Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D10

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem decimam quaeritur utrum Spiritus Sanctus producatur per actum voluntatis. Quod non, videtur per illam communem descriptionem naturae: "Natura est vis insita rebus, ex similibus similia procreans"; sed Spiritus Sanctus est similis Patri; igitur naturaliter producitur ab eo. Confirmatur per dictum Commentatoris super VIII Physicorum: 'Unius naturae tantum est unus modus communicandi'; igitur si natura divina communicetur naturaliter, non potest communicari per actum voluntatis.
[2] Praeterea, in creaturis potentia factiva non est activa, quia non habent idem obiectum, sed potentia factiva facit obiectum et alia non; sed voluntas est potentia operativa sive activa, praesupponendo obiectum suum; igitur non producit obiectum. Igitur per actum voluntatis Spiritus Sanctus non producitur.
[3] Praeterea, actus voluntatis non est nisi respectu alicuius cogniti; igitur si Spiritus Sanctus producatur per actum voluntatis, Spiritus Sanctus erit prius cognitus quam producatur, et tunc Spiritus Sanctus prius cognoscitur quam procedit. Cum igitur in divinis non sit nisi cognitio intuitiva, Spiritus Sanctus prius cognoscetur cognitione intuitiva antequam sit, - quod falsum est, quia cognitio intuitiva non est alicuius nisi ut exsistit. ƿ
[4] Sed contra est quod dicit Augustinus V De Trinitate cap. 17: "Spiritus Sanctus exivit non quomodo natus, sed quomodo datus, - quod pertinet ad actum voluntatis, et non intellectus. "
[5] Respondeo quod Spiritus Sanctus producitur per actum voluntatis: voluntas enim est perfectio simpliciter, tum quia aliter Deus voluntate non esset beatus, tum quia est perfectio infinita, quia consequitur naturam rei non per operationem intellectus, ut praeostensum est distinctione 8.
[6] Ex hoc arguitur sic: omne principium productivum imperfectum reducitur ad principium productivum perfectum activum; sed voluntas in nobis est principium productivum imperfectum, quia non perfectionis simpliciter, - in rebus naturalibus similiter natura est principium productivum imperfectum, et ista sunt alterius rationis; igitur reducuntur ad principium perfectum productivum. Sed non reducuntur ad unum principium productivum perfectum, quia tunc illud haberet rationem utriusque, et sic non essent alterius rationis principia illa productiva imperfecta; igitur reducuntur ad duo principia perfecta. Et utrumque illorum est in primo producente, cum non sint imperfectionis et primum producens debet habere prima principia productiva.
[7] Tunc arguitur sic: omne habens principium productivum perfectum potest illo producere; sed Pater et Filius habent voluntatem, quae est principium productivum perfectum, ut ostensum est; igitur illo possunt producere productum adaequatum, aliter non esset perfectum. Sed principium est infinitum; igitur et productum per voluntatem, quod est amor, erit infinitum: producunt igitur amoƿrem infinitum. Sed non producunt amorem ut inhaerentem, quia in divinis non est forma inhaerens; igitur producunt amorem infinitum subsistentem, qui est Spiritus Sanctus.
[8] Sed hic occurrit dubium: quomodo voluntas necessario potest producere, et quomodo voluntas potest communicare naturam?
[9] Ad hoc dicit unus doctor sic: Primo distinguit naturam, quod natura accipitur quattuor modis: uno modo pro essentia, et secundo modo ut est principium inclinatum ex se ad agendum, tertio modo ut est proprietas naturae (et sic voluntas potest dici natura in comparatione ad subiectum), et quarto modo ut est necessitas immutabilis.
[10] Ulterius dicit quod alio modo est haec necessaria 'Deus vivit', ƿet alio modo haec 'Deus intelligit', et alio modo 'Deus amat se', et alio modo 'Deus spirat'. Nam haec est necessaria 'Deus vivit' necessitate naturae, et haec necessaria 'Deus intelligit' ex necessaria determinatione intelligibilis ad intellectum; sed haec 'Deus amat se' est necessaria non necessitate praeveniente aut impellente, sed necessitate concomitante libertatem; haec autem 'Deus spirat' est necessaria ex necessitate assistente.
