Authors/Campsall/QSLA/Q8
From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
[143] | |
questio octava | |
IUXTA ISTUD QUOD DICTUM EST[1] | |
{Q}uaeratur: an ab inferiori ad superius, cum nota contingentiae, valeatconsequentia? | |
I | |
8.01 Quod non videtur quia, non sequitur: 'contingit hominem esse album, igitur contingit hominem, vel non hominem, esse album' quia antecedens est verum et consequens falsum. Similiter non sequitur: 'contingit hominem esse album, igitur contingit aliquid esse album', quia antecedens est verum et consequens falsum. | |
8.02 Ad istud dicitur quod illa de contingenti duplex est, quaedam n sensu composito, quaedam in sensu diviso. In sensu composito non valet consequentia, quia arguitur per istam regulam: antecedens est contingens igitur consequens. In sensu diviso, adhuc distinguitur ulterius, ex eo quod subiectum potest accipi pro hiis quae sunt, pro hiis quae contingunt; si capiatur pro hiis quae sunt, semper consequentia est bona ab inferiori ad superius, sive sit inferius per se, sive per accidens, et hoc a parte subiecti. Si capiatur pro hiis quae contingunt, tunc distinguitur ex eo quod extrema possunt esse per se in genere, vel extra. Si primo modo, consequentia est bona, tam a parte subiecti, quam a parte praedicati. Si secundo modo, consequentia non valet, et per hoc dicitur ad rationem, quod prima consequentia est bona, et similiter secunda, et consequens est verum, sicut antecedens. | |
8.03 Contra istud potest argui sic: primo contra illud quod dicitur quod in sensu diviso, acceptis extremis pro hiis quae contingunt, non valet consequentia ab inferiori ad superius, nisi arguendo in extremis quae per se sunt in genere, quia, ostendo consequentiam in aliis terminis, quae sunt extra genus, quia sit 'a' aliquis terminus inferius ad praemisse, et sit 'b' subiectum superius; ostendo tunc: ostendo istam consequentiam in sensu diviso et acceptis subiectis pro hiis quae contingunt: 'contingit "a" currere, igitur contingit "b" currere' quia, per sic dicentes, particularis affirmativa de [144] contingenti habet duas causas veritatis, igitur, ex opposito sequitur oppositum, quia, sive maior sit affirmativa universalis de necessario, sive negativa cum minore de inesse ut nunc, sequitur conclusio de necessario in omnibus termiius, per sic dicentes, igitur, arguendo ex opposito consequentis ad oppositum antecedentis cum medio de inesse erit consequentia bona. | |
8.04 Et si dicatur quod non habet tales causas veritatis, de necessario capiatur ista de contingenti, et arguatur ex contradictorio consequentis, cum minore de contingenti, ad contradictorium antecedentis. Et iste discursus patet quia, si uniformis de contingenti valeat ex contradictoria conclusionis, cum minore de contingenti, sequitur contradictoria maioris, igitur et cetera. | |
8.05 Praeterea, ista videntur repugnare, quod sit talis universalis de contingenti ubi subiectum accipitur pro hiis quae contingunt, et ubi terminus est extra praedicamentum, et tamen, quod ab inferiori ad superius non valeat consequentia in talibus. (93ra) quia, sit 'a' terminus extra praedicamentum, et capiatur ista: 'contingit omne "a" currere' accepto subiecto pro hiis quae contingunt. Tunc haec est una universalis et maior in uniformi de contingenti in prima figura, igitur, aliquam singularem infert per dici de omni, igitur, ex illa singulari infertur indiffinita eiusdem universalis, et ibi arguitur ab inferiori ad superius sub hac acceptione, 'quod contingit' et in terminis extra praedicamentum; igitur, et cetera. | |
8.06 Nec valet dicere quod talis universalis non habet singulares, quia ideo nullam infert per medium verum, quia contingit invenire talem terminum qui habet supposita quae sunt, et quae contingunt, et pro omnibus quae contingunt esse sub eo fit distributio sub hac acceptione, 'quod contingit' igitur, et cetera. Istud patet in terminis sic: 'omne quod contingit esse substantiam vel accidens contingit currere'; hic fit distributio pro antichristo, igitur, ad ipsum contingit decendere et, per consequens, sequitur: 'contingit antichristum currere, igitur quod contingit esse substantiam vel accidens, contingit currere' et istud disiunctum est extra praedicamentum. | |
