tunc ista consequentia esset bona: 'contingit hominem esse hominem, vel non hominem, igitur quod contingit esse hominem potest esse homo vel non homo, et non esse homo vel non homo'. [153] Cum, tamen, aliquid sequitur ad consequens quod non ad antecedens, quia ex istis sequitur: 'igitur aliquid quod contingit esse hominem, vel non hominem, potest esse homo et potest non esse homo' et tamen, non sequitur ad primum, et si concedatur consequentia a primo ad ultimum, quia antecedens est impossibile.
9.05 Contra istud: si exponatur sic, per duas de possibili, tunc ista consequentia esset bona: 'id quod contingit esse hominem potest esse homo, vel non homo, et potest non esse homo vel non homo, igitur contingit esse hominem, vel non hominem, potest esse homo et non esse homo, et e contra. Et ita, ex opposito sequeretur oppositum'. Cum, igitur, oppositum copulative aequivaleat disiunctive ex partibus contradictoriis, ista consequentia esset bona: 'de necessitate nihil quod contingit esse hominem est homo, vel non homo' vel: 'de necessitate est homo vel non homo, igitur, de necessitate nihil quod contingit esse hominem, vel (94rb) non hominem est homo' vel: 'de necessitate quidlibet quod contingit esse hominem, vel non hominem, est homo, et e contra', cum, tamen, aliquid antecedit ad antecedens quod non ad consequens, nam sequitur: 'de necessitate omne quod contingit esse hominem est homo, vel non homo; igitur, de necessitate nihil quod contingit esse hominem est homo, vel non homo' vel: 'illud de necessitate est homo vel non homo' a parte disiunctive ad disiunctivam, et tamen, non sequitur: 'de necessitate omne quod contingit esse hominem est homo, vel non homo; igitur, de necessitate nihil quod contingit esse hominem, vel non hominem, est homo' vel: 'omne quod contingit esse hominem, vel non hominem, de necessitate est homo'.
9.06 Praeterea, Aristoteles, mixtione contingentis et necessarii in secunda figura,[2] ostendit quod[3] affirmativa de necessario existente maiore et minore de contingenti, non sequitur aliqua conclusio. Quod probat per rationem, et per instantiam in terminis. Si tamen, affirmativa de contingenti utrumlibet repugnaret universali affirmative de necessario, ostendo quod aliqua conclusio sequeretur, quia tunc, et sequeretur conclusio negativa de possibili, et similiter, contradictoria illius de contingenti. Quod probo sic: quia, ex contradictoria conclusionis cum maiore, sequeretur repugnans minori per uniformem de necessario in prima figura, quia fiat primus discursus sic: 'de necessitate omne "b" est "a"; contingit aliquod "c" non esse "a"; igitur, possibile est aliquod "c" non esse "b"' ex contradictoria huius conclusionis cum maiore, sequitur universalis affirmativa de necessario quae dicitur repugnare minori arguendo sic: 'de necessitate [154] omne "b" est "a" et: omne de necessitate est "b"; igitur, omne "c" de necessitate est "a".' similiter, sequitur contradictoria illius de contingenti nam sequitur: 'omne "b" de necessitate est "a"; et: contingit omne "c" esse "a"; igitur, non contingit omne "c" esse "b"' quia, ex contradictoria conclusionis cum minore sequitur repugnans maiori, arguendo sic in uniformi de contingenti in tertia figura: 'contingit omne "c" esse "a"; contingit omne "c" esse "b"; igitur, contingit aliquod "b" esse "a"' et ista repugnat maiori de necessario, per responsionem.
9.07 Similiter, in tertia figura, maiore de necessario et minore de contingenti, non solum sequeretur conclusio de contingenti, sicut dicit Aristoteles,[4] immo, sequeretur eius contradictoria, quia, ex contradictoria conclusionis cum minore, sequeretur repugnans maiori per uniformem de contingenti in prima figura, quia arguatur primo sic in tertia figura: 'de necessitate omne "c" est "a"; contingit omne "c" esse "b"; igitur, non contingit omne "b" esse "a"'. Probo discursum, quia arguo ex opposito conclusionis cum minore sic: 'contingit omne "b" esse "a"; contingit omne "c" esse "b"'; ex istis sequitur repugnans maiori in prima figura, si illa de contingenti repugnet illi de necessario.
