Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D1/P2Q1

From The Logic Museum
< Authors‎ | Duns Scotus‎ | Lectura‎ | Lectura I‎ | D1
Jump to navigationJump to search
Latin English
[70] Utrum frui sit actus a voluntate elicitus, an delectatio passio sequens. Et quod sit passio, quae est delectatio, videtur: Fructus est ultimum quod exspectatur de arbore; sed ultimum quod exspectatur in actibus animae est delectatio, sicut patet ex X Ethicorum.
[71] Praeterea, ad Gal. 5: Fructus spiritus sunt pax et patientia etc. Et Ambrosius super illud dicit quod 'dicit ea non opera sed fructus', quia propter se appetenda sunt; sed hoc est per se fructus; ergo cum pax non sit actus, sed pax est quaedam tranquillitas sequens actum (et sic de aliis, quod sunt passiones), igitur frui passio est.
[72] Contra: Voluntas amat Deum: aut igitur propter aliud, et tunc utitur eo, aut propter se, et tunc fruitur Deo; igitur frui est actus quo amatur Deus propter se. ƿ
[73] Ad quaestionem est primo sciendum quod sicut in intellectu sunt duo actus, quorum uno assentitur vero propter se, et est intellectus principiorum, et alius quo assentitur vero propter aliud, ut veritas conclusionis, quae dependet ex veritate principii, - sic in voluntate sunt duo actus, quia ex VI Ethicorum "quod est in intellectu affirmatio et negatio, hoc in voluntate prosequi aut fugere". Unde in voluntate est unus actus quo assentitur bono propter se, et alius actus quo assentitur bono propter aliud.
[74] Verumtamen differentia est inter intellectum et voluntatem quantum ad istos actus, quia illi duo actus intellectus sunt ex natura obiectorum tales, et ideo limitantur ad certa obiecta, ut intellectus ad principia. Unde intellectus non est omnium sed principiorum, et scientia tantum conclusionum; et intellectus immediatorum, et scientia mediatorum. - Item, actus intellectus sufficienter dividitur per actum assentiendi vero propter se et vero propter aliud (sapientia autem proprie non est distinctus habitus ab his, sed includit utrumque). Sed voluntas differt ab intellectu quantum ad utrumque articulum : Nam actus voluntatis non est ex natura obiecti, sed ex natura voluntatis elicientis: nam voluntas potest velle 'bonum quod est bonum propter se' in ordine ad aliud, et e converso potest velle 'bonum in ordine ad aliud' propter se; et ideo isti duo actus non requirunt determinata obiecta, sed extendunt se ad omnia volibilia. Similiter voluntas differt ab intellectu quantum ad secundum articulum, quia velle bonum propter se et propter aliud non necessaƿrio dividit actum voluntatis. Quod ostenditur sic: ponatur quod aliquid ostendatur voluntati sub ratione boni, sed non ostendatur quale bonum sit, voluntas circa bonum sic ostensum potest habere actum non necessario inordinatum, igitur nec actum referendum nec ibi subsistendum: quia si haberet actum ulterius referendum, tunc uteretur eo et sic apprehenderet ut bonum ad finem, et etiam potest contingere quod tale bonum sit bonum propter se, - item si haberet actum fruitionis, tunc frueretur illo, et potest contingere quod sit bonum propter aliud. Igitur voluntas in volendo non necessario habet actum volendi propter se, nec propter aliud.
[75] Ulterius est sciendum quod actum propter se, quo aliquis amat bonum propter se, sequitur delectatio, dicente Avicenna VI Metaphysicae quod "delectatio est coniunctio convenientis cum conveniente"; et X Ethicorum: operationes habent delectationes annexas, diversas specie, sicut et actus. Sic igitur patet quod est actus voluntatis boni propter se, et boni propter aliud, et est delectatio sequens.
[76] Quis igitur istorum actuum est frui? Manifestum autem est quod frui non est actus boni propter aliud, et in hoc conveniunt omnes. Sed dico quod aliquae auctoritates dicunt quod frui est actus voluntatis quo fertur in bonum propter se, et aliquae quod est delectatio sequens hunc actum, et aliquae quod frui comprehendit utrumque: et actum et delectationem.
[77] Quod autem aliquando accipitur pro actu, manifestum est per Augustinum 83 Quaestionum quaestione 30: "Omnis perversio est frui" etc.; sed perversio est actus in quo est malitia, quia voluntarius est; sed delectatio non est voluntaria, nam talem actum qui est boni propter se, necessario sequitur delectatio. ƿ
[78] Item, Augustinus I De doctrina christiana cap. 1: "Frui est amore inhaerere alicui rei propter se"; sed inhaesio actus est, et non passio, quia si esset inhaesio delectatio passio, non esset inhaesio obiecti propter se, relata tantum ad obiectum, quia delectatio formaliter est ab obiecto et non relata ad obiectum ut ad finem.
[79] Item, aliquae auctoritates volunt quod frui est delectatio, dicente Augustino I De Trinitate cap. 10 in fine: "Gaudium est frui Trinitate" etc.; igitur frui est gaudium, et ita delectatio.
[80] Item, aliquae auctoritates volunt quod frui includat utrumque, et ita est unum per accidens, dicente Augustino X De Trinitate: Fruimur cognitis, in quibus voluntas delectata conquiescit. Si autem esset tantum delectatio, non oporteret dicere 'fruimur cognitis'; si autem tantum actio, non esset dicendum 'voluntas delectata conquiescit'.
[81] Item, qui tenet quod beatitudo requirit utrumque, ut infra dicetur, haberet dicere quod frui sit praemium nostrum. Unde Augustinus I De doctrina christiana cap. 6: "Summa merces est ut illo fruamur", etc. Et ideo apud diversos, aut secundum diversum modum loquendi, frui est aequivocum; propter quod non est multum de nomine contendendum. ƿ
[82] Sed quaeret aliquis: cui primo nomen fruitionis convenit? Dico quod hoc non habetur nisi ex modo loquendi grammatice. Dicunt enim grammatici quod frui construitur cum ablativo ex vi transitionis cum dicitur 'fruitur Deo'; et ideo ex modo loquendi accipitur magis pro actu transeunte in Deum. Sed delectatio in Deo significat passionem et quietationem magis quam actionem.
[83] Ad primum dicendum quod fructus non ultimo exspectatur ut solum desideres fructus ut delecteris, sed ut iungaris fructui per actum quem sequitur delectatio.
[84] Ad aliud dicendum quod ratio concludit oppositum, nam operatio dicitur delectabilis propter passionem sequentem; et ideo licet fructus dicat passionem, frui tamen quo fruimur fructu erit actio, et est delectabilis propter fruitionem.

Notes