8.07 Similiter, sequitur: 'contingit antichristum currere, igitur contingit aliquod suppositum in genere "currentis"' et accipiendo subiectum consequentis pro hiis contingunt, et tamen, subiectum consequentis transcendit omne praedicamentum. | |
8.08 Similiter, sit 'a' aliquid quod potest esse proponi et modo non est, sequitur: 'contingit "a" esse verum, igitur quod contingit esse propositum, contingit esse verum' et tamen, subiectum consequentis est extra genus. | |
[145] | |
8.09 Et si dicatur istis quod in istis prima consequentia esse bona, nec istud negatur universaliter, quin ibi aliquibus extra genus, valeat consequentia, sed nunquam valet in transcendentibus quae sunt extra genus, adhuc istud non potest dari, quia, ostendo quamlibet talem consequenciam: 'contingit Socratem esse hominem, igitur contingit Socratem esse hominem, vel non hominem' et hoc in sensu diviso, quia, per Aristotelem, maiore universali affirmativa de inesse simpliciter, et minore de contingenti, sequitur conclusio de contingenti utrumlibet;[2] medium, igitur, huius consequentiae est necessarium, et arguendo sic: 'omnis homo est homo, vel non homo; contingit Socratem esse hominem; igitur, contingit Socratem esse hominem, vel non hominem'. Et quod ista mixtio valeat in sensu diviso, respectu conclusionis de contingenti utrumlibet, probo, quia Aristoteles, posita ista mixtione, dicit quod 'oportet accipere' maiorem de inesse, 'non secundum tempus determinantes', quia, si sic, de inesse ut nunc, ex veris sequeretur falsum, aut igitur, ponit istam instantiam in terminis, respectu conclusionis de possibili, vel de contingenti utrumlibet.[3] Non primo modo, quia tunc, sua instantia nihil esset ad propositum; dicit enim, quod ista conclusio non sequitur, quia stat universalis affirmativa de necessario, et ista non repugnat affirmativae de possibili, igitur oportet quod hoc intendat respectu conclusionis de contingenti utrumlibet, igitur, si maior esset de inesse simpliciter, sequeretur conclusio de contingenti utrumlibet. | |
8.10 Aliter enim, Aristoteles haberet improbare mixtionem respectu illius conclusionis equaliter, ubi maior est de inesse simpliciter, sicut de inesse ut nunc. | |
II | |
8.11 Praeterea, Aristoteles dicit quod oportet accipere maiorem de inesse simpliciter, respectu illius conclusionis quam improbat sequi ad maiorem de inesse ut nunc, et minorem de contingenti, sed solum improbat illam de contingenti utrumlibet sequi ad maiorem de inesse ut nunc, et minorem de contingenti, sicut manifeste patet per suam instantiam. Haec, enim, est sua instantia: omne movens est animal, contingit omnem hominem esse moventem. Et dicit quod cum istis est haec de necessario vera: (93rb) 'omnis homo de necessitate est animal'[4] et per hoc probat quod conclusio talis non sequitur, et per hoc non potest probare, quin conclusio de possibili [146] sequatur, quia sequitur ad illam de necessario; igitur, per hoc solum inprobat illam de contingenti utrumlibet sequi, igitur illa de contingentiutrumlibet sequitur ad maiorem de inesse simpiiciter et minorem decontingenti. | |
8.12 Praeterea, Aristoteles in principio mixtionis contingentis et inesse dicit: quando altera est de inesse, et altera de contingenti, si maior sit de inesse, sequitur conclusio de contingenti,[5] et plura addit quod in negativis sequitur conclusio de contingenti pro possibili, quod non est verisimile nisi affirmativa de inesse, et minore de contingenti sequatur conclusio de contingenti utrumlibet, si, enim, solum sequeretur conclusio de possibili, non magis illud dixisset de negativis quam affirmativis. | |
8.13 Similiter, Aristoteles inferius[6] probat specialiter quod in modis negativis istius mixtionis solum sequitur conclusio negativa de possibili, et hoc quando maior est negativa de inesse, et de inesse simpliciter. Et istud non dixit de modis affirmativis quando maior est affirmativa de inesse, immo, sicut ostensum est, probavit quod in modis affirmativis, ad hoc quod sequatur conclusio de contingenti utrumlibet, oportet accipere maiorem de inesse simpliciter, quia fecit instantiam ubi maior est de inesse ut nunc, et istud non esset verum quod ubique in ista mixtione Aristoteles ostenderet quod solum sequitur conclusio de possibili quando maior est negativa de inesse, et istud nullubi ostendit de modis affirmativis, si solum conclusio de possibili sequeretur in ista mixtione si{ve}maior de inesse sit affirmativa, sive negativa. | |
