Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D9

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem nonam quaeritur utrum generatio Filii sit aeterna. Quod non, videtur: Ubi idem sunt esse et duratio, quod est principium esse, est principium durationis; sed Filius habet principium sui esse, secundum Augustinum IV De Trinitate, igitur habet principium suae durationis; igitur generatio sua non est aeterna.
[2] Praeterea, Augustinus XV De Trinitate cap. 15 et 16: 'Imperfectionis est in verbo nostro ipsum formari et prius formabile quam formatum'; igitur 'fieri' non est attribuendum Verbo Dei; igitur Verbum non producitur semper in fieri, - et sic generatio Filii non erit aeterna.
[3] Praeterea, si generatio Filii sit aeterna, igitur Filius semper generatur; igitur numquam natus. Ista consequentia probatur per Augustinum 83 Quaestionum.
[4] Sed contrarium ostendit Magister in littera per Ambrosium; et patet. ƿ
[5] Ad istam quaestionem possunt adduci multa quae supra dicta sunt, in illa quaestione 'An cum ratione producti stat quod sit necesse'. Dico tamen breviter quod generatio Filii in divinis est aeterna. Nulla enim alia generatio potest esse aeterna, quia mutatio est, habens duos terminos oppositos, formam et privationem, qui non possunt esse ab aeterno; sed in generatione divina non sunt duo termini oppositi, forma et privatio, nec secundum rem nec secundum rationem; et ideo generatio divina non est mutatio nec secundum rem nec secundum rationem, propter quod sibi non repugnat quod sit aeterna, quia generatio tantum est in divinis ut est productio et non ut est mutatio.
[6] Quod autem huic generationi non repugnat aeternitas, ostendo sic: omnis productio a causa naturaliter producente sine motu, et non dependente ab alio, potest esse coaeva producenti; sed huiusmodi productio est generatio in divinis, nam illa generatio est a Patre naturaliter producente sine motu (cum ibi non sit fluxus formae nec forma fluens), est etiam a causa non dependente ab alio (quia Pater est primum principium activum); igitur generatio Filii in divinis est coaeva Patri producenti: cum igitur Pater sit aeternus, generatio Filii ibi erit aeterna. Maior est manifesta per oppositum, nam quod aliqua productio non sit aeterna, non contingit nisi aliquo istorum trium modorum: aut quia est cum motu et mutatione a privatione ad forƿmam, vel e contra; aut quia est a causa dependente ab alio in agendo; aut quia est ab agente voluntario. Et nullo istorum modorum contingit in proposito, ideo aeterna erit.
[7] Et secundum hoc tenet ratio Augustini in VI De Trinitate, quod 'si ignis esset ab aeterno, splendor esset sibi coaevus ab aeterno'. Nam quando aliquid est ratio inferendi aliquod consequens, ubicumque invenitur illa ratio, in virtute illius potest inferri consequens, - et si sint duae rationes inferendi aliquod consequens quarum una est communior et alia specialior, si separetur ratio communior a specialiore, ita quod communior sit in aliquo ubi non est ratio specialior, adhuc sequitur idem (sicut, quod inest homini non solum ratione rationalitatis sed magis ratione animalitatis, potest inesse asino, in quo invenitur ratio animalitatis); sed in ratione causandi includitur ratio producendi, et non e contra; quod igitur sequitur ad producens aliquod non ratione causationis sed ratione productionis, potest etiam sequi ad aliud in quo invenitur ratio productionis, licet non causationis. Nunc autem quod ignis habeat splendorem, hoc non est quia causat splendorem, sed quia producit, et non quia causat splendorem realiter alium a se, quia si produceret splendorem in eadem natura, adhuc sequeretur idem; igitur ubi invenitur ista ratio productionis sine causatione in diversitate essentiae, sequitur idem. Sed in divinis Pater vere producit sine hoc quod causat aliud in diversitate essentiae: igitur stat quod sempiternaliter producit et quod productum sit sempiternum. Licet tamen quod producitur ab igne sit diversum in essentia, tamen causalitas respectu alterius, diversi in essentia, non fuit causa quare ignis producit splendorem, nec fuit causa consequentiae. Et ideo ƿquamvis in divinis non sit causalitas ad intra, tenebit tamen consequentia quod si producat, quod productio sua potest sibi coaeva esse et productum similiter.
