Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D11/Q2

From The Logic Museum
< Authors‎ | Duns Scotus‎ | Lectura‎ | Lectura I‎ | D11
Jump to navigationJump to search


Latin English
[20] Utrum si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, non distingueretur ab eo. Quod sic, scilicet quod non distingueretur ab eo, videtur: Boethius De Trinitate: "Essentia continet unitatem, sed relatio multiplicat trinitatem", igitur non est distinctio realis in divinis nisi per relationes; sed si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, non haberet relationem ad Filium; igitur si hoc, non distingueretur ab eo.
[21] Praeterea, Augustinus XI De Civitate Dei cap. 10: "Naturam istam boni" - scilicet divinam - "simplicem dicimus, quoniam quod habet, hoc est, excepto quod relative quaecumque persona ad alteram dicitur: nam Pater habet Filium, nec tamen ipse Filius"; igitur cum Spiritus Sanctus non dicitur relative ad Filium si non procederet ab eo, et habet ipsum, igitur Spiritus Sanctus est Filius; non igitur distinguitur, Si Spiritus Sanctus non procedat a Filio.
[22] Contra: Augustinus V De Trinitate cap. 17: 'Ex hoc apparet quod Filius non est Spiritus Sanctus, etsi Filius exit a Patre, quia Filius non exit quomodo datus, sed quomodo natus'; sed si Spiritus ƿSanctus non procederet a Filio, adhuc Filius 'unde filius' non exit a Patre quomodo datus sed quomodo natus; igitur etc.
[23] Ad quaestionem istam dicunt quidam quod quaestio nulla est, quia licet secundum artem obligatoriam posset poni quodcumque possibile, et etiam impossibile non includens opposita, tamen in nulla arte potest poni impossibile includens opposita, quia nullum impossibile potest poni, quo posito, non salvantur regulae observandae in disputatione et arte obligatoria. Nunc autem ex impossibili includente opposita sequuntur opposita: vel igitur oporteret concedere opposita (si poneretur impossibile includens opposita), vel negare sequens ex posito; et utrumque est contra omnem artem disputandi, quia secundum primum non esset meta in disputando, et secundum secundum nihil posset probari, quia nihil sequitur. Nunc autem - ut dicunt - ista ƿincludit opposita quod 'Spiritus Sanctus non procedat a Filio'. Quod probant sic: summe necessario repugnat summe impossibile; sed necessarium in divinis est summe necessarium, et ita summe necessarium est quod Spiritus Sanctus procedat a Filio; igitur suum oppositum est summe impossibile; sed tale includit opposita; ergo etc.
[24] Sed contra. Ista positio peccat primo in hoc quod quaedam sunt consequentiae naturales, in quibus consequens est de per se intellectu antecedentis, - et quaedam sunt consequentiae accidentales, quae tenent per loca extrinseca, in quibus antecedens non potest esse verum sine consequente, consequens tamen non est de per se intellectu antecedentis, sicut quandocumque antecedens est causa consequentis (sicut subiectum causa passionis) vel per locum a simili etc. Positum igitur aliquod potest includere opposita vel consequentia naturali, et tunc tale poni non potest; sed si positum includat unum oppositorum naturali consequentia et aliud consequentia accidentali, tale positum poni potest, quia tunc potest teneri oppositum secundum 'per se intellectum', licet negetur aliquid sibi accidentale. Unde posito tali 'posito', concedendum est illud quod naturali consequentia sequitur, et negandum est illud quod sequitur consequentia accidentali, quia nec est de per se intellectu antecedentis et repugnat antecedenti: ut si ponitur quod 'homo non sit risibilis', et proponitur 'si Socrates est homo, Socrates est risibilis', neganda est consequentia, quia destruitur per antecedens et non includitur naturaliter in antecedente. - Sed sic est in proposito, nam ista 'Spiritus Sanctus non est a Filio' includit quod Filius non habet spirationem activam, ƿet ita quod Filius et Spiritus Sanctus non distinguuntur per relationes oppositas; includit etiam quod 'Filius sit Filius' et 'Spiritus Sanctus sit Spiritus Sanctus'; sed hanc includit essentialiter et aliam quasi accidentaliter, quia spiratio actio est sicut proprietas adveniens Filio, non constituens ipsum. Nunc autem si sequitur 'Spiritum Sanctum non distingui a Filio', hoc erit quia non habent relationes oppositas nec Filius habet spirationem actionem, igitur hoc sequitur consequentia accidentali; et ideo potest poni antecedens, sustinendo illud quod per se includitur in antecedente, et negando illud quod sequitur consequentia accidentali.