8.14 Contra illud quod dicitur, quod semper est consequentia bona ab inferiori ad superius, acceptis subiectis pro hiis quae sunt, quia tunc sequeretur quod semper maiore de contingenti et minore de inesse ut nunc, sequeretur conclusio de contingenti, quia tunc, ex propositione singulari, quae est conclusio, sequeretur indiffinita maioris, et tunc ex veris sequeretur falsum, arguendo sic: 'contingit omnem hominem esse hoc' demonstrato Socrate albo, et: 'hoc est homo' demonstrato eodem; 'igitur, contingit "hoc est hoc"' conclusio est falsa, quia tunc hoc contingeret esse seipsum ex quo idem penitus demonstratur in subiecto et praedicato. | |
III | |
8.15 Aliud principale: potest argui, per instantias communes, non sequitur: 'contingit antichristum esse hominem, igitur contingit antichristum [147] esse hominem, vel non hominem' quia antecedens est verum, et consequens falsum, eo quod antichristus de necessitate est homo, vel non homo, et similiter, quodlibet suppositum praedicati inest subiecto necessario, vel impossibiliter. | |
IV | |
8.16 Similiter, non sequitur: 'contingit Socratem esse Socratem album, igitur contingit Socratem esse Socratem album, vel mutum, et sic de singulis' numerando omnia supposita per accidens quae possunt esse eadem Socrati, quia Socrates de necessitate est aliquod istorum quod sua de inesse est necessaria. | |
V | |
8.17 Similiter, non sequitur: 'contingit hanc propositionem significare verum, igitur contingit hanc significare, vel non significare, verum'. | |
VI | |
8.18 Similiter, sequitur: 'contingit hanc materiam esse sub hac forma, igitur contingit hanc esse sub aliqua forma'. | |
VII | |
8.19 Nec sequitur: 'contingit Socratem esse album, igitur contingit Socratem esse quale'. | |
VIII | |
8.20 Nec etiam sequitur: 'contingit Socratem esse suppositum "hominis", igitur contingit Socratem esse suppositum "entis"'. | |
8.21 Ad oppositum: in affirmativa de contingenti, subiectum stat disiunctive pro suppositis et similiter praedicatum; igitur, qualitercumque capiatur subiectum vel praedicatum, potest inferri ab quocumque singulari, pro cuius subiecto vel praedicato, supponit terminus communis in particulari de contingenti. Similiter, ad veritatem particularis de contingenti sufficit (93va) quia aliquod, pro quo supponit prrdicatum, contingenter insit alicui, pro quo supponit subiectum; igitur, affirmativa de contingenti infertur a qualibet, ubi hoc significatur, et hoc significatur per quamcumque affirmativam, in qua subiectum vel praedicatum, est inferius ad subiectum vel praedicatum alterius; igitur et cetera. | |
8.22 Ad questionem: dicendum est in parte, sicut prius, quod illa de contingenti duplex est, quaedam in sensu composito, et quaedam in sensu diviso. [148] Si accipiantur in sensu composito, non valet consequentia ab inferiori ad superius, quia tunc arguitur per istam regulam: antecedens est contingens, igitur consequens, sicut si argueretur sic: haec est contingens: 'Socrates est homo', igitur haec est contingens: 'homo est homo'. Si capiatur in sensu diviso, tunc distinguenda est ulterius, ex eo quod extrema possunt accipi pro hiis quae sunt, si sint termini communes, vel hiis quae contingunt. Si capiantur pro hiis quae contingunt, semper consequentia est bona, tam a parte subiecti, quam a parte praedicati, et hoc in omnibus terminis. Unde, sic acceptis extremis, haec consequentia est bona: 'contingit hominem album esse Socratem, igitur contingit hominem esse hominem'. Et consequens est verum sub hac acceptione, 'quod contingit', sicut antecedens. similiter, sequitur a parte praedicati: 'contingit Socratem esse album, igitur contingit Socratem esse aliquid', accepto praedicato contingenter, sicut dictum est. | |
