Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D1/P2Q2
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura I | D1
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
[85] Utrum apprehenso fine ultimo necessarium sit frui eo. Quod sic, videtur: Per Avicennam VIII Metaphysicae: "Delectatio est coniunctio convenientis cum conveniente"; sed finis ultimus est necessario conveniens voluntati; ergo et delectatio sequens, quae sequitur actum fruitionis. | |
[86] Praeterea, sicut finis movet metaphorice, ex XII Metaphysicae, sic efficiens proprie; igitur sicut efficiens approximatum passo sibi ƿdisposito necessario agit, sic finis quando proportionatur voluntati, metaphorice movebit voluntatem. Sed finis ultimus sufficienter proportionatur voluntati quando apprehenditur; igitur finis apprehensus necessario movebit voluntatem metaphorice, - et hoc est voluntatem ferri in finem volendo ipsum. | |
[87] Praeterea, omne mobile praesupponit aliquid immobile; sed actus voluntatis circa ea quae sunt ad finem sunt mobiles; igitur praesupponunt actum voluntatis immobilem circa ultimum finem. Igitur etc. | |
[88] Contra: Necessitas naturalis non stat cum libertate voluntatis, quia natura et voluntas sunt principia opposita, ex II Physicorum; sed voluntas libere vult finem, ut probabitur; ergo non necessario vult finem. Probatio assumptae: voluntas libere vult ea quae sunt ad finem; si igitur non libere velit finem, igitur non est una potentia respectu finis et respectu eorum quae sunt ad finem, quia haberet oppositos modos principiandi, et ita esset nulla potentia, sicut arguit Philosophus de sensu communi, probando quod sit una potentia in iudicando differentiam albi et nigri, dulcis et amari, quod si non una potentia iudicaret, tunc nulla potentia hoc faceret. | |
[89] Ad hoc dicunt quidam quod contingit loqui de fine dupliciter: aut de fine ultimo obscure cognito et viso, aut de fine clare viso. ƿSi primo modo, adhuc dupliciter: aut de fine obscure cognito in universali, aut de fine obscure cognito in particulari. | |
[90] Primo modo, loquendo de fine in universali obscure cognito, sic dicunt quod necessario voluntas fruitur eo. Quod ostendunt sic, probando ex II Physicorum: sicut principium in speculabilibus, sic finis in operabilibus; sed intellectus necessario assentit primo principio speculabilium; ergo et voluntas ultimo fini operabilium. | |
[91] Item, illud voluntas necessario vult per cuius rationem vult quidquid vult; sed per rationem ultimi finis vult quidquid vult, quia quodlibet aliud ab ultimo fine est volitum in quantum participat rationem bonitatis primi boni; igitur etc. Et confirmatur per Augustinum VIII De Trinitate cap. 3: "Tolle hoc bonum et illud, et sic videbis bonum omnis boni". ƿ | |
[92] Praeterea, sicut obiectum voluntatis est bonum quoad velle, sic obiectum eius est malum quoad nolle; nihil igitur potest nolle nisi ubi est malum aut ratio mali, sive defectus boni. Sed in bono universali et in fine ultimo in universali accepto nec occurrit ratio mali nec defectus boni; igitur non potest nolle illud. | |
[93] De fine autem in particulari cognito sed obscure, dicunt quod non est necessarium frui eo ipso sic obscure apprehenso, quia non stat fruitio in peccato mortali cum fruitione Dei trini. | |
[94] Si autem loquimur de fine clare ostenso et viso, aut igitur ille cui sic ostenditur habet voluntatem proportionatam tali obiecto per caritatem, aut non: ƿSi sic, et finis videtur practice sub ratione finis, tunc non potest non frui eo, ita quod includat contradictionem quod non fruatur eo, nec Deus potest hoc facere. Et hoc dicunt propter rationem prius factam, quia non occurrit ratio mali nec defectus boni. | |
[95] Si autem voluntas sit improportionata tali obiecto sic quod non habeat caritatem, in puris naturalibus exsistens, impossibile est frui eo, sicut dicunt, quia sicut agere praesupponit esse, ita agere supernaturaliter praesupponit esse supernaturaliter. | |
