Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D1/P1Q2
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura I | D1
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
[26] Utrum in obiecto fruibili sit aliqua distinctio, ut voluntas fruatur eo secundum unam rationem et non secundum aliam. Quod sic: I Ethicorum cap. 7, 'Amplius autem bonum': ens et unum sunt in omni genere, sic et bonum, et per consequens relatio habet propriam rationem bonitatis; sed quidquid habet propriam rationem in obiecto fruibili, habet propriam fruitionem; sed Deus et persona divina, quae sunt fruibilia, habent essentiam et relationem; igitur habent duas rationes secundum quas est frui, scilicet ratio essentiae et relationis. | |
[27] Praeterea, sicut verum et unum convertuntur cum ente, ita et bonum. Sed unitas translata ad divina est essentialis et personalis; sunt enim ibi tres unitates, igitur similiter et tres bonitates. Igitur ƿsecundum unam est fruibilis, licet non secundum aliam; aut si secundum utramque, hoc erit secundum plures actus fruendi. | |
[28] Praeterea, quando actus terminatur ad obiectum in quantum numeratur, tunc obiectum formaliter est numeratum; sed fruitio terminatur ad Deum, qui est obiectum fruibile ut est tres personae; ergo erunt tres fruitiones. Probatio assumptae: actus visionis terminatur ad Deum ut est trinus in personis, quoniam fides, cui succedit visio, sic terminatur; igitur et dilectio sive fruitio sequens visionem, sic terminabitur. | |
[29] Contra: In omni genere resolutio stat ad aliquod unum; igitur in genere finium ad aliquod unum sub ratione unius stabit resolutio. Sed fruitio est ultimi finis simpliciter; igitur tantum erit fruitio unius secundum unam rationem. | |
[30] Praeterea, secundum proportionem efficientium est proportio finium, quoniam efficiens perfectius habet finem perfectiorem, sicut patet in artibus, quarum una administrat alteri; sed tantum est unum efficiens primum; igitur tantum erit unus finis primus, sub ratione una, sicut est tantum efficiens unum primum sub ratione una. - Confirmatur per Augustinum V De Trinitate cap. 16. | |
[31] Praeterea, propter unitatem maiestatis divinae debetur sibi una adoratio, sicut dicit Damascenus; sed bonitas est una; igitur propter unitatem bonitatis tantum dabitur una fruitio. ƿ | |
[32] Ad quaestionem respondeo quod quadruplex assignatur distinctio in divinis: una ipsius essentiae a personis, alia personarum inter se, tertia ipsorum attributorum inter se et ab essentia, et quarta idearum ab essentia. Sed de duplici distinctione ultima nihil ad praesens, sed inferius. Sed de duplici distinctione prima est considerandum, et primo, an viator, fruitione imperfecta, alia fruitione possit frui essentia et non personis, et alia una persona et non alia; secundo est hoc considerandum de fruitione perfecta. | |
[33] Quantum ad primum dicitur quod viator fruitione ordinata potest habere fruitionem circa unam et non circa aliam, quantum ad utramque partem. | |
[34] Et primo ostenditur quod fruitione ordinata potest frui essentia et non persona. Dicit enim Augustinus VII De Trinitate cap. 2 quod "si essentia relative diceretur, non esset essentia; omne enim quod relative dicitur, aliquid est excepta relatione"; ex quo accipitur quod essentia relative non dicitur. Sed quidquid est extra per se rationem alterius, potest concipi illo non concepto; igitur essentia potest concipi non concepta relatione. Sed essentia sic concepta concipitur ut bonum infinitum, quia non est bonum infinitum per relationem, quia tunc non esset fundamentum relationis; sed ubi est bonum infinitum, ibi est obiectum fruibile; igitur potest viator frui essentia divina, licet non fruatur persona per relationem constituta. Unde essentia divina non est bonum infiniƿtum ut fundamentum relationis, quia tunc relatio daret sibi bonitatem infinitam. | |
[35] Praeterea, in lumine naturali intelligitur Deus ut summum bonum, non intelligendo trinitatem in personis. Sic intelligendo Deum, intelligitur sine errore, non negando Trinitatem sed ignorando sive de ea non cogitando. Unde et philosophi sic intellexerunt circa Deum. Igitur sic potest habere actum ordinatum; et non utitur sic Deo, quia tunc non intelligeret ut summum bonum; igitur fruitur eo. Viator igitur potest frui essentia divina non fruendo persona aliqua, sicut etiam multi christiani in orando, et licite, laudant Deum sub divinitate sua, non concipiendo aliquam personam, et per consequens sic fruuntur eo. | |
