Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D11/Q1

From The Logic Museum
< Authors‎ | Duns Scotus‎ | Lectura‎ | Lectura I‎ | D11
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem undecimam quaeritur an de facto Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio. Et quod non a Filio, probatur: Damascenus cap. 7: 'Spiritus Sanctus a Patre procedit et in Filio requiescit'; et cap. 8, in fine: "Spiritum Sanctum ex Filio non dicimus".
[2] Item, Damascenus in epistola quadam De trisagio, in fine: 'Ex Patre est Spiritus Sanctus, Filii autem est Spiritus Sanctus, non ex Filio'; igitur etc.
[3] Praeterea, hoc arguitur per rationem graecorum: nihil tenendum est sicut articulus fidei quod non habetur in Evangelio, nec in Novo Testamento nec in Vetere; sed non invenitur in his quod Spiritus Sanctus procedat a Filio; igitur hoc non est articulus fidei.
[4] Praeterea, in nobis non procedit amor a verbo; igitur nec Spiritus Sanctus a Verbo sive Filio Patris. - Antecedens patet, quia verbum in nobis non est formaliter volens amorem a voluntate. Consequentia ostenditur per similitudinem imaginis ad illud cuius est imago.
[5] Praeterea, spiratio passiva tantum constituit unam personam; igitur spiratio activa tantum unam personam constituit (consequentia ostenditur, quia relativa sunt aequalis dignitatis); et ultra ƿsequitur quod cum Spiritus Sanctus, qui constituitur spiratione passiva tantum, procedit ab habente spirationem activam tantum, procedit a Patre, qui habet spirationem activam.
[6] Contrarium habetur in Symbolo: "A Patre Filioque procedit".
[7] In hac quaestione discordant graeci vario modo a latinis, nam aliqui graeci dixerunt quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio, sicut dicit Magister, et aliqui quod tantum a Patre. Unde Lincolniensis in fine epistolae Damasceni ponit unam notulam: "Si duo sapientes, unius veritatis et non propriae dictionis amatores" etc. Unde dicit ibi quod non est credendum quod ipsi sancti doctores graeci (qui canonici sunt, ut patet distinctione 15 et 16 in Decretis) fuerunt haeretici, nec tantus doctor, quantus est Damascenus, et alii; nec etiam putandum est quod nos christiani, qui hoc tenemus, simus haeretici. Et ideo dominus Lincolniensis exponit quod bene potest dici Spiritum Sanctum esse Filii et a Filio, sicut ibi patet intuenti ipsum. - Unde licet graeci priores sic, quasi sub dubio et ante statutum Ecclesiae, dixerunt quod Spiritus Sanctus est Filii et talia, tamen posteriores magis asserunt quod non sit a Filio, quia "parvus error in principiis" etc.
[8] Quidquid ipsi dicunt, tenendum est modo sicut articulus fidei quod Spiritus Sanctus procedat a Filio. Et hoc probatur tali ratione: quodcumque suppositum habet principium productivum sufficiens, potest illo principio producere ƿsi in illo supposito non repugnat producere; sed Filius habet sufficiens principium producendi Spiritum Sanctum, nec ei repugnat producere ut est in Filio; igitur Filius potest illo principio producere Spiritum Sanctum, - et si potest, igitur producit, quia quidquid potest producere personam in divinis, illam producit.
[9] Maior est manifesta, quam tamen expono, et dico 'suppositum habere principium sufficiens' propter exclusionem impedimenti et quia requiritur quod sit principium non dependens ab alio; si enim aliquod suppositum habet tale principium productivum, potest producere si tali principio non repugnat producere ut est in tali supposito, quia quod suppositum habens principium productivum non potest producere, est vel quia illud principium non est sufficiens, vel quia sibi repugnat ut est in tali supposito producere.
[10] Minor etiam est manifesta, nam Filius habet idem principium producendi Spiritum Sanctum quod habet Pater, quia voluntatem, nec repugnat tali principio ut est in Filio producere. Probatio: nulli supposito habenti principium productivum repugnat producere illo principio, nisi praeintelligatur habere productionem adaequatam tali principio, sicut patet in exemplo superius adducto distinctione 7 (quod si ignis communicaret formam suam calefaciendi, illud calidum, licet haberet calorem, non produceret alium calorem, quia tunc non esset effectus omnino adaequatus et adaequans potentiam productivam); sed voluntas ut est in Filio non praeintelligitur habere productionem adaequatam, ut probabitur; ergo voluntati ut in Filio non repugnat producere.
[11] Probatio istius assumpti: productio per modum intellectus est prior quam productio per modum voluntatis, quia quando duo actus primi sunt ordinati et sunt perfecte activi, habent etiam ordinem in agendo, ut ille qui est primus in essendo sit prior in agendo (et addo 'quando sunt duo actus perfecte activi', quia substantia ƿet qualitas ordinem habent ita quod substantia est prior, et tamen non habent illum ordinem in agendo, quia alteratio praecedit generationem, et hoc est quia substantia non est perfecte activa; sed si esset perfecte activa, haberent similem ordinem in agendo); sed in Patre intellectus et voluntas sunt perfecte activa et habent ordinem; igitur fecunditas intellectus in agendo in Patre est prior quam fecunditas voluntatis in agendo, igitur fecunditas intellectus habet suum actum prius. In illo priore producitur Filius; igitur Filius prius producitur quam voluntas habeat terminum sibi adaequatum; igitur voluntas ut communicatur Filio non habet terminum adaequatum. Et per consequens non repugnat voluntati ut in Filio producere. Huic rationi innituntur sancti, ut Anselmus et alii.