[96] Contra hanc opinionem arguitur, et primo contra primum articulum, quod voluntas non necessario fruitur fine in universali obscure viso. Dicit enim Augustinus I Retractationum cap. 9: "Nihil est tam in potestate voluntatis quam ipsa voluntas", quod est intelligendum quantum ad actum eliciendum et non quantum ad naturam potentiae volitivae, quia ipsa non est in potestate sui ipsius ut sit et non sit, sed tantum in potestate Dei; sed in potestate voluntatis est actus intellectus ut sit et non sit circa finem, quia potest avertere intellectum a consideratione finis; igitur actus voluntatis magis est in potestate voluntatis ut possit non velle finem. ƿ | |
[97] Praeterea, quidquid necessitatur ad agendum, eadem necessitate amovet prohibens ipsum agere si potest amovere, quia numquam impeditur ab actione huiusmodi agens nisi per vincens quod non potest amovere. Et hoc patet de gravi, quod necessitatur ad descendendum nisi aliquid impediat; et si potest, amovet eadem necessitate impedimentum. Igitur si voluntas necessitaretur ad volendum finem in universali, igitur similiter necessitaretur ad removendum prohibens ipsam ad hoc volendum, et hoc est 'non considerare finem'; et ita semper teneret intellectum in consideratione finis, quod est manifestum falsum. | |
[98] Praeterea, quidquid agit necessario, agit secundum ultimum suae potentiae; si igitur voluntas necessario ferretur in ultimum finem in universali, igitur secundum ultimum suae potentiae, et per consequens non aliquando remissius et aliquando intensius ferretur in illud, sed semper uniformiter, quod falsum est. | |
[99] Praeterea, potentia quae libera est per participationem, quae subest libertati voluntatis, non magis determinatur secundum actum suum circa minimum obiectum quam maximum, - ut patet de visu, quod non magis determinatur ad videndum solem quam aliud visibile; igitur multo fortius voluntas, quae libera est per essentiam, non magis determinabitur ad volendum unum quam aliud. | |
[100] Praeterea, quod dicitur secundo, quod 'voluntas non necessitatur ad volendum finem ultimum obscure ostensum et in particulari', dico quod hoc verum est. Sed in hoc contradicit sibi ipsi; immo per rationem suam prius adductam videtur quod ita necessitatur ad volendum finem ultimum in particulari sicut in universali, quia ibi non occurrit aliqua ratio mali nec defectus boni. | |
[101] Praeterea, scio rationem finis in universali non esse nisi in isto fine particulari ultimo; igitur scio eandem rationem appetibilitatis in uno et in alio; igitur si voluntas necessario fruitur uno, et alio. | |
[102] Contra tertium quod dicitur, quod 'voluntas proportionata ultiƿmo fini per caritatem, clare viso, necessario fruitur illo', primo ostenditur quod ex parte voluntatis non sit hoc necessarium, quia idem principium activum et eodem modo se habens non elicit actionem aliquam aliquando necessario et aliquando contingenter, quia quodlibet principium habet eundem modum agendi ex parte sui nisi mutetur. Sed caritas est eadem quando clare videt finem ultimum et quando non clare videt, vel saltem potest esse eadem, sicut Paulus eandem caritatem, non mutatam, habuit quando vidit essentiam divinam in raptu et alias quando non ita clare. Igitur si non necessario voluntas informata per caritatem fertur in ultimum finem non clare ostensum, nec feretur in ultimum finem quando clare sibi ostenditur. | |
[103] Praeterea, si voluntas sic necessario fruatur ultimo fine clare viso, aut igitur finis sive obiectum causat istam necessitatem, aut voluntas. Non finis, quia ipse non necessario agit. Si voluntas, igitur non potest esse differentia quare haec necessario fruitur quando clare videtur, et non necessario quando non clare, propter approximationem et non approximationem ad obiectum, licet approximatio et non approximatio faciant ad perfecte et non perfecte fruendum. | |
