Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D1/P3Q2
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura I | D1
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
[128] Iuxta hoc, utrum viator fruatur. Quod non, videtur: Quia viator habet actum desiderii, desiderium enim inhiantis fit amor fruentis, dicit Augustinus; sed actus desiderii non est actus fruitionis. Probatio: desiderium est respectu non habiti, quod igitur desideratur, non est; sed fruitio non est eius quod non est, quia fruitio est actus amicitiae quo volo alicui bonum, et non volo bonum quod non inest; igitur etc. | |
[129] Contra: Frui est amore alicui inhaerere propter se, ut dicit Augustinus, et habetur in littera; sed sic viator inhaeret Deo; ergo etc. ƿ |
|