[36] Sed quaeres: numquid potest frui persona non fruendo essentia? - Dico quod non, quia persona non potest intelligi nisi intelligatur essentia, et persona est fruibilis essentia (ablative). | |
[37] Secundo, dicendum est quod viator potest frui una persona non fruendo alia, et hoc ordinate, quia una persona potest perfecte intelligi non intellecta alia, quamvis intellecta una persona, necessario concomitetur alia, eo quod relativa sunt; et intelligitur concomitanter, ut terminans respectum alterius. Sed tamen non propter hoc oportet quod fruatur ea quia concomitanter intelligitur intellecto fruibili, quia cum intelligitur Deus ut creans, necessario intelligitur creatura, et tunc creatura esset fruendum, quod falsum est. | |
[38] Item, saltem duae personae, quae referuntur secundum unam relationem, possunt intelligi non intellecta tertia. Unde Ecclesia ƿhabet speciales orationes, quasdam ad Patrem et quasdam ad Filium et quasdam ad Spiritum Sanctum, ut "Veni creator", etc. Nec oportet offerendo preces Patri quod intelligantur Filius aut Spiritus Sanctus; et ideo in fine orationis, quae offertur Patri, additur Per Dominum nostrum Iesum Christum etc. Ex quibus patet quod viator potest intelligere unam personam non intelligendo aliam, et per consequens potest frui una non fruendo alia. Sic igitur ostensum est quod, loquendo de fruitione imperfecta, quae est ipsius viatoris, potest frui una persona non fruendo alia, et frui essentia non fruendo persona, licet non e contra. | |
[39] Secundo videndum est an hoc sit possibile de fruitione perfecta sequente visionem. Et primo, ex parte potentiae divinae, an possibile sit Deo facere creaturam frui essentia non fruendo persona; et secundo, an hoc possibile sit ex parte creaturae fruentis, scilicet utrum voluntas creaturae alicuius rationalis possit habere talem operationem. | |
[40] De primo dicunt quidam quod non est possibile potentiae divinae ut faciat hoc. Quod ostendunt sic: Non est possibile videre essentiam et non personam; ergo non est possibile frui essentia et non persona. Consequentia patet, quia voluntas non potest magis abstrahere in volendo quam intellectus in intelligendo, quia nihil amatur nisi quod prius intelligitur. ƿ | |
[41] Antecedens ostenditur multipliciter: Primo sic: visio non est nisi rei praesentialiter exsistentis ipsi videnti in quantum praesens est; sed essentia divina non exsistit nisi in persona; igitur visio nullius videntis perfecte potest esse ipsius essentiae nisi videatur persona. | |
[42] Praeterea, visio alicuius communis sine visione eorum ad quae est communis, est imperfecta, - igitur ad hoc quod sit perfecta, oportet quod videantur ea ad quae est communis; sed visio patriae est perfecta; igitur cum essentia sit communis et communicata tribus personis, non potest essentia perfecte videri in patria nisi videantur personae. | |
[43] Praeterea, visio alicuius distincta et perfecta requirit visionem eorum quae sunt in illo communi distincta ex natura rei, sicut quando videtur color sub basi quae est in re visa: quidquid enim habet distinctionem sub basi ex natura rei, videtur si color ille videatur perfecte; sed personae habent distinctionem ex natura rei; igitur qui videt essentiam, necessario videt personas. Sic igitur probatur illa maior. ƿ | |
[44] Praeterea, non potest esse distinctio in actu voluntatis ex parte obiecti nisi obiectum, comparatum ad illum actum, habeat distinctionem rei vel rationis; sed essentia et persona non habent distinctionem realem, certum est, - nec rationis, quia intellectus apprehendit essentiam in tribus personis et videt Deum trinum, igitur in intellectu et secundum rationem non est distinctio inter essentiam et trinitatem personarum; et per consequens qui fruitur essentia, fruitur persona. | |
[45] Praeterea, fruens quietatur in fruibili; et non quietatur in essentia tantum, quia si quietaretur in essentia, tunc fruitio personae nihil faceret ad quietationem voluntatis, quia quiescenti non est alia quietatio. | |
[46] Et eodem modo ostenditur quod non fruitur una persona nisi fruendo alia. ƿ | |