8.23 Si termini capiantur pro hiis quae sunt, videndum est: an illud inferius necessario contineatur sub illo superiori, vel contingenter? Si primo modo, consequentia in omnibus terminis est bona, sicut sequitur: 'contingit Socratem album esse Socratem, igitur contingit Socratem album, vel illud quod non est Socrates albus, esse Socratem'. Si contingenter, hoc est dupliciter, vel sic quod unum sit variabile circa reliquum, et quodlibet suppositum unius circa aliquod suppositum alterius, ipso existente, sicut 'homo albus' circa 'hominem' et quodlibet suppositum 'hominis albi' circa suppositum 'hominis', vel sic est contingens, quod unum extremum non sit variabile circa reliquum, vel nullum suppositum unius circa suppositum alterius, quo modo sunt istae contingentes: 'Socrate est homo' et: 'Socrates vivit'. Et si possint aliquando esse vere, aliquando false, tamen, nullum suppositum 'hominis' vel 'viventis' est variabile circa 'Socratem, quin necessario insit socrad, Socrate existente. Si illud inferius contineatur contingenter sub illo superiori primo modo, non valet consequentia, nec a parte subiecti, nec a parte praedicati, quia non sequitur: 'Socratem album contingit esse hominem, igitur aliquem hominem contingit esse hominem' et hoc, acceptis extremis pro hiis quae sunt. Nec sequitur: 'contingit Socratem esse hominem album, igitur contingit Socratem esse hominem'. Si tamen, superius in consequente accipiatur pro hiis quae contingunt, accepto inferiore in antecedente pro hiis quae sunt, consequentia est bona, sicut sequitur: 'contingit hominem album esse sccratem, igitur contingit hominem esse Socratem' accepto 'homine' pro hiis quae contingunt, | |
8.24 Si contineatur contingenter secundo modo, acceptis extremis pro hiis quae sunt, semper consequentia est bona, sicut sequitur: 'contingit Socratem esse hominem, igitur contingit hominem esse hominem.' Et antecedens est impossibile, accepto praedicato pro hiis quae sunt, et ratio [149] huius est quia conceditur quod semper affirmativa de inesse, et minore de contingenti, sequatur conclusio de contingenti utrumiibet, et hoc si maior de inesse sit de inesse simpliciter, vel contingens secundo modo, loquendo de proprie contingenti, quia tunc, medium talis consequentia est verum, et istud patet ex processu Aristotelis, mixtione contingentis et inesse, sicut argutum est prius.[7] Et si arguatur contra istum modum dicendi sic, quod tunc ista consequentia esset bona: 'contingit Socratem esse Socratem album, igitur contingit Socratem esse hominem, vel non hominem' accepto praedicato consequentis pro hiis quae sunt, quia praedicatum antecedentis necessario continetur illo modo sub praedicato consequentis, et ita, ista mixtio (93vb) esset bona: 'omnis homo albus est homo, vel non homo; contingit utrumlibet Socratem esse hominem album; igitur, contingit utrum libet Socratem esse hominem, vel non hominem' — ubi tamen, conclusio est falsa, accepto praedicato pro hiis quae sunt, quia nullum suppositum praedicati contingenter inest Socrati, et tamen, praemissae sunt verae. | |
8.25 Similiter, ista consequentia esset bona: 'contingit Socratem esse album, igitur Socratem contingit esse aliquid', qualitercumque acciperetur praedicatum consequentis, quia istud medium esset necessarium: 'omne album est aliquid'. | |
8.26 Similiter, supposito quod quilibet homo sit albus, tunc sequeretur: 'contingit hominem album esse Socratem, igitur contingit hominem esse Socratem' quia tunc ista indiffinita infereretur ex quolibet homine, et ita, ex quolibet homine albo, et ultra; igitur, ista consequentia esset bona. | |
8.27 Ad primum istorum dicendum est concedendo consequentiam, et consequens est verum, et generaliter quod, maiore de inesse simpliciter, vel de inesse ut nunc, accipiendo propositionem de inesse ut nunc secundo modo, et inesse de contingenti, sequitur conclusio de contingenti utrumlibet. Et quando dicitur quod non est aliquod contentum sub praedicato quod contingenter insit Socrati, negandum est, quia, ex quo hoc praedicatum est disiunctum ex contradictoriis est transcendens et aequaliter supponit pro quolibet, et ita principaliter supponit pro 'Socrate albo' sicut pro 'Socrate', quia aeque necessario dicitur de uno et de alio, et pro illo 'Socrate albo', vel aliquo consimili supposito per accidens, est hoc vera: 'contingit Socratem esse hominem, vel non hominem' et pro alio supposito praedicatur haec: 'Socrates de necessitate est homo, vel non homo' ita quod haec de necessario verificatur pro per se supposito 'hominis', quod continetur sub hoc praedicato, et ita de contingenti verificatur pro [150] supposito per accidens eiusdem. Unde, quandocumque praedicatum est transcendens, et aliquid respicit subiectum contingenter, in istis terminis concedendum est universalem affirmativam de necessario, et particularem affirmativam de contingenti, in sensu diviso, simul stare in eisdem terminis. | |
