Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D13
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura I
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
Quaestio Unica | |
ƿƿ[1] Circa distinctionem decimam tertiam quaeritur utrum generatio productio sit spiratio productio. Quod sic, videtur: In creaturis generatio distinguitur ab aliis mutationibus, quia est ad esse substantiale (non sic aliae mutationes), igitur cum transfertur ad divina, illa productio erit generatio qua capitur esse substantiale; sed Spiritus Sanctus capit esse substantiale; igitur generatur. Ergo spiratio Spiritus Sancti erit generatio. | |
[2] Praeterea, hoc confirmatur: si voluntate mea possem informare materiam ignis ex qua generatur, sicut ignis potest, nihilominus esset generatio, quia haberentur ea quae per se requiruntur ad generationem; igitur sic in proposito, si voluntate communicetur esse substantiale Spiritui Sancto, quod etiam communicatur per generationem, nihilominus Spiritus Sanctus generabitur. | |
[3] Praeterea, quaecumque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem; igitur quaecumque productiones uni sunt eaedem et unitate univocationis, inter se erunt univocae. Sed spiratio productio et generatio productio sunt univocae respectu tertii, ut respectu Patris, quoniam spiratio Spiritus Sancti a Patre est univoca productio, et sic productio Filii a Patre est univoca productio; igitur spiratio est univoca productio cum generatione. Hoc non esset verum nisi generatio esset productio spiratio. ƿ | |
[4] Praeterea, generatio actio est spiratio actio; igitur similiter generatio passio est spiratio in passo. - Consequentia patet per locum a correlativis, in Topicis: si duo extrema correlationis sint eadem, et alia erunt eadem. Antecedens patet, quia sunt in unica persona quae simplex est; igitur in illa non habent distinctionem realem, et ita unum praedicatur de alio, - aliter non esset persona simplex. | |
[5] Praeterea, principia istarum productionum distinguuntur tantum ratione; sed distinctio aliquorum tantum secundum rationem non praeexigitur distinctioni reali aliquorum; igitur productio generatio erit eadem cum productione spiratione. | |
[6] Antecedens probatur: Nam si intellectus et voluntas non distinguuntur secundum rationem tantum, sed ex parte rei, igitur intellectus se tenebit ex parte rei; et cum intelligere sit principiatum ab intellectu, erit realis relatio ipsius intellectus Dei ad suum intelligere, sicut realis principii ad reale principiatum. Item, tunc sequitur potentialitas, nam de ratione intellectus est quod perficitur ipso intelligere; sed infinitas non tollit per se rationem intellectus nec alicuius perfectionis in divinis, ut supra dictum est; igitur intellectus infinitus perficitur suo intelligere, quod fit ex parte intellectus divini. Et confirmatur: quaecumque sunt inaequalia, eodem addito adhuc erunt inaequalia; sed intellectus et intelligere sunt inaequalia; igitur addita infinitate utrobique, adhuc erunt inaequalia, hoc perfectio et illud perfectibile. ƿ | |
[7] Contra: Augustinus V De Trinitate cap. 17: Filius distinguitur a Spiritu Sancto, quia exivit "ut natus, et non quomodo datus". | |
[8] In ista quaestione conveniunt omnes doctores quod spiratio et generatio sunt distinctae productiones; sed a quo accipitur earum distinctio sunt variae opiniones. | |
[9] Dicunt enim aliqui quod istae productiones distinguuntur per terminos. Quod probant per Philosophum V Physicorum, ubi dicit quod motus distinguuntur per terminos; cum igitur istae productiones sunt sicut viae quaedam, sicut motus, habent distingui per terminos. | |
[10] Sed contra: unde res est, inde una est, - ab eodem igitur est esse rei et eius unitas; sed motus non habent 'esse' a terminis, sed magis e contra, - nec productiones a terminis, sed e contra magis; igitur motus non capiunt primam distinctionem a terminis, et quaeritur in proposito quo istae productiones primo distinguuntur. | |