[47] Praeterea, si distincte possit frui tribus personis, fruendo Patre non fruendo Filio aut Spiritu Sancto, et manifestum est quod potest frui Filio, - aut igitur simul sunt isti actus fruitionis, scilicet Patris et Filii, aut non. Si simul, ergo plures actus eiusdem speciei adaequati capacitati potentiae possunt esse in eadem potentia, quod falsum est (licet forte non sit falsum de actibus non adaequatis capacitati potentiae, ut infra dicetur). Si non possunt esse simul, igitur neuter est fruitio, quia tunc neuter est perfectus, nam perfecta fruitio potest esse trium personarum in essentia. | |
[48] Sed videtur contrarium, quod non includit contradictionem quod Deus ex potentia sua absoluta causet in intellectu alicuius beati visionem essentiae, etsi non videat personam, - et similiter visionem unius personae sine visione alterius; et similiter de fruitione, licet videat tres personas in una essentia: Quia Pater aeternus formaliter beatus est actu intrinseco, sibi proprio, non productione Filii est formaliter beatus, quia sicut Pater non sapit sapientia genita, ita non est beatus beatitudine genita; sed quidquid est intrinsecum Patri, prius origine est in Patre quam producatur Filius sub ratione omni perfecta, aliter non esset beatus in illo priore originis quo est productivus Filii; in illo igitur priore originis est formaliter beatus. Sed in illo priore est una persona tantum et intelligitur ut 'non communicata essentia'; igitur essentia, ut non communicata intelligitur, formaliter beatificat Patrem; igitur potest frui essentia in illo priore non fruendo persona, et sic etiam esse beatus. ƿ | |
[49] Nec potest dici quod in illo priore originis videt Filium et Spiritum Sanctum et ita fruitur eis, quia cognitio rei antequam sit, non est visio, quae est praesentis ut praesens est. | |
[50] Dico igitur secundum modum hic ponendi: quicumque actus habet aliquod obiectum primum, consequenter potest terminari ad aliud quod includitur in primo obiecto, manente unitate actus, ita quod potest unico actu utrumque videre aut primum obiectum tantum, - sicut Deus intellectui beato creato potest ostendere essentiam suam, non creaturam, et etiam potest simul revelare creaturam et eam ostendere, et eodem actu. Nunc autem primum obiectum visionis est haec essentia divina in quantum haec, et quidquid habet aliquam distinctionem ab hac, est extra rationem primi formalis termini visionis. Potest igitur Deus causare visionem essentiae suae in intellectu beato et non visionem personae, quae est extra rationem essentiae: 'alio enim est Deus et alio Pater'; et similiter simul potest et eodem actu visionis; et ita per consequens potest influere ad fruendum essentia et non persona, et similiter ad fruendum una persona et non alia. | |
[51] Nec valet arguere quod personae, cum relative dicantur, simul intelliguntur, quia non valet 'video te patrem, ergo video filium tuum', licet sequatur 'intelligo te patrem, ergo intelligo filium tuum'. Sic hic: possum videre essentiam, licet non personam, et unam personam, licet non aliam, quamvis simul intelligo eas. | |
[52] Ad primum in contrarium pro alia opinione, quando dicitur quod 'essentia divina non exsistit nisi in persona', dicendum quod si de ratione alicuius esset incommunicabilitas, tunc non exsisteret nisi subsisteret, et tunc de ratione suae exsistentiae esset ratio subsistentiae, et concluderet quod si videatur ut exsistens, videtur ut subsistens. Sed ubi est alia ƿratio exsistentiae et alia ratio subsistentiae, tunc potest videri ut exsistens, licet non sub ratione subsistentiae. Sed haec essentia divina includit exsistentiam, non intelligendo eam determinari ad subsistentiam in persona. Unde exsistere suum formaliter est aliud quam subsistere, quia 'alio est Deus et alio Pater' secundum Augustinum. Et ideo in forma arguendi est fallacia accidentis, sic arguendo 'visio non est nisi essentiae ut exsistit, sed non exsistit nisi in persona, ergo visio non est essentiae nisi ut est in persona'; ac si argueretur 'homo in quantum homo est animal, et homo est risibilis, igitur in quantum est risibilis est animal'. | |
[53] Ad aliud, quando dicitur quod 'visio alicuius communis sine visione eorum ad quae est communis est imperfecta, quia confusa', dicendum quod hoc non est verum nisi de communi numerato in inferioribus. Sed ubi tale commune per communicationem est idem numero in communicatis, non est propositio vera. Nunc autem essentia divina de se est 'haec' cum communicabilitate ad tres personas. | |