9.08 Si dicatur ad primum istorum quod adhuc consequentia est bona, quia consequens est necessarium pro secunda parte, et quia necessarium sequitur ad quidlibet, ideo potest concedi consequentia. Contra istud: non valet, quia arguatur in istis terminis: 'de necessitate nihil quod contingit esse hominem est homo, vel aliquod istorum', demonstratis omnibus suppositis 'hominis', quae possunt esse, vel: 'de necessitate quidlibet quod contingit esse hominem est homo, vel aliquod istorum'. Tunc, ista consequentia est bona, ab ista disiunctiva ad hanc de inesse: 'nihil quod contingit esse hominem, vel aliquod istorum, est homo', vel: 'quidlibet quod contingit esse hominem, vel aliquod istorum, de necessitate est homo'. Ubi, tamen, antecedens est verum et consequens falsum, falsitas consequentis patet, quia utraque pars est falsa, et veritas antecedentis patet. Nam haec est vera: 'omne quod contingit esse hominem de necessitate est homo, vel aliquod istorum', quia quaelibet singularis est vera in sensu diviso, quia non est 'aliquod' accipere, quin illud demonstretur in praedicato, per positionem. Et quod ista consequentia sit bona, a disiunctiva ad disiunctivam, probo per sic dicentes, quia, per eos, convertibilis est consequentia a copulativa ad copulativam de partibus contradictoriis, quia ille copulative convertuntur cum illis de contingenti, sub hac acceptione 'quod contingit', quarum una convertitur cum alia.
[155]
II
9.09 Aliud principale: ista sunt simul vera: contingit ad utmmUbet alterum istorum quod erit necessarium esse "a" vel "b"', et sint 'a' et 'b' (94va) ista duo: 'tu fuisti romae', 'tu non fuisti romae', et haec similiter: 'de necessitate utrumlibet istorum quod erit necessarium est "a" vel "b"'.
9.10 Similiter, ista stant simul: 'contingit utrumlibet istorum quod erit necessarium esse "a", vel "b"', et: 'de necessitate alterum istorum quod erit necessarium erit "a", vel "b"'. Cuius probatio est quia, prima habet quamlibet singularem veram, et secunda sequitur ex veris, arguendo sic: 'de necessitate omne quod "a", vel "b", est "a", vel "b", et: alterum istorum quod erit necessarium est "a", vel "b"; igitur, alterum istorum quod erit necessarium de necessitate est "a" vel "b"'. Discursus patet quia, minor est de inesse simpliciter, et similiter, et si esset de inesse ut nunc, mixtio valeret, per sic dicentes. Quod minorem sit de inesse simpliciter, patet, nam haec est necessaria: 'alterum istorum erit necessarium', quia nunc est determinate vera, et impossibile est quod sit falsa. Quod nunc sit vera patet quia, necesse est quod aliquando non sis, et quandocumque cum non es, tunc alterum istorum erit necessarium; igitur, et cetera.
9.11 Ideo dicitur aliter, quod distinguenda est secundum compositionem et divisionem. Et in sensu composito, repugnant, sicut prius, et in sensu diviso, generaliter simul stant, nec repugnant, nisi sit gratia terminorum. Contra istud arguitur sic: Aristoteles, uniformi de contingenti in secunda figura, probat quod universalis negativa non convertitur in terminis, quia eius conversio non potest ostendi, arguendo ex opposito.[5] Et hoc probat quia, si arguatur ab opposito universalis negative de contingenti ad affirmativam de necessario est fallacia consequentis, quia ista habet plures causae veritatis, scilicet, particularem negativam de necessario, et quae sunt causae veritatis unius oppositorum sunt causae falsitatis sui oppositi; igitur, universalis negativa de contingenti utrumlibet falsificatur per particularem affirmativam de necessario et particularem negativam de necessario et, per consequens, non stant simul in eisdem terminis.