[25] Item, si ponitur aliquid includens opposita, potest quaeri quid formaliter sequitur, - ut si homo sit irrationalis, potest quaeri an distinguitur a lapide, et esset dicendum quod sic, quia adhuc esset animal; igitur sicut si ponitur quod Filius non spiraret, potest quaeri an distinguitur per filiationem.
[26] Item, quando in aliquo includuntur plura per quae distinguitur ab alio, excluso uno per quod distinguitur, convenit quaerere de alio, ut homo distinguitur a lapide per hoc quod est rationalis et per hoc quod est animal; unde posito per impossibile quod homo non sit animal, convenit quaerere an homo distinguitur a lapide per rationale. Quando igitur in aliquo includuntur plura distinctiva, dummodo tamen alterum non sit praecisa ratio distinguendi, convenit quaerere an per alterum distinguitur. - Nunc autem Filius habet filiationem et habet spirationem activam; exclusa spiratione activa (quod ponitur per hoc quod dicitur Spiritum Sanctum non procedere a Filio), adhuc convenit quaerere an Filius distinguitur per filiationem suam a Spiritu Sancto, et habetur eadem ƿquaestio quae prius. Igitur ista responsio non ostendit quaestionem nullam esse; est igitur idem quaerere 'si Filius non habeat spirationem activam, an distinguitur a Spiritu Sancto'.
[27] Item, quaestio ista movetur a quaerentibus, ut inquiratur quae sit prima ratio distinguendi Filium a Spiritu Sancto, an relationes oppositae an disparatae; quod si non relationes oppositae, tunc si Filius non spiraret Spiritum Sanctum, ab eodem distingueretur per relationes disparatas, et ideo adhuc manet.
[28] Item, non est idem ponere aliquod antecedens et quaerere si consequens sequitur ex ipso antecedente, et quaerere de 'condicionali' absolute, sicut non est idem dicere 'pono quod in divinis non sint tres personae et quaero utrum tunc creatura posset produci', et quaerere an sequitur 'si non sint tres personae, creatura non producitur', quia condicionalis nihil ponit. Unde ex vi talis quaestionis non obicitur respectus ad aliquid, sed quando ponitur tunc obicitur. Igitur non est idem quaerere 'posito quod Spiritus Sanctus non procedat a Filio, an tunc distingueretur ab eo', et quaerere oppositum 'si non est Spiritus Sanctus a Filio, non distinguitur ab eo'. Unde haec condicionalis nihil ponit nec ad aliquid obligat. Et ideo adhuc manet quaestio, quia non quaerit nec supponit illud antecedens, quod Spiritus Sanctus non sit a Filio.
[29] Praeterea, Augustinus loquitur sic, ut patet V De Trinitate cap. 6: "Si Pater non haberet Filium, nihil prohiberet ipsum ingeƿnitum esse"; per hoc ostendit quod sit alia notio innascibilitas et paternitas, et tamen haec impossibilis quod 'Pater non habet Filium' vel quod non sit innascibilis.
[30] Similiter, Richardus De Trinitate cap. 16 sic loquitur: "Si tantum esset una persona, adhuc haberet plenitudinem sapientiae".