[54] Ad tertium, cum arguitur quod 'visio alicuius perfecta requirit visionem eorum quae sunt in illo distincta ex natura rei', dicendum quod hoc non est verum nisi quando illud visum distinguitur in illa quae distinguuntur in illo ex natura rei, sicut patet in exemplo adducto. Sed essentia non distinguitur in personis. | |
[55] Ad quartum, quando arguitur 'quidquid fruitur essentia, fruitur persona, quia non distinguuntur secundum rem nec secundum rationem', dicendum quod distinguuntur secundum rationem. Et quando arguitur quod non, 'quia intellectus beati videt essentiam divinam in tribus personis, et ita simul sunt secundum intellectum', dicendum quod non sequitur, quia non est distinctio secundum ƿrationem quia intelligendo unum intelligitur aliud, nam intelligendo hominem intelligitur rationalis, et tamen differunt secundum rationem; sed ideo differunt secundum rationem quia intelliguntur plura simul distincta. Et ideo voluntas potest habere actum circa unum et non circa aliud, de potentia divina. Nec oportet quod voluntas semper habeat actum circa illud quod secundum se totum videtur quantum ad omne illud quod includitur in primo obiecto viso. Unde si obiectum primum contineat plura, voluntas potest in unum, licet non feratur in aliud, posito tamen quod simul intelligantur, - sicut in episcopatu includitur sacerdotium, et tamen posset velle episcopatum licet non sacerdotium, quamvis non intelligantur separatim. | |
[56] Ad aliud, quando arguitur quod 'voluntas non quietatur in essentia tantum, quia tunc fruitio personae nihil faceret ad quietationem', dicendum quod concludit falsum quod Pater non possit frui sine Filio, quia Pater prius origine quietatur in se quam generet, sicut probatum est prius. Unde ratio procedit ex falsa imaginatione, quia sicut Pater eadem quietatione qua quietatur in essentia sua quietatur post, ordine originis, in Filio et Spiritu Sancto, sic est de essentia et persona: nam essentia quietat quando intelligitur non communicata, et eadem quietatione quietat persona quando post intelligitur communicata. Unde eadem quietatione quietatur Pater in se et in Filio. - Sic etiam est de voluntate creata beata quod Pater quietat in essentia, et Deus potest non causare fruitionem vel quietationem circa Filium, et potest post causare fruitionem circa Filium, quia non est alterius primi obiecti quietatio in Filio et in Patre. | |
[57] Ad aliud dicendum quod procedit ex falsa imaginatione, ac si essent plures actus quo quis fruitur una persona et alia. Unde ƿest idem actus; et ideo nec simul sunt ut plures, nec separatim, sed eodem actu quo primo fruitur una persona, per potentiam divinam potest frui alia. | |
[58] Nunc autem hic est videndum an hoc sit possibile ex parte creaturae fruentis sic operari ut videat essentiam non videndo personam, aut videndo unam personam et non aliam; et similiter de fruitione. | |
[59] Et dico primo quantum ad visionem intellectus, quod non est possibile, quia intellectus et obiectum sunt causae naturaliter agentes, et huiusmodi agunt secundum ultimum suae potentiae. Si igitur obiectum sibi ostendatur, non est in potestate eius quod non videat ea quae includuntur in obiecto ut est sibi ostensum. Exemplum est: quod si principium aliquod includat aliquam conclusionem actu, non est in potestate eius qui videt principium quod non videat conclusionem. Cum igitur essentia divina contineat trinitatem personarum in comparatione ad intellectum beati, non erit possibile intellectui beati videre essentiam et tamen non videre personam. | |
[60] Sed quid de voluntate? an possibile est eam ex parte sui frui essentia et non persona ? Dico quod duplex est fruitio. Et de fruitione ordinata manifestum est quod non potest frui essentia nisi fruatur persona, quia fruitione ordinata voluntas habet frui quolibet quo fruendum est; et ideo fruitione ordinata non potest frui essentia et non persona. | |
[61] Similiter, loquendo de potentialitate voluntatis beati absoluta, dico quod non potest, possibilitate ex parte sui, frui essentia et non persona, vel una persona et non alia, quia licet actus sit in potestate voluntatis antequam elicitur, si tamen est aliquid de natura actus quod necessario consequitur actum ex natura obiecti, non ƿest in potestate voluntatis quod posito actu insit vel non insit; sed ex natura divina est quod sit in tribus personis, et sic de natura fruitionis, ut est circa obiectum fruibile, est quod sit trium personarum. Igitur non est in potestate voluntatis quod fruatur essentia et non persona. Sic igitur patet quid dicendum sit ad quaestionem, loquendo de potentia, an possibile sit frui essentia et non persona. | |