[11] Praeterea, motus qui sunt formae fluentes vel fluxus formarum, non distinguuntur per terminos nisi quando sunt eiusdem rationis ƿcum terminis, et quando sunt diversarum rationum a terminis, tunc non distinguuntur per terminos (probatio: alteratio praecedens generationem substantialem non habet terminum nisi inductionem formae substantialis, quia quando forma substantialis inducitur, si manet qualitas prior, secundum quam est alteratio, igitur tunc non potest distingui per terminum, quia est alterius rationis; sed quando sunt eiusdem rationis cum terminis, tunc distinguuntur per terminos, et tunc non causaliter distinguuntur per terminos, sed secundum proportionem quandam quam habent ad terminos); sed in divinis non sunt formae fluentes, et nec fluxus formae qui sint eiusdem rationis cum terminis; igitur propter dictum Philosophi non est ponendum productiones in divinis distingui per terminos. | |
[12] Alia est opinio quod istae productiones distinguuntur per principia sua, intellectum et voluntatem, quae tantum distinguuntur secundum rationem, quia distinctio istorum causatur per operationem intellectus divini. ƿ | |
[13] Contra: licet maior distinctio et pluralitas habet reduci ad minorem et minor ad unitatem, numquam tamen distinctio realis reducitur ad distinctionem rationis, ita quod aliqua distincta secundum rationem sint causa aliquorum distinctorum realiter, vel quod idem sub diversis rationibus sit causa distinctionis realis, quia ens rationis non necessario praeexigitur distinctioni reali. | |
[14] Dicitur quod non est verum: ideata enim, ut homo et asinus, distinguuntur realiter et praesupponunt in Deo distinctionem idearum secundum rationem, ita quod idem secundum diversas ideas est causa diversorum realiter. | |
[15] Contra. Propositio probatur sic: Si idem secundum diversas rationes causatas ab intellectu sit causa diversorum effectuum vel aliquorum realiter differentium, sit illud quod idem est a, et illae rationes b et c: igitur si a sub b et c causat diversa vel producit diversa realiter, igitur a ut est sub b causat aliquid realiter; sed hoc falsum est, quia in quantum a est sub b habet tantum 'esse cognitum' sive 'esse verum', quod est esse deminutum et secundum quid, sicut patet ex VI Metaphysicae (nam 'ratio per intellectum negotiativum' non causatur per intellectum ut producens est, sed solum in quantum operans est et in quantum est actus, et illud per consequens habet tantum 'esse cognitum', quod est esse deminutum); sed inconveniens est quod aliquid secundum esse deminutum sit causa entitatis perfectae; igitur secundum istas rationes non est causa distinctionis realis productionum. ƿ | |
[16] Praeterea, 'esse cognitum' in quantum huiusmodi non est esse exsistentiae, - sed illud quod est causa alicuius exsistentis, oportet quod sit exsistens, nam non exsistens non est causa exsistentis (si enim hoc posset esse, dicerem quod idem posset esse a se); sed huiusmodi rationes, causatae per operationem intellectus, non reducuntur nisi ad esse exsistentiae ipsius intellectus; igitur si essentia sub illis rationibus est causa distinctarum emanationum realiter, essentia sub intellectu spiraret et Spiritum Sanctum produceret. | |
[17] Praeterea, ostendo quod essentia sub diversis rationibus non sit causa principium diversarum emanationum, quia essentia in Filio et in Spiritu Sancto exsistens nata est movere intellectum intellectione simplici; sed secundum istos quidquid intelligitur ab intellectu divino 'intellectione simplici', post per 'intellectum negotiantem' potest fabricare diversas rationes; igitur cum intellectus paternus simplici intuitione potest intueri essentiam in Filio et in Spiritu Sancto non intuendo proprietates nec rationes alias, igitur potest ibi fabricare diversas rationes; si igitur huiusmodi rationes essentialiter praecedant emanationes, in essentialiter ordinatis erit circulus, quia tunc huiusmodi rationes, quae sunt principia distinctionis emanationum, praecedunt et sequuntur, sicut modo probatum est. | |
[18] Praeterea, si essentia sub ratione illa sit causa vel principium alicuius productionis, aut igitur totum aggregatum ex essentia et ratione, aut illa ratio tantum, aut essentia tantum. Si totum aggregatum, - contra: totum huiusmodi est ens per accidens, nam minus ex re et ratione fit unum quam ex una re et alia alterius generis, eo quod est minor convenientia; sed non potest poni aliquid tale esse principium productionis in divinis, quia illa est prima proƿductio et per consequens simplicissima, et ita habebit principium simplicissimum. Non secundo modo, quia illa ratio causata per operationem intellectus negotiantis non est formaliter infinita. Si essentia tantum, tunc arguitur: ubi est principium sufficiens alicuius productionis et in supposito conveniente productioni, ibi potest esse productio; igitur essentia divina in Patre et Filio, circumscriptis illis rationibus et sine illis, potest esse principium diversarum emanationum. | |