[11] Unde dicunt quod intellectus et voluntas non 'in quantum intellectus et voluntas' communicant naturam, quia tunc omnis intellectus et voluntas communicaret naturam, - sed intellectus et voluntas 'in natura divina' communicant naturam, sed diversimode. Nam quando intellectus communicat naturam in divinis, tunc natura determinatur ab intellectu, ita quod magis natura intellectualis communicat ibi quam intellectus naturalis, ut natura tenet ibi gradum priorem, et ideo prius producitur ut Filius quam ut Verbum, ƿquia intellectus sequitur et natura praecedit; sed ex parte voluntatis, ibi natura non concurrit cum voluntate sicut cum intellectu, quia natura non praecedit et voluntas sequitur ita quod natura sit impellens et praeveniens, quia hoc non stat cum libertate voluntatis, - sed voluntas producit et coexsistit sibi vis quaedam naturae, et coexsistente sibi illa vi naturae communicat naturam, quam non communicaret non coexsistente sibi illa vi: et sic secundum eum dicitur voluntas communicare naturam.
[12] Sed alibi declarant quomodo voluntas necessario communicat et producit. Dicunt enim quod voluntas potest comparari ad finem ut ad summum bonum apprehensum, prout elicit simplicem actum circa illud, et sic voluntas necessario vult summum bonum, et haec est perfecta libertas infinita et necessitas immutabilitatis tantum. Alio modo voluntas potest comparari ad amorem incentivum quem producit, et tunc est duplex necessitas: una quam habet voluntas ex se, scilicet necessitas immutabilitatis; et alia necessitas ex vi naturae assistente, et non tantum necessitas ex perfecta libertate.
[13] Dicunt etiam alibi quod actus voluntatis dupliciter potest considerari: ut elicitur a potentia, vel ut tendit in obiectum. Ut autem elicitur, sic est actus liber et est actus libere elicitus, - sed ut tendit in obiectum, sic est necessitas (sicut visio ut elicitur a potentia imperio voluntatis est libere elicitus, sed tamen est necessitas ut tendit in obiectum). ƿ
[14] Contra. Verum est quod primo dicunt, quod 'intellectus et voluntas in quantum talia non communicant naturam, quia tunc omnis voluntas et intellectus communicaret naturam'. Dico quod ista consequentia nulla esset nisi intellectus et voluntas essent eiusdem rationis in Deo et in nobis, et nisi esset conceptus communis Deo et creaturae, - quod tamen ipsi negant.
[15] Sed ad propositum arguo contra eos, quia cum dicunt quod 'voluntas producit et communicat naturam ex vi naturae assistente sibi, quae dicitur essentia', quaero an assistit ut operans totale vel partiale, an ut principium operandi totale aut partiale? Secundum eos nec sic nec sic, quia tunc esset praeveniens et impellens voluntatem. Si autem non praedicto modo assistit, igitur exclusa illa vi naturae, adhuc erit communicatio illius naturae per voluntatem, quia posito supposito producente et principio productivo totali, sequitur productio ubi non requiritur approximatio passi; sed in proposito est sic, nam hic est Pater et Filius sicut in loco producentis, et voluntas est totale principium productivum, et non natura assistens, quia nec est impellens nec praefigens voluntatem ad operandum; igitur exclusa illa vi, Spiritus Sanctus producetur. Si enim habeam potentiam motivam et principium movendi, non curo de assistentia tua iuxta me, ad hoc quod moveam. Sic in proposito.
[16] Praeterea, quod dicitur quod hic est una necessitas 'Deus amat se', sed hic est necessitas duplex 'Deus spirat', - contra: secundum eos actus notionales fundantur in actibus essentialibus; ƿsed non potest esse maior necessitas in eo quod fundatur in aliquo, quam sit in illo in quo fundatur, aliter enim aliquid esset necessarium et tamen non esset necessitas in eo in quo fundatur. Igitur non potest esse maior necessitas in actu notionali quam in actu essentiali; unde si in actu notionali esset duplex necessitas et in actu essentiali tantum una necessitas, tunc excluso actu essentiali et fundamento actus notionalis, erit adhuc necessitas in actu notionali, quod falsum est, quia tunc non fundaretur in actu essentiali. Non igitur est possibile quod Pater et Filius spirant aliqua necessitate, quin eadem necessitate diligant se.