[62] Sed de facto dicendum est quod non contingit quod fruatur beatus essentia nisi fruatur personis simul. Quod ostenditur per auctoritatem Augustini adductam ad oppositum, et etiam per duas alias auctoritates, quarum prima est Augustini exponentis, I De Trinitate cap. 10, Philippe, qui videt me, videt et Patrem, ubi dicit quod non potest videri Filius nisi videatur Pater; quod verum est de potentia ordinata. Item, alia est auctoritas Augustini XV De Trinitate cap. 6, quod unico actu videntur tres personae. | |
[63] Ad primum argumentum principale, quando arguitur quod 'bonum invenitur in quolibet genere et ita bonum est in genere relationis', dicendum quod bonum alio modo convertitur cum ente et alio modo ponitur proprium obiectum voluntatis. Nam prima ratio boni est ratio perfecti, sicut patet ex V Metaphysicae, ƿsecundum quam rationem transfertur ad prava, - unde dicitur 'bonus latro'. Perfectum autem, sicut ex eodem patet, est cui nihil deest; cui autem nihil deest in genere, est perfectum in genere; et cui omnino nihil deest, sed caret omni imperfectione, est perfectum simpliciter. Et ex hoc sequitur quod est bonum finis et bonum entis ad finem. Et ex hoc sequitur ultra, quod bonum appropriate respiciat voluntatem, quia voluntas nata est tendere in bonum vel quia est ad finem vel quia est finis. Bonum igitur perfectum quod respicit voluntatem perfecte, non est bonum convertibile cum ente, sed bonum fruibile. Et ideo in arguendo est fallacia consequentis, quia arguitur a bono convertibili cum ente ad bonum speciale quod est fruibile. | |
[64] Ad secundum, quando arguitur quod 'in divinis unitas est personalis, ergo et bonitas', dicunt quidam quod illa quae secundum aliam rationem conveniunt essentiae et personis, possunt esse essentialia et personalia: de quorum numero est unitas, quia ratio unitatis est indivisio, et alia ratio indivisionis est essentiae in quantum essentia et ipsius personae, et similiter alia indivisio unius personae et alterius. Sed illa quae secundum eandem rationem conveniunt essentiae et personae, sunt tantum essentialia: de quorum numero est bonum, quia non inest bonitas personis nisi per essentiam. | |
[65] Sed istud non videtur aliud dicere quam conclusionem, quia ƿidem est dicere quod 'unum' aliter respicit divina quam 'bonum' et dicere quod 'bonum' est tantum essentiale et 'unum' notionale. Quaero enim causam quare aliter sic respiciunt. | |
[66] Ideo dico sic, quod ens prima divisione dividitur in ens quiditative et in ens habens quiditatem quod est ens subsistens. Nunc autem quidquid est perfectio formalis, est ens quiditative et entitas quiditativa, nam perfectio formalis est illa quam in quolibet ente melius est esse quam non esse. Sed nihil est tale nisi sit entitas quiditativa prout abstrahit a subsistere; ens autem subsistens habens quiditatem est contrahens illam perfectionem, et non est formaliter illa perfectio quiditativa. Nunc autem est ita quod 'unum' quod convertitur cum ente, est tam ens quiditative quam ens subsistens, et ideo est tam essentiale quam notionale; sed 'bonum' - ut loquor hic de eo - ut dicit formalem rationem terminandi actum volitionis, est entitas quiditativa, et ideo est tantum essentiale. | |
[67] Ad tertium, quando arguitur quod 'actus fruitionis terminatur ad Deum in quantum est trinus in personis', dicendum quod non est verum, quia numerus non est causa terminationis actus fruitionis ad obiectum, nec Trinitas, licet fruamur tribus. Et quando dicitur de fide quod 'terminatur ad Deum in quantum trinus, ergo et visio succedens', dicendum quod non est simile, quia nunc propter imperfectionem intellectus nostri sunt tres actus respectu trium personarum creditarum, quod non erit in visione, sed unico actu videbitur essentia et persona. ƿ | |
[68] Ad primum in oppositum, dicendum quod est unum obiectum ad quod stat resolutio, quod est finale secundum se, et tamen aliae rationes concomitantur. | |
[69] Ad aliud de adoratione: quod adoratio actualis potest esse de una persona et non de alia, sed non sine habituali adoratione. ƿ |