9.12 Praeterea, Aristoteles, improbando mixtiones contingentis et inesse simpliciter, contingentis, et necessarii, et uniformes universales de contingenti, arguit sic: universalis affirmativa de necessario stat, igitur nulla negativa de contingenti sequitur, et: negativa de necessario stat, igitur nulla affirmativa de contingenti sequitur.[6] Iste modus arguendi non valeret, [156] nisi illa de necessario affirmativa repugnaret illi de contingenti in eisdem terminis.
9.13 Similiter, Aristoteles, mixtione necessarii et contingentis in secunda figura, solum probat quod non sequitur conclusio de contingenti utrumlibet de necessario, et de inesse, nec ipsam improbat respectu conclusionis negative de possibili.[7] Quod non videtur verum, nisi illa negativa posset sequi, igitur, ex opposito illius et maiore, sequitur repugnans minori, et ex maiore et eius opposito, sequitur universalis affirmativa de necessario; igitur, illa repugnabit minori quae prius, et illa est de contingenti utrumlibet, igitur, et cetera.
9.14 Praeterea, Aristoteles, improbando conversionem affirmative de contingenti per oppositas qualitates, arguit sic: 'contingit "b" esse "a", igitur possibile est "b" esse "a", et non esse "a"'.[8] Et hoc sequitur per diffinitionem contingentis. Et ex illis duabus infert negativam de contingenti, sed ista consequentia non valeret, nisi contradictoria negative de possibili repugnaret illi de contingenti, et haec est illa de necessario.
9.15 Similiter, ex illa affirmativa de necessario, et negativa de contingenti, sequitur remotio eiusdem a se; igitur, repugnant cum utraque sit vera, arguendo sic: 'de necessitate esse "b" est "a"; et: contingit aliquod "a" non esse "b"; igitur, possibile est aliquod "a" non esse "a"'. Conclusio est impossibilis, et utraque praemissarum contingens, igitur repugnant et, per consequens, conversa minoris repugnabit eidem, igitur et cetera.
9.16 Ad oppositum videtur Aristoteles, quia arguit sic: affirmativa de necessario stat, igitur illa de contingenti non sequitur.[9] Et hoc dicit (94vb) Aristoteles, quia contingens non erat necessarium, et similiter, sicut prius argutum est, oppositum illius de contingenti habet duas causas veritatis, et quaelibet illarum repugnat alteri de contingenti quia, quod antecedit ad unum oppositorum, eidem repugnat reliquum; igitur, affirmativa de contingenti repugnat affirmative et negative de necessario, cum antecedant ad suum oppositum.
9.17 Ad quaestionem: dicendum, sicut secundo dicebatur, quod universalis affirmativa de necessario, et particularis affirmativa de contingenti, si accipiantur in sensu composito in eisdem terminis, repugnant, quia una significat in illo solum quod universalis sit necessaria, et altera quod sua indiffinita sit contingens. et ista non stant simul, quia ab universali ad [157] suam indiffinitam est consequentia necessaria, et ideo, si universalis sit necessaria, sua indiffinita erit necessaria. Si capiantur in sensu diviso, tunc possunt simul stare, nisi sit gratia terminorum.
9.18 Pro quo advertendum est quod aliquando terminus in illo de necessario est transcendens, vel talis terminus qui inest alteri extremo, pro aliquo eius supposito contingenter, et pro illo necessario, sicut patet in hac: 'de necessitate omnis homo est aliquid', et in hac: 'de necessitate omnis homo est id quod contingit esse hominem'. Utrumlibet istorum praedicatorum pro aliquibus suppositis inest cuilibet contento sub subiecto necessario, et contingenter pro aliis, quia pro per se suppositis 'hominis', inest necessario, pro eius suppositis per accidens, inest contingenter.