[104] Praeterea, contra hoc quod dicitur quod 'includit contradictionem, nec Deus potest hoc facere quod voluntas proportionata non fruatur ultimo fine clare ostenso': quando enim sunt duae naturae absolutae et una non dependet ab alia, illa quae prior est et non dependens potest esse sine alia absque contradictione, quia hoc includitur in subiecto propositionis praedictae; sed sic se habent visio et fruitio, et visio prior est; igitur potest esse sine fruitione. | |
[105] Dicunt ad hoc quod maior vera est quando non dependent ƿmutuo nec a tertio. Nunc autem fruitio et visio, licet inter se non dependeant, tamen dependent a tertio ut ab obiecto. Sed sic omnia dependent a Deo. Et ideo contra hoc sic arguitur: quod si huiusmodi naturae non dependent mutuo nec etiam a tertio quod non est necessaria causa eorum, tunc nulla est contradictio quod unum sit sine alio. Tunc enim non est contradictio ex parte eorum, ut concessum est; nec etiam ex parte obiecti sive causae, quia non est necessaria causa eorum. Sed obiectum, quod est tertium a fruitione et visione, non est necessaria causa; ergo etc. | |
[106] Praeterea, contra quartum quod dicitur, quod 'voluntas constituta in puris naturalibus, sine habitu supernaturali, non potest frui fine ultimo': si enim posito habitu supernaturali voluntas potest habere actum fruitionis, et eo non posito impossibile est habere actum fruitionis, tunc habitus erit potentia vel essentialis pars potentiae. | |
[107] Praeterea, circa obiectum obscure visum voluntas potest habere actum fruitionis sine habitu supernaturali; igitur multo plus circa obiectum, quod est finis ultimus, si clare videatur potest habere actum de se. | |
[108] Sic igitur teneo secundum articulum positionis praedictae, sed nego primum, tertium et quartum; ex quo patet quid dicendum sit ad quaestionem. | |
[109] Supposita igitur distinctione finis praedictae opinionis, dicendum est, quantum ad primum membrum, quod non est necessarium voluntatem frui fine ultimo in universali ostenso et obscure viso, quia sicut est in potestate voluntatis avertere intellectum a cognitione finis sic cogniti, et ita per consequens frui eo, ita etiam in ƿpotestate voluntatis est quod non fruatur tali fine, licet sibi ostendatur sic ab intellectu, quia nihil est tam in potestate voluntatis sicut suus actus proprius, sicut dicit Augustinus, ubi supra. | |
[110] Item, si voluntas libere et non necessario feratur in ea quae sunt ad finem, et necessario in finem, igitur non habet unum modum respiciendi obiectum, nec esset potentia una. | |
[111] Dices ad hoc, quod intellectus est una potentia et tamen alio modo assentit veritati principii et alio modo veritati conclusionis: nam primae veritati assentit propter se, sed veritati conclusionis propter veritatem principii. Dico quod eundem modum intellectus habet ad assentiendum principio et conclusioni, nam utrumque secundum gradum suae veritatis movet intellectum uniformiter ad assentiendum sibi; nam conclusio secundum gradum suae veritatis et secundum suam evidentiam movet intellectum ad assentiendum sibi, sicut principium secundum suam evidentiam. Ita igitur erit de voluntate quod uniformem modum assentiendi habebit respectu finis et respectu eorum quae sunt ad finem. Non igitur necessario assentit uni et contingenter alteri, sed sicut libere assentit bono ad finem in ordine ad aliud, ita ipsi fini, qui est bonum propter se, assentit libere. | |
[112] Sed quantum ad secundum membrum divisionis, concordandum est cum eis quod voluntas non necessario fruitur fine ultimo in particulari ostenso et obscure viso. | |
[113] Sed quantum ad tertium membrum, est dicendum quod voƿluntas elevata per caritatem non necessario fruitur ultimo fine clare ostenso, quia non est necessitas eliciendi actum nisi sit necessitas ex parte principii eliciendi. Si igitur caritas sit eadem quando finis ultimus obscure videtur et clare, et non necessario elicit quando obscure videtur, igitur nec quando clare. | |
