Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D1/P3Q3

From The Logic Museum
< Authors‎ | Duns Scotus‎ | Lectura‎ | Lectura I‎ | D1
Jump to navigationJump to search
Latin English
[130] Iuxta hoc quaeritur utrum peccator fruatur. Quod non: Innititur alicui mobili; igitur non quiescit, et per consequens non fruitur. Antecedens ostenditur, quia innititur creaturae, quae mobilis est, quia omnis creatura subiecta est vanitati.
[131] Praeterea, qui vult alium uti actu suo, non fruitur eo; sed peccator vult Deum uti actu suo; igitur non fruitur eo. Maior ostenditur, quia qui vult alium uti actu suo, non tenet illud summum bonum, igitur non fruitur illo. Minor ostenditur: quia peccator vult actum suum esse, igitur vult illum esse a Deo, cum nihil possit esse nisi a Deo; et si hoc, igitur vult Deum uti illo actu, quia Deus utitur omni eo quod est ab eo.
[132] Contra: Augustinus 83 Quaestionum quaestione 30, ubi dicit: "Omnis perversio fruitur utendis vel utitur fruendis"; igitur etc.

Notes