[8] Hoc etiam declarari potest auferendo illa quae sunt imperfectionis in mutationibus et productionibus quae fiunt cum mutatione, nam 'successiva' dum sunt in fieri, sunt, quamvis non simul possunt esse; 'permanentia' etiam simul sunt vel fiunt, ita quod simul est 'factum esse' et 'fieri'; sed 'indivisibilia', ut punctus et instans, quae aliquando sunt et aliquando non sunt, habent indivisibiliter fieri, sed raptim. Transferatur igitur ad generationem in divinis illud perfectionis quod est in successivis (quod dum Filius est in generari, quod sit), et a permanentibus (quod Filius simul generatur et generatus est), et ab indivisibilibus (quod indivisibiliter generatur, licet non raptim), et habemus idem: aliquid posse esse productum, et tamen aeternaliter produci et esse coaevum producenti.
[9] Ad primum argumentum, quando arguitur quod 'ubi idem est esse et duratio, quod est principium esse, est principium durationis', dico quod verum est si principium est univocum vel univoce constructum cum esse et duratione; unde si uniformiter acciperetur, verum esset. Sed principium quando construitur cum duratione et cum esse, accipitur aequivoce vel ex usu vel ex vi constructionis et sermonis. Unde cum dicitur 'Pater est principium Filii', accipitur hic 'principium' pro principio originante; sed cum dicitur 'Pater est principium aeternitatis Filii', ibi accipitur pro principio durationis et significatur quod Pater est illud principium a quo inƿcipit duratio, et ideo aequivoce vel amphibolice accipitur, secundum diversam constructionem. Verumtamen sequitur bene quod si Pater sit principium esse Filii, quod sit principium generationis Filii in aeternitate.
[10] Ad aliud: quod verbum nostrum habet fieri actu quo gignitur, quod est 'dicere', et illud est perfectionis, - nec imperfectionem dicit, sed sic erit in patria formare verbum in habendo actualem visionem Dei, secundum Augustinum; sed tamen formare verbum prius ut formabile quam sit formatum, est imperfectionis, quia hoc fit cum inquisitione praecedente; unde esse in 'gigni a memoria ' est perfectionis, sed inquisitio praecedens gignitionem est imperfectionis. Verbum autem productum in divinis producitur sine inquisitione praecedente, - quod non contingit in nobis; unde imperfectionis est in verbo nostro formari illud quod praecedit suum proprium formare.
[11] Ad tertium, quando dicitur quod 'si Filius semper nascitur, numquam natus est', dico quod altercatio est inter Origenem et alios de ista propositione 'Filius semper nascitur'. Origenes dixit quod proprie dicitur, et Magister recitat in littera. Sed ad concordandum auctoritates eorum dico quod de Deo proprie dicuntur verba omnium temporum: est, erit, fuit. Quod patet per Augustinum Super Ioannem homilia 99, super illud Non loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur etc.: 'In aeternitate audit quod audivit, quod audiet', et habetur in glossa. Et ideo proprie ƿdicitur 'Filius generatur semper et semper generatus est et semper generabitur vel nascetur et erit in nasci et in generari'; nam ista verba quando sic dicuntur de Deo, significant aeternitatem sub alia et alia ratione. Unde Filius semper nascitur, quia nascitur in instanti aeternitatis quod coexsistit praesenti; sed cum dicitur 'Filius natus', significatur quod natus est in instanti aeternitatis ut coexsistit praeterito; et sic de futuro, cum dicitur quod 'Filius nascetur'. Unde ista verba, prout dicuntur de Deo, significant aeternitatem coexsistentem praesenti tempori, praeterito et futuro; sed quando dicuntur de creaturis, significant tempora. Unde nihil aliud est dicere 'Filius semper nascitur, natus est' etc., nisi quod generatio Filii est in instanti aeternitatis, quod coexsistit praesenti, praeterito et futuro. Verumtamen ex vi verbi haec 'Filius semper nascitur' non ita expresse exprimit veritatem generationis Filii sicut haec 'Filius semper natus est', quia hic notatur generatio Filii in aeternitate coexsistente cum toto tempore in ratione perfecti, unde magis exprimit nativitatis perfectionem; et hoc vult Gregorius Moralium XXIX. Et sic solvitur contrarietas auctoritatum.


Notes