8.28 Ad secundum: patet per idem quod ista conclusio est vera: 'contingit Socratem esse aliquid' quia verificatur pro uno supposito praedicati, sicut pro 'Socrate albo', vel 'muto', vel aliquo tali, nec universalis de necessario in eisdem terminis sibi repugnat. | |
8.29 Ad tertium: dicendum est quod consequentia non valet: verificatur pro 'Socrate albo', et iste est aliquis homo, igitur haec est vera: 'contingit aliquem hominem esse hominem' quia haec est vera: 'contingit hominem album esse hominem'. | |
Ad I | |
8.30 Ad primum principale: patet per praedicta quod consequentia est bona et consequens est verum, sicut antecedens, et, similiter, conversa consequentis. Nec sibi repugnat affirmativa de necessario in eisdem terminis, quia praedicatum est transcendens, et continet equaliter supposita per se et per accidens, et ideo, illam de necessario verificat pro suppositis per se, et illam de contingenti pro suppositis per accidens. | |
Ad II | |
8.31 Ad aliud principale: patet per idem quod consequentia est bona et ista sunt simul vera: 'contingit hominem esse aliquid'[8] et: 'de necessitate omnis homo est aliquid'. | |
Ad III | |
8.32 Ad tertium principale: dicendum est quod, accepto praedicato antecedentis pro hiis quae sunt, antecedens est falsum, quia sua conversa habet quamlibet singularem impossibilem, quia quaelibet singularis huius est impossibilis: 'contingit hominem esse antichristum', accepto 'homine' pro hiis quae sunt. Et ideo, potest concedi consequentia. Si capiatur pro hiis quae contingunt, consequentia est bona, sive capiatur praedicatum consequentis pro hiis quae sunt, vel contingunt, et consequens est verum, sicut antecedens. | |
[151] | |
Ad IV | |
8.33 Ad quartum principale: quod consequens est verum, quia habet multas singulares veras. | |
Ad V | |
8.34 Ad quintum: quod haec est falsa: 'contingit hanc propositionem significare verum', demonstrata quacumque propositione, et accepto praedicato pro hiis quae sunt. Si capiatur pro hiis quae contingunt, antecedens est verum (94ra) et consequens est verum, qualitercumque capiatur praedicatum, quia praedicatum est transcendens, sicut dictum est. | |
Ad VI | |
8.35 Ad 6 principale: quod ista consequentia non valet: 'contingit hanc materiam esse sub hac forma, igitur contingit materiam esse sub forma'; nec arguitur ab inferiori ad superius. Vel potest dici quod antecedens est falsum, quia quaelibet singularis suae conversae est impossibilis, et consequencia est bona. | |
Ad VII | |
8.36 Ad 7 principale: quod consequentia non valet: 'contingit Socratem esse album, igitur contingit Socratem esse qualem', sicut nec valet: 'contingit Socratem album esse hominem, igitur contingit hominem esse hominem', quia 'album' [sic]; quia 'album' non est per se contentum sub quali', sed sicut 'homo albus' sub 'homine'. Et si concedatur consequentia, concedendum est consequens esse verum, et pro supposito per accidens 'hominis', et quod est simul vera cum hac: 'de necessitate omuis homo est homo'. | |
Ad VIII | |
8.37 Ad ultimum: dicendum quod consequentia est bona, qualitercumque capiatur praedicatum antecedentis, quia si capiatur pro hiis quae sunt, est falsa, quia quaelibet singularis suae conversae est impossibilis, et tunc consequentia est bona, et consequens verum, qualitercumque capiatur praedicatum; si capiatur pro hiis quae contingunt, tunc antecedens est verum, et consequentia est bona, et consequens est verum, sicut antecedens. |
Notes
- ↑ 1 Although written by the scribe in the same hand as the rest of the page.the formula 'Iuxta istud quod dictum est' has been capitalized since the scribe usually writes this and similar expressions in lettres de forme.
- ↑ 2 Prior analytics 1, 15; 34a 34 ff, ed. cit. p. 32, 1. 13 ff.
- ↑ 3 Ibid. I, 15; 34b 7-8, ed. cit. p. 32, 1. 24 - p. 33, I. 8.
- ↑ 4 Same passage as in note 3.
- ↑ 5 ibid. I, 15; 33b 25-40, ed. cit. p. 30, 1. 22 - p. 31, 1. 7.
- ↑ 6 Ibid. I, 15; 34b 19-35a 25, ed. cit. p. 33, 1. 9 - p. 34, 1. 22.
- ↑ 7 See above, passage cited note 5.
- ↑ 8 Em. MS: aliud.