[31] Item, Philosophus IV Physicorum cap . 'De vacuo' quaerit: 'Posito quod sit spatium in quo non sit corpus sed sonus aut color, quaerit an sit vacuum'; et respondet ad huiusmodi quaestionem quod 'si sit natum recipere corpus, est vacuum, - si non, non'. Unde non dicit quod talis quaestio nulla est.
[32] Ideo dicunt alii quod consequentia bona est, et fiunt multae rationes; tamen videtur quod reditur ad duas. Prima est ista: in divinis relatio distinguit; aut igitur secundum ƿesse, aut secundum quiditatem suam. Non secundum esse, quia sic transit in essentiam; igitur distinguit tantum secundum quiditatem suam. Sed secundum quiditatem suam tantum se habet ad oppositum; igitur tantum distinguit realiter ab opposito. Sed si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, non referretur ad ipsum; igitur non distingueretur ab eo.
[33] Praeterea, si relationes disparatae sufficerent ad distinguendum Filium et Spiritum Sanctum, ut filiatio et spiratio passiva, igitur similiter relationes oppositae his distinguerent, et per consequens Pater esset duae personae, in quo est spiratio actio et paternitas.
[34] Sed contra: unumquodque eodem formaliter constituitur in esse et distinguitur ab omni alio, quia eodem quo in se est ens, est ab alio divisum; igitur eodem persona constituitur in esse personali et distinguitur. Sed Filius non constituitur spiratione activa, ut omnes concedunt, sed filiatione; igitur Filius sola filiatione distinguitur formaliter. Sed stante formali principio distinctivo, quocumque posteriore posito vel remoto, stat formalis distinctio; igitur stante filiatione, stat formalis ratio distinctionis Filii a Spiritu Sancto. Sed si Filius non spiraret Spiritum Sanctum, esset Filius et haberet filiationem; igitur posito quod non haberet spirationem activam, sed tantum filiationem, distingueretur a Spiritu Sancto. - Et ista ratio sumitur a proprietate personali. ƿ
[35] Ad istam rationem dicitur quod quando aliquid habet plura distinctiva in se, ita quod una ratio distinctiva sit communior quam alia, per rationem distinctivam communiorem distinguitur ab illis cum quibus non convenit in specie, et non per rationem propriam distinctivam, sed per illam distinguitur ab illis cum quibus convenit ultimata convenientia. Verbi gratia: homo est animal, corpus, substantia. Per hoc quod est substantia, distinguitur ab accidentibus; per hoc autem quod est corpus, ab incorporeis; per hoc quod est animal, a corporibus inanimatis; sed per hoc quod est rationalis, tantum distinguitur ab aliis speciebus a quibus ultimate distinguitur, cum quibus convenit proxima convenientia. Sic in proposito, Pater et Filius habent rationem communem distinctivam, ut spirationem actionem, ideo per illam distinguuntur a Spiritu Sancto, sed cum hoc habent propria distinctiva, et per illa distinguuntur inter se tantum, et non a Spiritu Sancto; et ideo si Filius non haberet spirationem actionem, non distingueretur a Spiritu Sancto. Per hoc ad formam rationis, quod 'eodem quo constituitur eodem distinguitur', dicunt quod vel eodem vel aliquo communiore distinctivo, quia tantum a proximo cum quo habet maiorem convenientiam distinguitur per proprium quo constituitur, sed per distinctivum quo non constituitur distinguitur ab alio cum quo non proximo convenit.