[19] Praeterea, hoc quod adducitur de ideis non multum movet, quia Deus non producit mediante idea sicut mediante principio productivo; non enim per ideam asini producit asinum, sed voluntate sua, quae se tenet ex parte rei. | |
[20] Item, illud quod est esse deminutum respectu esse realis, in Deo potest esse perfectius quam esse creaturae habentis esse reale, et ita licet idea sit ens secundum rationem respectu essentiae divinae, tamen 'esse' habet perfectius quam creaturae. Sed quod aliquid secundum esse rationis deminutum sit principium respectu esse realis et perfecti in Deo, est omnino impossibile. | |
[21] Tertia est opinio, quae ponit quod emanationes distinguuntur ab uno principio, omnino indistincto re et ratione, quod est essentia divina, nam essentia divina, sine omni distinctione rei aut rationis, est principium proximum diversarum emanationum, et hoc ex infinitate sua. Sicut enim si essent duo principia realiter distincta istarum emanationum, ita essentia divina, continens ex infinitate sua illa principia fundamentaliter licet non formaliter, erit principium illarum emanationum; unde propter huiusmodi ƿcontinentiam fundamentalem potest esse proximum principium diversarum emanationum. Hoc enim confirmatur per hoc, quia si ponantur in essentia diversae perfectiones, ut intellectus et voluntas et sapientia, oportet tamen quod ibi sint ordine quodam, nam primum est ipsum esse, quod est "pelagus infinitae substantiae", secundum Damascenum, et deinde alia ordine suo; igitur si huiusmodi actus primi possunt causari ab essentia, ita quod essentia sit principium immediatum quo istae perfectiones ordine quodam oriuntur, ergo multo magis potest esse immediatum principium et proximum actuum secundorum, ut diversarum emanationum. | |
[22] Contra: voluntas non est libera in nobis mediante aliquo quod est in voluntate (sicut mediante dilectione, quae est qualitas naturalis, naturaliter inclinans in unum), sed ipsa voluntas ut est in actu primo est libera, secundum quod sic vel sic potest inclinari: igitur istae productiones non dicentur una libera et alia naturalis per aliquid quod est in principiis istarum, sed ex libertate voluntatis in se dicetur libera; sed si nulla distinctio praecederet in essentia istas emanationes, non esset maior ratio quare una esset voluntaria magis quam alia; igitur oportet ponere aliquam distinctionem in principio vel principiis istarum emanationum. | |
[23] Ideo dico quod huiusmodi productiones generatio passio et spiratio passio sunt formaliter distinctae se ipsis, ita quod circumscripto quocumque alio, manentibus istis, adhuc distinguuntur. ƿNon enim distinguuntur per generationem activam et spirationem, sicut aliqui dicunt, quia adhuc est quaerendum de distinctione earum, et ideo non possunt esse prima causa distinctionis; nec etiam distinguuntur per essentiam ut est sub diversis rationibus, ut praeostensum est; nec etiam distinguuntur ab uno, ut ab essentia omnino indistincta, quia tunc neutra esset libera, et non magis una libera et alia naturalis quam e contra. Et ideo distinguuntur se ipsis formaliter. Unde non est quaerendum quo istae emanationes distinguuntur, sicut est quaerendum de compositis; sed sicut relatio distinguitur se ipsa ab opposita, ita etiam distinguitur se ipsa formaliter ab omni alio, sicut forma contraria (ut albedo) distinguitur ab omni alio per idem per quod distinguitur ab opposito. | |
[24] Hoc probatur per Augustinum XV De Trinitate cap. ultimo, qui vult quod 'si videris distinctionem nativitatis a processione, videbis quare Filius non est Spiritus Sanctus'; igitur ita quod propter distinctionem emanationum concludit distinctionem terminorum, non e contra. | |
[25] Item, Augustinus V De Trinitate cap. 17: "Elucescit quare Filius non Spiritus Sanctus, quia exiit quomodo natus et non quomodo datus". | |
[26] Contra hoc arguitur: istae emanationes non sunt a se, igitur non distinguuntur a se. Consequentia probatur per modum arƿguendi quo arguitur superius quod emanationes non distinguuntur per terminos, quia 'ab eodem habet aliquid esse et esse unum', igitur cum istae emanationes sunt ab aliis, per illa distinguuntur. | |