9.19 Aliquando praedicatum pro quolibet sui cuilibet contento sub subiecto inest necessario, vel impossibiliter, sicut patet in ista: 'omnis homo de necessitate est homo', quia non est aliquod suppositum praedicati, sub acceptione 'quod est', quin insit alicui contento sub subiecto necessario, vel impossibiliter. Aliquando praedicatum pro nullo sui est variabile circa aliquod contentum sub subiecto, vel e contra, ipso existente, sicut patet in ista: 'omnis homo est', 'omnis homo vivit', accipiendo universalem affirmativam primo modo, semper affirmativa universalis de necessario stat cum affirmativa de contingenti utrumlibet. Et ratio huius est, quia, ex quo praedicatum necessario supponit pro talibus suppositis quae contingunt inesse subiecto, vel eius suppositis, et similiter, habet talia supposita quae necessario insunt suppositis subiecti; affirmativa de contingenti potest esse vera pro primis suppositis, et affirmativa de necessario pro secundis, sicut ista simul sunt vera: 'contingit hominem esse illud quod contingit esse hominem', pro suppositis 'hominis' per accidens, sicut pro Socrate albo, vel nigro, pro quibus equaliter supponit, sicut pro suppositis per se, et haec est vera: 'de necessitate omnis homo est illud quod contingit esse hominem', pro suppositis 'hominis' per se. Et idem patet in istis: 'de necessitate omnis homo est aliquid', et: 'contingit omnem hominem esse aliquid'; prima pro per se suppositis 'hominis' verificatur, et secunda pro suppositis per accidens 'hominis'. Et tota causa est quia, in sensu diviso, affirmativa de contingenti solum significat quod aliquod contentum sub praedicato contingenter insit alicui contento sub subiecto, et affirmativa de necessario, eodem sensu, significat quod cuilibet contento sub subiecto necessario insit aliquod contentum sub praedicato. Et ista bene sunt simul vera si praedicatum sit tale commune quod pro aliquibus respiciat subiectum contingenter, et pro aliis necessario.
9.20 In terminis secundo modo acceptis, non stant simul quia, si quodlibet contentum sub praedicato respiciat contenta sub subiecto necessario, vel [158] impossibiliter, vel etiam inseparabiliter, ipso existente, illa de contingenti est falsa, quia non est aliquod suppositum unius quod est variabile circa suppositum alterius, ipso existente, et ideo ista non stant simul: 'de necessitate omnis homo vivit', et: 'contingit hominem vivere', acceptis extremis pro hiis quae sunt, et in (95ra) sensu diviso, quia illa de contingenti in talibus terminis non potest verificari, nec etiam in talibus terminis stant simul ubi quodlibet suppositum praedicati est variabile circa suppositum subiecti, vel e contra, quia tunc, illa de necessario non est simul vera cum illa de contingenti, sicut ista non sunt simul vera: 'contingit hominem esse hominem album', et: 'de necessitate omnis homo est homo albus'.
9.21 Ad primam rationem, quae est contra istum modum dicendi: dicendum est quod Aristoteles generaliter improbat conversionem universalis negative de contingenti in terminis, et ideo, si generaliter in omnibus terminis arguatur ex opposito consequentis ad particularem affirmativam de necessario, vel negativam, est fallacia consequentis, quia, in aliquibus terminis, particularis affirmativa de necessario repugnat universali negative de contingenti, et in aliquibus non, et ideo negavit Aristoteles consequentiam, non quin in aliquibus terminis consequentia sit bona, sed quia in aliquibus non tenet, quia in aliquibus terminis et particularis affirmativa et particularis negativa de necessario repugnant universali negative de contingenti, sicut est in istis: 'contingit nullum hominem esse hominem', repugnat particularis affirmativa et negativa de necessario, acceptis extremis pro hiis quae sunt, et in aliis terminis, solum negativa de necessario repugnat, sicut ista repugnant: 'contingit Socratem esse aliquid', et: 'Socrates de necessitate non est aliquid'; ista tamen, non repugnant: 'contingit socratem esse aliquid', et: 'de necessitate Socrates est aliquid', sed sunt simul vera.