[12] Praeterea, hoc declaratur exemplo: ponamus quod sol immediate illuminet totum medium, ita tamen quod prius natura illuminet partem propinquiorem quam remotiorem, - licet totum medium immediate illuminet, hic est ordo illuminationum et effectuum productorum per idem principium; et in hoc est dissimile, quia tunc non est ordo inter principia productiva. Sed ponamus quod in prima illuminatione sol communicaret suam naturam parti propinquiori, tunc secunda pars medii illuminaretur a sole in suo fonte et a parte propinqua, quae iam est sol, quia habent idem principium communicandi lucem. Sic aliquo modo in proposito: Pater in primo instanti originis, producendo Filium, communicat sibi totum quod non sibi repugnat, igitur et voluntatem qua cum Patre producit Spiritum Sanctum. Sed in hoc est dissimile in posteriore exemplo, quia ibi sunt duo principia productiva. ƿ
[13] Sed tunc dubium est quomodo gignitio Verbi praecedit productionem Spiritus Sancti. Videtur enim quod non, nam verum est quod voluntas ut 'operans' praesupponit intellectum ut operantem, sed voluntas ut 'producens' non videtur praesupponere intellectum ut producentem, quia non praesupponit nisi obiectum praesentatum; sed obiectum amatum, cuius amor producitur, non est praesentatum formaliter notitia genita, quia intellectui Patris non praesentatur essentia divina notitia genita, quia Pater non novit notitia genita sed notitia sua; Si igitur habita ista praesentia potest producere per voluntatem, non requiritur tunc productio Filii. Igitur productio non praesupponit productionem, licet operatio operationem.
[14] Dico quod non oportet productionem Filii necessario praecedere productionem Spiritus Sancti quia essentia fit praesens Patri notitia genita, sed dico quod spiratio voluntatis praesupponit obiectum praesens actuali intellectione qua Pater intelligit et Filius intelligit, - et sic est essentia praesens; et tamen est ordo inter productiones propter ordinem principiorum productivorum, quae sicut ordinem habent, ita etiam in producendo. Unde ratio ista non est contra me, quia operatio praesupponit operationem propter ordinem potentiarum et obiectorum: et ideo ut operativa, est una prioritas potentiarum et alia obiectorum, quia oportet esse prius cognitum antequam amatum. Sed tantum est una prioritas, ut productiva est, ex parte potentiarum; quia enim intellectus est potentia prior quam voluntas, ideo prius producit quam voluntas, in ƿqua productione communicat producto voluntatem, qua spiratur Spiritus Sanctus. Et ideo productio Spiritus Sancti praesupponit productionem Filii a Patre, non propter praesentiam obiecti cogniti, sed propter ordinem principiorum producendi, quorum unum natum est prius producere - et sic voluntatem communicare - quam aliud.
[15] Ad auctoritates Damasceni dico quod si Damascenus dixisset 'Spiritum Sanctum non esse a Filio' postquam constaverit Ecclesiam hoc determinasse, expeditum esset: argueretur enim ut haereticus. Sed si ante statutum Ecclesiae hoc dixit, excusari potest, - sicut modo doctores moderni contradicunt sibi in veritatibus theologiae, et una pars est determinate necessaria (sicut est necessarium Spiritum Sanctum procedere a Patre), et tamen non incurrunt notam haeresis; sed si Ecclesia determinasset partem veram, et postea alius contrarium sciens diceret, haereticus foret, vel si revelatum esset quid illorum verum esset.
[16] Item, Damascenus potest salvari in prima auctoritate, sicut etiam dicitur in principio Passionis beati Andreae, quod 'Spiritus Sanctus est a Patre procedens et in Filio permanens'. Unde dico quod voluntas, quae est amor, est a Patre, et requiescit in Filio ut productiva est, quia non ulterius communicatur tamquam principium productivum (sic enim non est in Filio); et ideo non loquitur de amore spirato, sed de voluntate quae realiter est amor. ƿ
[17] Ad rationem graecorum dicendum quod non concludit, quia non invenitur in Novo Testamento quod Christus descendit ad inferos, et tamen qui hoc negaret haereticus esset, - sed tantum habetur in Symbolo apostolorum. Unde non tantum tenendum est quod ibi invenitur, sed quod apostoli scripserunt et docuerunt et quod Ecclesia per revelationem didicit; unde dixit Christus quod multa habeo vobis dicere, quae non potestis portare modo. Sed post eos nec Ecclesia statuit in principio nec concilium fuit factum in principio ad determinandum Spiritum Sanctum procedere a Filio; sed facta sunt concilia ut, quando aliqua haeresis pullulaverit, tunc exstirparetur, - et ita est factum de hac materia.
[18] Ad aliud dicendum quod illud quod est imperfectionis in verbo nostro non transfertur ad Verbum divinum. Nunc autem imperfectionis est in verbo nostro quod non est fecundum ad producendum amorem, quia est accidens, et ideo non est capax fecunditatis mentis ad producendum amorem; sed in proposito Verbum divinum est capax fecunditatis voluntatis, quam Pater sibi communicat: et ideo spirat cum Patre Spiritum Sanctum.
[19] Ad ultimum dicendum quod consequentia non valet, quia in divinis unica productione non producitur nisi una persona, nec sunt ibi duae productiones unius rationis. Ideo spiratio passio constituit Spiritum Sanctum; sed in una persona possunt esse plura principia productiva, et unum principium in duobus: et ideo non oportet ut spiratio actio constituat unam personam. ƿ

Notes