Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D1/P1Q1

From The Logic Museum
< Authors‎ | Duns Scotus‎ | Lectura‎ | Lectura I‎ | D1
Jump to navigationJump to search
Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem primam quaeritur utrum per se obiectum et formale fruitionis sit finis ultimus. Quod non: Augustinus Quaestionum 83 quaestione 30: "Fruendum est bonis honestis et invisibilibus"; haec autem multa sunt; igitur multis est fruendum, non igitur tantum fine ultimo.
[2] Praeterea, illo fruendum est quod satiat capacitatem fruentis; sed hoc potest finitum, quod non est finis ultimus, quia capacitas animae finita est, sicut et eius natura.
[3] Praeterea, intellectus non semper certius assentit perfectiori vero, igitur nec voluntas fertur firmius in verius bonum; sed frui est actus perfectus voluntatis.
[4] Praeterea, ubi contingit invenire magis et minus, et aequale; sed contingit invenire naturam minus perfectam anima et magis perfectam, igitur aequaliter perfectam; igitur ipsa satiabit eam.
[5] Praeterea, quaelibet forma satiat appetitum materiae et capacitatem; igitur quaelibet formalis perfectio ipsius voluntatis, vel intellectus respectu intellecti, satiabit eam. Probatio antecedentis: ƿsi forma perficiens materiam non satiaret appetitum eius, violenter perficeret eam, quia si materia perfecta per unam formam inclinaretur ad aliam, et non potest habere eam dum est sub alia, igitur impeditur ab eo ad quod naturaliter inclinatur; igitur perficitur violenter, sicut est de gravi exsistente sursum.
[6] Sed contra est quod dicit Augustinus I De doctrina christiana cap. 1: "Res quibus fruendum est sunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus, et hi tres sunt una res"; non igitur multis fruendum est, sed uno fine ultimo.
[7] Ad solutionem istius quaestionis primo est sciendum quod actus voluntatis in plus est quam actus fruitionis; secundo est videndum quid est obiectum fruitionis ordinatae; et tertio, quid est obiectum fruitionis in communi.
[8] Primum ostenditur sic: quando potentia ex natura sua non determinatur ad habendum actum determinatum, in plus est eius actus in communi quam actus eius rectus (hoc patet in obiecto de gravi, quod determinatur ad actum unum, scilicet moveri deorsum, ideo non maioris communitatis est actus gravis quam moveri deorsum; hoc etiam patet directe de electione, quae inferior est actu voluntatis); sed voluntas non determinatur ad actum certum; igitur frui, quod est actus eius rectus, in minus est quam actus voluntatis. ƿ
[9] De secundo est videndum. Ad quod responderet Avicenna quod obiectum fruitionis rectae et ordinatae potest esse aliquid finitum, et non ultimus finis omnium. Vult enim in IX Metaphysicae cap. 4 quod quia plura immediate non possunt produci ab uno, ideo a prima causa producitur prima intelligentia quae habet aliquid actualitatis et potentialitatis: in intelligendo suum actuale et illud a quo est, producitur anima corporis caelestis; et in intelligendo quod habet aliquid potentialitatis, producit corpus caeleste, et sic descendendo. Intelligentia igitur secundo producta, redeundo et convertendo se ad illud a quo producitur, quietatur et ita ipso fruitur.
[10] Sed contra: nulla potentia quietatur nisi in illo in quo invenitur suum obiectum perfectissime; sed frui importat quietationem cuius obiectum perfectissime invenitur in ultimo fine.
[11] Praeterea, potentia quae ordinatur ad multa obiecta per se, non quietatur perfecte nisi in obiecto continente alia, quantum possunt contineri; sed potentia fruitionis ordinatur ad multa bona per se, quae includuntur et continentur in ultimo fine; igitur ibi tantum quietatur potentia fruitionis. ƿ
[12] Praeterea, si intelligentia inferior quietatur in videndo superiorem, aut igitur videt eam esse infinitam aut finitam. Si primum, igitur non est beata ex tali visione, quia in beatitudine falsitas non est, et per consequens non quietatur. Si videt eam finitam, ergo videt eam posse excedi, quia hoc est de ratione finiti quod possit excedi; et si hoc, igitur videt quod posset esse aliquid melius eo; igitur potest appetere videre et amare illud; igitur in priore non quietatur, et per consequens non beatificatur. Et sic sequitur quod si est beata, quod non sit beata.