9.22 Similiter, ista repugnant: 'contingit Socratem esse hominem', accepto praedicato pro hiis quae contingunt, et: 'Socrates de necessitate non est id quod contingit esse hominem'; ista tamen sunt simul vera: 'contingit Socratem esse hominem', et: 'Socrates de necessitate est id quod contingit esse hominem'.
9.23 Ad aliud inquam: dicendum est quod Aristoteles non probavit conversionem per oppositas qualitates, per hoc quod affirmativa de contingenti infert negativam de possibili in eisdem terminis, sed per hoc, quod infert affirmativam de possibili in eisdem terminis, et negativam de possibili ubi est relatio ad illud suppositum quod verificat antecedens, et ideo, probatio Aristoteles est haec: 'contingit "b" esse "a", igitur possibile est [159] "b" esse "a", et "b" non esse "a"',[10] quia contingens est, quod nec est necessarium, nec est impossibile, et ultra. Sequitur contradictoria: 'contingit "b" non esse "a"' quia, ex quo praedicatum in negativa de contingenti utrumlibet stat disiunctive pro suppositis, sicut in affirmativa, ad eius veritatem sufficit quod aliquod contentum sub praedicato possit inesse alicui contento sub subiecto, et possit non inesse eidem, et ideo, eaedem sunt exponentes affirmative de contingenti in sensu diviso, et negative de contingenti in eodem sensu. Unde, in diffinitione contingentis 'posse esse' et 'posse non esse' non habent referri ad illud pro quo posita est vera in affirmativa, et ideo, in negativa oportet quod negatio referatur ad idem pro quo affirmativa verificatur.
9.24 Ad aliud inquam: dicendum est quod Aristoteles in improbando illas mixtiones non arguit per istam regulam: universalis affirmativa de necessario stat, igitur illa de contingenti non sequitur, sed solum in talibus terminis ubi illa de contingenti et illa de necessario repugnant. Sed Aristoteles, ubi generaliter improbat aliquam mixtionem, vel uniformem, respectu conclusionis de contingenti arguit sic: universalis affirmativa de necessario et universalis negativa de necessario stant, igitur nulla conclusio de contingenti sequitur. Et quia universalis negativa de necessario in omnibus terminis repugnat illi de contingenti, in eisdem terminis, sive sit affirmativa, sive negativa, ideo Aristoteles affirmativam de necessario capit ex habundanti, quia sola negativa sibi sufficeret ad (95rb) probandum quod illa staret. Et istud oportet ponere per utramque viam quia, dato quod universalis affirmative repugnaret cuilibet de contingenti in eisdem terminis, sufficeret probare universalem affirmativam de necessario stare ad hoc quod nulla de contingenti sequitur. Et quia Aristoteles capit negativam de necessario cum affirmativa, reliquum istorum capit ex superhabundanti.
9.25 Ad aliud: quod Aristoteles in secunda figura, maiore affirmativa de necessario, et minori de contingenti,[11] non improbavit conclusionem negativam de possibili sequi, nisi in illis terminis ubi arguendo ex opposito conclusionis cum maiore infertur repugnans minori, et hoc solum est in talibus terminis ubi affirmativa de necessario et affirmativa de contingenti repugnant. Et ideo, quia in aliquibus terminis sequitur, in aliquibus non, non improbavit istam mixtionem respectu illius conclusionis. Vel potest dici quod per eosdem terminos potuit Aristoteles improbasse mixtionem illam respectu conclusionis negative de possibili, per quos probavit quod non sequitur conclusio de inesse, vel de contingenti, et ideo, non improbavit specialiter respectu illius conclusionis, sicut respectu aliarum.