[114] Quantum autem ad quartum membrum, dicendum quod non est impossibile voluntatem non elevatam frui fine ultimo clare ostenso, quia si minor praesentia obiecti sufficit ad hoc quod habeat actum, et maior praesentia obiecti sufficiet. Si ergo voluntas circa obiectum obscure visum possit habere actum fruitionis sine habitu supernaturali, multo fortius si obiectum clare sibi ostendatur. | |
[115] Sed tunc dices quod tunc sequitur quod voluntas non elevata potest frui Deo; igitur esset beata, quia fruitio obiecti visi est beatitudo. Dicendum quod non est beatificata licet sic fruatur Deo. Dicit enim Augustinus XIII De Trinitate cap. 5: "Beatus est qui habet quidquid vult et nihil mali vult". Ista voluntas non elevata aut vult habere caritatem quando sic fruitur Deo, ut perfectius fruatur, aut non vult. Si vult et non habet, igitur non est beata; si non vult, igitur male vult. | |
[116] Ad primum alterius opinionis, quando arguitur quod 'sicut principium in speculabilibus, sic finis in operabilibus', primo dico quod si iste, cuius est haec opinio, innitatur isti auctoritati quantum ad omnem similitudinem, sequuntur inconvenientia contra eum, quia principium in speculabilibus non est tantum principium assentiendi sibi necessario, sed etiam conclusioni; igitur similiter voluntas non tantum assentit necessario fini, sed eis quae sunt ad finem. ƿUnde dico quod tenet similitudo quantum ad hoc quod sicut principium est cognitum propter se et conclusio propter principium, sic etiam finis est volitus secundum se et ens ad finem propter finem; unde habent similem ordinem ad voluntatem sicut alia ad intellectum. Sed tamen non tenet eodem addito utrobique, scilicet modo 'necessitatis', quia destruit rationem voluntatis. Similiter, tenet similitudo quod sicut praedicta habent ordinem in vero, sic ista in bonitate. Sed non tenet similitudo quantum ad actualem volitionem, quia intellectus necessario assentit vero sibi proportionaliter ostenso, quia est agens naturaliter, agens secundum ultimum suae potentiae, - non sic autem voluntas. Unde quanto aliquid est magis verum, tanto verius movet intellectum ad assentiendum sibi si perfecte sibi ostendatur, sed non quanto est aliquid maius bonum tanto magis movet ad sibi assentiendum. | |
[117] Ad aliud, quando arguitur quod 'voluntas necessario illud vult per cuius rationem necessario vult quidquid vult', dico quod haec maior est falsa, quia voluntas nihil necessario vult. Quando etiam dicitur in minore quod 'voluntas vult, quidquid vult, per rationem ultimi finis, quia omne aliud est volitum in quantum participat primum bonum', dicendum quod etiam haec minor falsa est, nisi intelligatur participatione ultimi ut effectivi (quia nihil agit secunda nisi prima causa movente): Si enim intelligatur quod voluntas vult, quidquid vult, per participationem primi boni in ratione principii effectivi, sic verum est quod in omni actione debet esse duplex movens, et sic non est ad propositum. Vel potest intelligi quod voluntas velit, quidquid vult, per participationem primi boni in ratione termini et obiecti terminantis actum voluntatis; et sic non est verum, quia tunc non posset voluntas velle ƿaliquid nisi primum bonum primo terminaret actum volitionis, quod falsum est. Vult igitur voluntas, quidquid vult, participatione primi boni effective, sed non participatione primi boni in ratione obiecti. Et secundum hoc intelligenda est auctoritas Augustini allegata VIII De Trinitate. | |
[118] Ad aliud, quando arguitur quod 'in fine in universali ostenso non occurrit aliqua ratio mali nec defectus boni', dico quod ista ratio plus valeret de fine in particulari, ad probandum quod voluntas necessario velit finem in particulari obscure ostensum, quia ibi multo minus occurrit nulla ratio mali nec defectus boni. Item dico quod duo sunt actus voluntatis positivi, scilicet nolle et velle; et licet nolle non sit nisi respectu alicuius quod habet rationem mali, vel respectu obiecti defectivi, tamen voluntas potest negative non velle obiectum in quo est nihil mali nec ratio obiecti defectivi, quia sua libertas est ad contradictoria; unde licet non potest nolle beatitudinem, potest tamen non velle illud. | |