[13] Item, arguunt aliqui sic: quod causatur, non cognoscitur nisi causa cognoscatur; igitur non potest intelligentia inferior perfecte videre superiorem nisi videatur Deus; et ita non quietatur nisi in videndo Deum.
[14] Item, arguitur ducendo rationem ad oppositum, quod intelligentia inferior quietatur in convertendo se ad superiorem a qua producitur, et redeundo ad illud a quo producitur: cum anima immediate procedat a Deo, non quietabitur nisi videndo Deum, et sic ultimum finem.
[15] Praeterea, ratio sua concludit contra eum: si intelligentia superior non quietat inferiorem nisi quia est causa eius, cum non causet ipsam nisi in virtute primi producentis, non quietabit ipsam nisi in virtute illius, et ipsum primo quietabit ipsam, qui est ultimus finis. ƿ
[16] Praeterea, actus fruitionis ordinatus est eiusdem obiecti, quocumque recte fruente, cuius est ex natura sua; sed fruitio ordinata ex natura sua est ultimi; igitur quicumque recte fruitur, fruitur ultimo.
[17] Praeterea, non est assentiendum alicui vero nisi propter primum verum, quod est verum secundum se; igitur nec voluntas fertur in aliquod bonum nisi propter primum bonum, quod est bonum secundum se; illo igitur tantum fruendum est.
[18] Propter ista igitur dicendum est quod fruitio ordinata tantum est ultimi finis.
[19] Responsio Avicennae non concludit, sicut ostensum est. Etsi enim producitur una intelligentia ab alia, tamen non quietatur per eam; unde visus non quietatur ab eo a quo producitur, sed in visibili delectabili.
[20] Tertio est videndum quid sit obiectum fruitionis in communi. Et dicendum est quod est bonum primum, et bonum ostensum a ratione errante (quod non est bonum verum), et bonum praefixum. Potest enim voluntas praestituere sibi quodcumque bonum tamquam finem, quia sicut in potestate voluntatis est ferri in obiectum, ita et modus appetendi est in potestate eius; et sic appetere propter se quodcumque bonum, et per consequens frui eo, est in potestate eius. Et ideo bonum, commune ad bonum verum et ad bonum praeostensum et ad bonum praefixum, est obiectum fruitionis in communi.
[21] Ad primum: quod Augustinus extendit nomen fruitionis ad quemcumque amorem ordinatum; et sic virtutibus est fruendum, et sic etiam dicit bruta frui. ƿ
[22] Ad aliud: quod relatio finiti ad infinitum est respectus finitus, quia respectus infinitus non fundatur in natura finita; sic haec capacitas animae finita est, et tamen est ad infinitum. Unde infinitum satiat obiective, et finitum formaliter.
[23] Ad aliud: quod non est simile. Intellectus enim non semper assentit firmius certiori vero, quia agit secundum ultimum suae potentiae, et certius verum non semper intellectui est manifestius ostensum; sed in potestate voluntatis est tam actus suus quam modus actus. Et ideo non est simile.
[24] Ad aliud: quod nihil est maius anima in ratione obiecti, licet secundum naturam sit aliquid perfectius.
[25] Ad ultimam rationem dicendum quod peccat dupliciter. Primo, quia consequentia non valet: non enim sequitur 'materia satiatur per quamcumque formam, ergo et potentia per quodcumque obiectum', quia potentia perfectius potest ordinari ad obiectum quam materia ad formam recipiendam. Item, antecedens est falsum, quia materia non satiatur per quamcumque formam, quia tot appetitus sunt in materia quot sunt formae possibiles educi de ea, sicut patet per Commentatorem XII Metaphysicae, et etiam ex III Physicorum: 'Alterius actus alia potentia'. Unde nulla una forma potest satiare omnes appetitus materiae nisi illa contineret omnes alias formas virtualiter quae possunt perficere materiam, sicut nec aliquod obiectum potest satiare voluntatem nisi contineat virtualiter omnia obiecta sua. Et quando dicitur quod 'si non una satiat, igitur materia violentatur per illam formam', dico quod numquam aliquid violenter quiescit nisi habeat actualitatem deƿterminatam ad oppositum; ideo enim grave violenter quiescit sursum, quia habet actualitatem ad deorsum. Non sic est de potentiali, quod non habet actualitatem determinatam ad oppositum; et ideo numquam potentiale, non habens actualitatem determinatam ad oppositum, violentatur.

Notes