[36] Sed contra: quocumque aliquid est formaliter, eodem distinguitur ab omni alio a quo distinguitur, circumscripto quocumque alio posteriore, sicut patet in exemplis eorum: homo est animal et ƿest rationalis; posito, per impossibile vel per incompossibile, quod homo esset rationalis et non animal, adhuc per hoc quod est rationalis distingueretur a lapide, et sola rationalitas esset sufficiens principium distinguendi hominem ab omni alio, licet non sit ratio qua primo distinguitur ab omni alio. Igitur sic in proposito: posito quod Filius non haberet spirationem actionem et quod habeat filiationem, qua constituitur, adhuc distinguitur ab omni alio per filiationem. Hic autem addo unum, - propter istam rationem, quod non est idem aliquid distinguere et aliquid primo distinguere, nam primo distinguere addit supra distinguere adaequationem distinctionis; non enim quodlibet distinctivum est distinctivum adaequatum. Et ideo 'rationale' non est distinctivum quo primo distinguitur a non animali, sed illud est distinctivum adaequatum quod - in quo est - illud distinguitur per illud, et in quo non est non distinguitur. Et sic homo per animalitatem primo distinguitur a non animali et ab inanimatis; verumtamen per proprium distinctivum, quo distinguitur, est diversum et aliud ab omni alio, ita quod, amoto per impossibile quocumque alio, aliud per illud distinguitur.
[37] Confirmatur ratio: Pater, si per impossibile non spiraret, adhuc distingueretur a Spiritu Sancto, et tamen nonnisi proprietate sibi propria; igitur similiter Filius, si non spiraret, distingueretur ab eodem.
[38] Praeterea, exemplum non est ad propositum, nam amoto quod non est essentiale alicuius, potest distingui per principium ƿdistinctivum suum essentiale: ut si ponitur quod homo non sit risibilis, adhuc, si homo esset rationalis, potest distingui a quocumque irrationali per illa quae sunt sibi essentialia. Sed sic est in proposito, nam spiratio actio est adveniens personae Filii et non constituit Filium; igitur circumscripta spiratione actione, adhuc Filius distingueretur a Spiritu Sancto.
[39] Praeterea, secundo arguitur contra praedictam opinionem ex parte distinctionis emanationum: emanationes per modum voluntatis et naturae sunt distinctae emanationes, ita quod impossibile et incompossibile est unam esse aliam; sed si emanationes sint incompossibiles, igitur similiter termini earum impossibile est quod sint idem; sed si Spiritus Sanctus non esset a Filio, adhuc alia esset emanatio qua producitur Filius et qua Spiritus Sanctus, quia una per modum naturae et alia per modum voluntatis; igitur si Spiritus Sanctus non esset a Filio, adhuc distinguerentur nec idem essent.
[40] Probatio assumpti quod 'si emanationes sint diversae, et termini erunt diversi', quia incompossibile est unam personam produci diversis emanationibus sive productionibus, quia si aliqua persona producatur sufficienter hac emanatione, igitur circum scripta quacumque alia, adhuc illa producitur; similiter si eadem persona producatur alia emanatione, igitur circumscripta ista, adhuc produceretur; et si eadem persona produceretur utraque productione sufficienter - sicut est productio sufficiens in divinis - tunc neutra produceretur: nulla enim potest esse productio in divinis nisi sufficiens, unde sequeretur quod si utraque capit esse, quod neutra capiat esse.
[41] Ad hanc rationem dicunt quod si Filius non spiraret Spiritum Sanctum, sed tantum Pater, tunc oporteret ponere in una ƿpersona duas relationes, scilicet filiationis et spirationis passivae, sicut in Patre sunt duae relationes; et sic illae emanationes, quae sunt per modum naturae et per modum voluntatis, respectu talis personae essent tantum distinctae secundum rationem.
[42] Contra: si illae emanationes non sint distinctae nisi secundum rationem, sunt igitur ab aliquo principio habente modum naturae et voluntatis. Quaero igitur sub quo modo 'primo' producitur illa persona: si modo naturae, igitur circumscripto modo voluntatis, adhuc produceretur; si modo voluntatis, tunc circumscripto modo naturae, adhuc produceretur; et ita si eadem persona producatur utroque modo, produceretur neutro modo, sicut prius argutum est.