[17] Praeterea, quod dicitur quod 'actus voluntatis ut elicitur a potentia, sic est liber, sed ut transit in obiectum, sic est necessitas et est inclinatio naturae', - contra: nos loquimur de necessitate ratione inclinationis ad bonum, qua voluntas inclinatur in obiectum; sed necessitas ex inclinatione naturae coexsistente non potest stare cum libertate, quia inclinatio naturae repugnat libertati, et ubi est necessitas naturae ibi non est libertas.
[18] Ideo dico quod voluntas in divinis non tantum est voluntas sed est infinita, sicut intellectus et aliae perfectiones in divinis. Hoc autem supposito, satis manifestum est quomodo voluntas potest communicare naturam, et quomodo necessario producere. ƿ
[19] Primum autem istorum sequitur sic: si est principium productivum infinitum, producit quantum potest producere; sicut autem voluntas finita potest habere actum sibi adaequatum, quo amatur aliquod amabile quantum est natum ab ipso amari, sic voluntas infinita potest esse principium quo amatur amabile amore infinito; igitur potest esse principium amoris infiniti. Sed nihil est infinitum nisi formaliter essentia; igitur potest voluntas esse principium communicandi essentiam.
[20] Ex eodem sequitur quod potest esse principium necessario producendi, quia principium perfectum infinitum potest dare producto necessitatem, quia non repugnat sibi; et si potest dare, igitur dat, et sic necessario communicat naturam.
[21] Patet igitur quomodo voluntas potest communicare naturam et etiam necessario producere suum productum: nam ex quo principium perfectum potest communicare producto quod sibi non repugnat et omnem perfectionem sibi non repugnantem, igitur voluntas infinita producens infinitum productum potest sibi communicare quod sibi non repugnat; sed infinito non repugnat necessitas; igitur voluntas producit productum necessarium. Et ex hoc sequitur ultra quod voluntas sit principium productionis necessariae, quia non necessario non potest aliquid accipere necessarium.
[22] Sed contra: si sola voluntas infinita ex infinitate sua producat amorem necessario, sequitur quod infinita voluntas in amando quodcumque sit necessaria. Probatio consequentiae: voluntas non est productiva amoris alicuius ut principium 'quo', nisi voluntas sit nata amare illud cuius amorem producit; et non necessario producit amorem alicuius nisi necessario illud amet; igitur si ex sola voluntate ut infinita est sequitur necessaria productio amoris, igitur ex voluntate ut infinita est sequitur necessitas amandi formaƿliter. Et tunc sequitur quod Deus necessario omnia amet, ut lapidem et alia, quia voluntate infinita amat omne amabile.
[23] Sed dicunt aliqui quod voluntas comparata ad finem habet necessariam habitudinem, et sic habet rationem naturae; sed respectu eorum quae sunt ad finem, est libera.
[24] Sed contra hoc argutum est supra, in quaestionibus 'De frui': nam oppositi modi operandi non possunt esse unius potentiae nec unius principii operativi; sed operari per modum naturae et per modum libertatis sunt modi formaliter diversarum rationum; igitur eadem potentia non habet istum modum et illum; et per consequens voluntas non esset una potentia respectu finis et respectu eorum quae sunt ad finem, et sic nulla potentia, sicut arguit Philosophus de sensu communi in II De anima.
[25] Item, ad hoc est auctoritas expressa beati Augustini in Enchiridion cap. 86, secundum aliquam quotationem (et ponitur in II libro distinctione 25), ubi dicit sic: "Neque voluntas non est, aut libera dicenda non est, qua non possumus esse miseri". Unde ƿvult quod voluntas 'ut libera' est respectu beatitudinis, ubi non possumus velle oppositum.