[160]
9.26 Ad aliud: dicendum est quod maiore universali affirmativa de cessario et minore negativa de contingenti utrumlibet, sillogistice non sequitur conclusio negativa de possibili, sed semper in mixtione contingentis et necessarii quando maior in prima figura est affirmativa de necessario, et minor de contingenti, solum sequitur affirmativa de contingenti utrumlibet et hoc patet ex processu Aristotelis, mixtione inesse et contingentis quia, ut patet in illa mixtione, in modis affirmativis illius mixtionis, sequitur conclusio de contingenti utrumlibet, et tunc, sicut dicit Aristoteles ibidem, 'oportet accipere' maiorem de inesse simpliciter.[12] Et quia ad affirmativam de necessario, in sensu diviso, sequitur ex sua de inesse, sic similiter de inesse simpliciter, sicut requiritur ad illam mixtionem. Ideo semper, maiore affirmativa de necessario, et minore de contingenti utrumlibet, sequitur conclusio affirmativa de contingenti utrumlibet in qua non removetur idem a se, nec oportet quod negativa de possibili sequatur, non obstante quod minor de contingenti sit negativa, quia illa negativa convertitur cum affirmativa eiusdem generis contingentis.
Ad I
9.27 Ad primum principale in oppositum: patet praedicta, quod Aristoteles nullibi arguit sic: affirmativa de necessario stat, igitur nulla de contingenti sequitur, sed arguit sic: universalis affirmativa stat, universalis negativa de necessario similiter, igitur nulla de contingenti sequitur. Et iste modus arguendi valet in omnibus terminis, quia, in omnibus terminis, negativa de necessario repugnat tali de contingenti affirmative, vel negative. Et signum huius est quia, mixtione necessarii et contingentis in secunda figura, probavit Aristoteles quod ex affirmative de necessario, et altera de contingenti, non sequitur conclusio de contingenti. Et hoc probat solum propter hoc, quia universalis negativa de necessario non stat, quod non esset nisi ratio sufficeret ad eius probationem, sed nunquam inventum est ab Aristotele quod probavit illam de contingenti non sequi quia affirmativa de necessario stat.
9.28 Per hoc patet ad illud verbum quod contingens non erat necessarium; hoc est tantum dictu{m} secundum intellectum Aristotelis quod illa de contingenti non est vera cum veritate affirmative et negative de necessario in eisdem terminis.
[161]
Ad II
9.29 Ad aliud principale: dicendum est quod Aristoteles, probando quod universalis negativa de contingenti non convertitur in terminis, per hoc quodoppositum consequentis in illa conversione non infert particularem affirmativam de necessano in eisdem terminis, non intelligit quod universalis negativa de contingenti habeat duas causas (95va) veritatis de necessario in eisdem terminis, sed solum quod habeat duas causas veritatis quarum una est particularis negativa de necessario in eisdem terminis, et alia particularis affirmativa de necessario in qua est relatio ad idem suppositum in subiecto et praedicato, ita quod, causae veritatis huius: 'non contingit nullum "a" esse "b" sint istae: 'de necessitate aliquod "a" non est "b"' et: 'de necessitate illud "a" est illud "b", et istud sufficit ad suam probationem, quia probat quod iste modus convertendi non valeat per hoc quod, ex contradictoria universalis negativae de contingenti non sequitur particularis affirmativa de necessario in eisdem terminis; et hoc est verum.

Notes

  1. 1 Left margin: 'q' for insertion in space left by scribe.
  2. 2 Prior analytics I, 19; 38a 26-36, ed. cit. p. 42, 1. 17 - p. 44, 1. I; see above, 7.45.
  3. 3 Scribal correction: 'quod' written above the line.
  4. 4 Prior analytics I, 22; 40a 4-6, ed. cit. p. 48, 11. 10-13.
  5. 5 Ibid. I, 10; 30b 7-31» 17, ed. cit. p. 22, 1. 3 - p. 23, 1. 21.
  6. 6 Ibid. I, 15; 35b 28-32, ed. cit. p. 36, 11. 14-18.
  7. 7 Ibid. I, 17; 36b 26-31, ed. cit. p. 39, 11. 6-11.
  8. 8 Ibid. I, 17; 36b 35-37a 9, ed. cit. p. 39, 1. 15 - p. 40, 1. 3.
  9. 9 Passage cited above, note 6.
  10. 10 Passage cited above, note 8.
  11. 11 Passage cited above, note 7.
  12. 12 Prior analytics 1,15; 34b 7-9, ed. cit. p. 32, II. 2-425; see above, 8.09 and 8.11, notes 3 and 4.