[43] Praeterea, si Filio non spirante Spiritum Sanctum, vis generativa in Patre et vis spirativa in Patre non sufficerent ad causandum realem distinctionem in illis emanationibus, igitur nec modo vis spirativa in Patre et Filio et vis generativa in Patre sufficerent. Consequens falsum. Probatio consequentiae: tantum differt vis generativa in Patre a vi spirativa in Patre quantum differt a vi spirativa in Patre et Filio, quia eadem vis est spirativa in Patre et in Filio; igitur si nunc sufficiunt, et tunc sufficient.
[44] Ad hoc dicunt, - et illud est ultimum refugium ad quod possunt fugere: dicunt enim quod vis spirativa est cum vi generativa passiva in Filio, et ita est cum oppositis relationibus; et ideo ƿdistinguitur a vi generativa in Filio, et est principium distinctae emanationis; aliter enim, nisi sic esset sub oppositis relationibus, non posset concludi distinctio eius a vi generativa in Patre.
[45] Contra: quaero quare vis spirativa est cum illis relationibus oppositis? Huius autem causa non est quia sunt relationes oppositae, sed quia vis spirativa activa est in his formaliter; igitur vis spirativa distingueretur a vi generativa in Patre non quia est cum generativa in Filio, sed magis e contra; sed distinguitur quia est formaliter tale. Unde hic incipiunt a cauda.
[46] Praeterea, per hanc responsionem essentia divina distingueretur a vi generativa in Patre, quia est cum oppositis relationibus!
[47] Dicit quod non sequitur, quia est sub omnibus. Dico quod saltem consequentia tua non valet quod 'quia vis spirativa est sub oppositis relationibus, ideo distingueretur a vi generativa in Patre'.
[48] Ideo dico quod non sequitur formaliter 'si Spiritus Sanctus non est a Filio, quod non distinguitur ab eo', sed sequitur concomitanter, nam Filius habet voluntatem fecundam ad spirandum sicut Pater et eandem fecunditatem: et ideo si Filius non spiraret, nec Pater spiraret; et ideo concomitanter sequitur quod non distinguantur Filius et Spiritus Sanctus. Non tamen sequitur formaliter, ƿquia modo Filius distinguitur a Spiritu Sancto et a quocumque non Filio 'filiatione', sicut per 'rationale' homo distinguitur a quocumque non homine; et ideo, circumscripta quacumque alia ratione a Filio, et maxime illa ratione qua Filius non est Filius nec est de intellectu Filii unde Filius, adhuc distingueretur, - et huius modi est spiratio actio, qua non constituitur Filius. Unde si quaereretur, posito quod homo non esset animal et tamen quod esset rationalis, an homo distinguitur a lapide, - dico quod sic, quia manente formali ratione distinctiva, quocumque alio amoto per impossibile vel possibile, adhuc distinguitur. Et sic multo magis in proposito, ubi spiratio actio non est de intellectu Filii unde Filius.
[49] Ad primam rationem dicendum quod de facto relationes oppositae multiplicant trinitatem; et si ponatur quod Spiritus Sanctus non esset a Filio, distingueretur non per relationes oppositas sed per relationes disparatas. Unde dico quod sicut haec relatio 'in quantum haec relatio' - et non per suppositum aut fundamentum suum - distinguitur a relatione opposita, ita distinguitur ab omni relatione disparata per formalem rationem suam (sicut albedo non distinguitur a nigredine tantum per suam rationem formalem, sed distinguitur per rationem suam formalem a sapore et dulcedine et a quocumque alio); et ideo paternitas non est aequalitas licet non distinguuntur ut relationes oppositae.