[119] Alia responsio est, quam tamen non assero. Potest enim dici probabiliter quod nulla bonitas in natura rei nec in obiecto, ut est ostensum voluntati, praesupponitur ad hoc quod voluntas velit; ita etiam nulla malitia, nec ex natura rei nec ex parte obiecti, ut est ostensum, praesupponitur ad hoc quod voluntas nolit illud, sicut patet de peccatore odiente Deum. | |
[120] Ad illud etiam Augustini XIII De Trinitate cap. 4, quod 'non est dubitandum cum academicis de beatitudine, quoniam omnes beati esse volunt', dico quod hoc intelligendum est de volitione habituali et non actuali, quam potest coercere. ƿ | |
[121] Item, in alio auctoritas non est ad propositum, quia quod omnes, boni vel mali, volunt esse beati, non potest habere veritatem nisi de actu concupiscentiae, quia volunt sibi beatitudinem et bonum; sed iste actus non est frui, quia non refertur ad obiectum propter se, sed refertur ad bonum suum; et ideo est contradictio quod frui sit actus concupiscentiae. Licet igitur omnes velint beatitudinem, non sequitur quod omnes fruantur ultimo fine qui est beatitudo. | |
[122] Ad illud quod arguitur pro quarto membro quod 'supernaturaliter agere praesupponit esse supernaturaliter', dico quod actus quo voluntas non elevata frueretur Deo sibi clare ostenso, est actus naturalis et non supernaturalis. Et si dicas quod obiectum est supernaturale, dico quod supernaturalitas non est condicio obiecti absolute nisi quia actus. | |
[123] Ad primum principale, quando arguitur quod 'delectatio est coniunctio convenientis cum conveniente', dicendum quod est convenientia aliquorum ex natura rei, et alia ex acceptatione alterius cui convenit coniungi. Exemplum primi de materia et forma, et de sensu et visibili conveniente. Et quando sic est convenientia ex natura rei, necessario convenit sibi alterum, cui coniungitur, esse delectabile. Sed quando est convenientia ex acceptatione, non semper illud conveniens quod coniungitur, est sibi delectabile nisi illud acceptet. Et sic est in proposito, quod finis est delectabilis voluntati ex acceptatione sua, et ideo potest facere ipsum sibi non esse delectabilem. Unde dico quod delectatio est coniunctio convenientis cum conveniente ex natura rei et ex acceptatione; sed finis ƿvoluntati non est necessario delectabilis nisi ex natura rei, et ideo non necessario sequitur delectatio. | |
[124] Ad aliud, quando arguitur quod 'finis movet metaphorice sicut efficiens proprie, igitur si efficiens necessario, et finis', dicendum quod non sequitur, quia ex hoc quod ponitur aliquid moveri metaphorice, destruitur necessitas quae sequitur actum proprie ut distinguitur contra metaphoricum; et eodem addito utrobique, non tenet consequentia quando illud additum est destructivum. Vel aliter potest dici quod sicut agens proprie, naturale, approximatum passo, necessario agit, sic etiam finis correspondens necessario movet metaphorice, quia necessario amatur ab agente naturali, agente sic necessario in passum approximatum; sed in proposito agens quod est obiectum, movet contingenter, ut Deus, non necessario, et ita etiam sequitur quod ut finis moveat metaphorice contingenter. | |
[125] Ad ultimum dicendum quod est fallacia consequentis. Non enim sequitur 'omne mobile praesupponit immobile, igitur actus mobiles voluntatis praesupponunt hunc actum immobilem qui est circa finem'; fit enim descensus sub eo quod stat confuse tantum. Unde actus calefaciendi ignis sunt mobiles, et tamen non praesupponunt aliquem actum calefaciendi immobilem; unde tantum praesupponunt actum primum immobilem, ut calorem. Et ita actus voluntatis praesupponit naturam voluntatis immobilem. Unde ista ratio si concluderet, probaret quod voluntas semper haberet aliquem actum stantem quo vult finem, quod falsum est. ƿ |