[26] Ideo dico quod ad necessariam productionem amoris in divinis concurrunt infinita voluntas et obiectum infinitum, quod est finis infinitae perfectionis; nec infinita voluntas est ratio necessario producendi amorem nec amandi quodcumque amabile, nec finis in communi. Et ideo oportet ponere finem et voluntatem infinitam, et sic erit necessitas in volendo finem et in producendo amorem: voluntas enim infinita non potest non esse recta; igitur non potest nolle summum amabile, quod est bonum infinitum; nec potest non velle, quia non potest non esse in actu volendi illud bonum quod non dependet ex voluntate, quod est infinitum, quia infinita voluntas est. Unde tolle bonum infinitum, - igitur non est necessarium illud quod amatur, et per consequens voluntas non necessario illud amat; tolle etiam voluntatem infinitam, - igitur potest aliquando non velle. Et ideo dico quod utrumque requiritur. Unde posita infinitate in obiecto et infinitate voluntatis, sequitur necessitas amandi et necessitas producendi amorem infinitum.
[27] Unde intelligo sic, quod in primo instanti naturae intellectus divinus intelligit essentiam divinam et praesentat eam voluntati; voluntas autem divina, quasi in instanti secundo, quae non potest non esse recta, habet actum producendi amorem adaequatum obiecto infinito, nam tunc producit amorem quo amatur obiectum quantum est amabile, et obiectum est infinitum; ideo amor productus est infinitus, et amorem infinitum producit. Unde Spiritus Sanctus est amor divinae essentiae, non amor lapidis vel alicuius creaturae; et ideo voluntas infinita volens lapidem, non producit Spiritum Sanctum.
[28] Ad primam rationem, quando arguitur quod 'natura est vis ex similibus similia procreans, et Spiritus Sanctus est similis' etc., ƿdico quod Spiritus Sanctus, licet sit similis, ex vi tamen productionis non habet quod sit similis. Unde non procedit per modum similis, licet sit similis; natura igitur est procreans similia quae ex vi productionis habent quod sint similia, similitudo autem in Spiritu Sancto concomitatur productionem suam.
[29] Ad secundum, quando arguitur quod 'unius naturae est tantum unus modus communicandi, ita quod natura tantum habet unum modum communicandi, secundum Commentatorem', - ad hoc dictum est supra, et dico quod hoc falsum est, sicut tunc dixi; musca enim habet modum producendi quo producitur a sole, et alium quo producitur a musca. Propositio tamen habet veritatem in una specie, quod una natura secundum speciem tantum uno modo communicat, quia ibi tantum est unum principium perfectissimum communicandi in illa specie. Sed oppositum est in divinis, quia ibi quodlibet principium communicandi est infinitum, quia essentia divina realiter, unde sunt aeque perfecta cum natura et essentia; et ideo possunt ibi esse plura principia communicandi diversimode.
[30] Ad aliud, quando arguitur 'eadem potentia non potest esse activa et factiva, quia tunc haberet obiectum praesuppositum et productum, et voluntas est potentia activa', ad hoc responsum est supra, et modo dico - sicut tunc dixi - quod esse activum vel factivum sunt differentiae accidentales potentiae; unde accidunt potentiae 'producere in se' vel 'in alio', nam potentia producit in se vel in aliquo alio quatenus productum hoc requirit; unde si productum sit natum esse per se subsistens, et est principium perfecte productivum, producit subsistens. Unde in Patre nihil est productum, sed producit aliud, non in aliquo nec in subiecto, sed per se subsistentem. ƿ
[31] Ad aliud, quando arguitur quod 'productum voluntate est praecognitum, igitur Spiritus Sanctus praecognoscitur antequam producatur', dico quod illud quod est volitum est necessario praecognitum, sed quod producitur ut 'volitio' non oportet quod praecognoscitur, quia non oportet praecognoscere volitionem antequam eliciatur; unde posito obiecto praesente voluntati et ei praesentato, voluntas elicit volitionem quam non praecognovit nec praeintellexit. Sic Pater et Filius ut producunt amorem essentiae divinae, oportet eam esse praecognitam, sed non amorem prius in aliquo instanti originis. - Aliter potest dici: ponatur quod oportet quod praecognoscitur amor antequam producatur, et tunc consequentia ulterius non valet quod 'tunc praecognosceretur amor ille cognitione intuitiva', nam in illo instanti priore originis praecognoscitur in essentia divina, quia essentia divina est ratio cognoscendi totam Trinitatem et omnes personas; unde sicut in essentia cognoscitur creatura intuitive antequam sit, sic in essentia divina Spiritus Sanctus potest aliquo modo praecognosci antequam producatur. Et hoc, si supponitur quod praecognoscitur, sicut ratio capit.

Notes