[50] Ad secundum, quando dicitur secundum Augustinum quod 'Deus ideo simplex est' etc., dico quod auctoritas solvit se ipsam, quia dicitur quod Deus "ideo simplex est, quoniam quod habet hoc est, excepto quod relative quaeque persona ad alteram dicitur: nam Pater habet Filium, nec tamen Pater ipse Filius est "; nunc autem si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, non haberet Fiƿlium ut correlativum sed Patrem; non enim haberet Filium ut principium originis . Item, sequitur ibidem: "In quo igitur ad semetipsum dicitur, non ad alterum, hoc quod habet"; nunc autem etsi Filius non spiraret Spiritum Sanctum, adhuc ad alterum diceretur; et ideo non sequitur quod sint idem.
[51] Ad rationem alterius opinionis dicendum quod quodlibet impossibile in divinis ex summa necessitate essentiae potest resolvi ad incompossibile, et tamen formaliter potest aliquid impossibile ibi includere unum oppositorum et non aliud, si ponitur aliquid ibi esse impossibile.
[52] Ad primum alterius opinionis, quando arguitur quod 'relatio non manet secundum esse sed secundum quiditatem, et ideo distinguit secundum quiditatem et non secundum esse', dico quod distinguit secundum esse et quiditatem, quia manet secundum esse suum et secundum quiditatem; et etiam quo modo transit secundum esse, transit secundum quiditatem, nam relationem transire secundum esse, relationem est esse idem essentiae. Et sic dico quod secundum quiditatem transit, quia secundum quiditatem est idem essentiae; et manet secundum esse, quia aliud est formaliter ab essentia, licet idem sit per identitatem. Sic dico de quiditate quod relationem manere secundum quiditatem est quiditatem esse quiditatem, ut paternitatem esse paternitatem, qua Pater est Pater, et non qua Pater est; unde sicut secundum quiditatem non est formaliter essentia, ita nec secundum esse, quia non est formaliter ad se Pater, sicut nec quiditas formaliter ad se; manere igitur secundum quiditatem non est aliud quam aliam rationem esse quiditatis ƿrelationis quam essentiae. Et hanc rationem habet sive comparetur ad oppositum sive ad fundamentum. Et ideo falsum est quando dicunt quod relatio non habet esse praeter esse fundamenti. Unde eo modo quo aliquid est ens, sic habet esse proprium; unde formaliter ratio essentiae et quiditatis relationis manet ut comparatur ad essentiam. Et hoc etiam habent ipsi dicere qui dicunt quod persona est quasi composita ex essentia et relatione; hoc enim non esset, si omnino transiret ut comparatur ad essentiam et ut est in essentia; unde si transiret, non constitueret nisi secundum quod ens rationis distinguitur - secundum intellectum - contra essentiam. Ideo dico quod licet transit secundum identitatem, manet tamen secundum rationem suam formalem, etiam ut comparatur ad essentiam.
[53] Ulterius dico quod non sequitur 'si tantum secundum quiditatem distinguitur, igitur tantum ab opposito distinguitur', sed sequitur 'igitur tantum distinguitur ab eo a quo quiditas sua distinguit', et hoc non est tantum ab opposito. Et ideo illa ratio non potest reduci in syllogismum per tres terminos, nisi una propositio sit falsa. Unde si relatio transiret in essentiam quando comparatur essentiae, tunc non compararetur ut relatio. Unde dico quod relatio ut respicit oppositum, respicit quodcumque cui non est formaliter idem, et essentiam et alia.
[54] Ad aliud dicendum quod non sequitur, quia maior est distinctio in principiatis quam in principiis, nam ideata, ut homo et asinus, sunt incompossibiles in eodem, non tamen ideae; similiter, ƿartifex producit filium et imaginem, quae non possunt esse in eodem, et tamen ars et principium filii sunt in eodem pictore. - Aliter potest dici quod incompossibile est eandem personam produci duabus productionibus, ut praeostensum est, sed non est incompossibile eandem personam producere duas personas; et ideo non sequitur quod si relationes productorum disparatae constituunt diversas personas, quod relationes oppositae his similiter constituant, quae sunt disparantes; unde non sunt ita incompossibiles illae sicut istae, quia istae relationes includunt quod idem bis accipiat esse.

Notes