[27] Ad hoc dicendum quod differentiae specierum sunt ab aliis et non a se, et tamen dicuntur se ipsis differre; unde dicuntur esse primo diversae. Propter quod dico quod illa dicuntur se ipsis differre quae differunt non per aliud, sed posito per impossibile quod alia omnia non essent, et haec essent, adhuc differrent. - Et sic est in proposito. Verumtamen istae emanationes sunt ab aliis, et dicuntur distingui per alia in hoc quod habent suam naturam ab aliis, per quam distinguuntur se ipsis formaliter ab invicem; et illa a quibus sic habent naturam, non illa quae praedicta sunt secundum opiniones aliorum, sed sunt intellectus et voluntas, quae non distinguuntur per operationem intellectus, sed ex parte rei, prout supra dictum est in quaestione 'De distinctione attributorum'. | |
[28] Ad rationem alterius opinionis, quae probat quod 'essentia omnino indistincta, ex infinitate sua est sufficiens ad causandum istam distinctionem, quia est causa perfectionum essentialium quodam ordine', dicendum quod essentia non habet oppositos modos principiandi respectu intellectus et voluntatis, sed tantum est ibi ordo istarum perfectionum in una et eadem re, - sicut est in re creata, in qua est ratio entitatis, bonitatis et veritatis, quae sunt idem realiter cum essentia; unde sunt in re naturaliter, et non causantur et producuntur ita quod essentia rei producat ea. Sic in proposito, huiusmodi perfectiones non sunt quaedam principiata, sed continentur in essentia ordine quodam. ƿ | |
[29] Ad primam rationem dicendum quod concludit contra eos qui ponunt essentiam quasi materiam de qua producitur Filius, quia si voluntate mea transmutarem materiam ad formam ignis, ista transmutatio esset naturalis materiae, quia secundum inclinationem naturalem eius; sic si voluntas ex essentia spiraret sicut ex quasi materia, cum essentia naturaliter inclinatur ad subsistendum in Spiritu Sancto, esset generatio. Ideo dico quod non est generatio, licet acquiritur esse substantiale, quia generatio non manet in divinis secundum quod mutatio est nec secundum quod requirit passum, sed secundum naturalem inclinationem producentis ad productum. Unde ratione termini et habitudinis naturalis producentis ad productum est ibi generatio. Sed voluntas non inclinatur per modum naturae ad spirandum, sed libere; et ideo non est generatio. | |
[30] Ad aliud, quando arguitur 'quaecumque sunt eadem tertio aliqua identitate, sunt eadem inter se', dico: quando aliqua duo comparantur ad tertium quod est illimitatum, non potest concludi eorum similis convenientia inter se. Unde non sequitur 'sum ubi Deus est, et tu similiter, igitur sumus in eodem ubi', - non sequitur; similiter non sequitur 'praesens hoc est cum aeternitate, et ƿfuturum similiter, igitur sunt simul'. Sic in proposito Pater habet duplicem fecunditatem, unam intellectus et aliam voluntatis; et generatio formaliter non includit totam fecunditatem, nec spiratio; et ideo non sequitur quod sint univocae inter se. | |
[31] Contra: Si productiones sint alterius rationis, igitur et producta erunt alterius rationis, et per consequens non erunt eiusdem rationis cum aliquo tertio, nec idem univoce. | |
[32] Praeterea, intellectus et voluntas, quatenus sunt potentiae operativae et activae, praesupponunt formalem distinctionem in obiectis; igitur secundum quod sunt productivae, si sint alterius rationis, producent obiecta alterius rationis. Igitur Filius et Spiritus Sanctus erunt alterius rationis. | |
[33] Praeterea, productum ex vi 'productionis per intellectum' est notitia genita, unde ex vi 'productionis per intellectum' formaliter habet quod sit notitia genita; similiter, ex vi 'productionis per voluntatem' productum habet quod sit amor; ex vi igitur productionum et producentium, per comparationem ad intellectum et voluntatem, habent producta quod sint alterius rationis et quod aequivocatio sit productorum. | |
[34] Ad primum istorum dicendum quod consequentia ista non valet 'productiones sunt alterius rationis, igitur et producta', nisi quando productiones et motus sunt eiusdem rationis cum terminis: quando enim sic est, tunc concomitanter distinguuntur per terminos; sed quando non sunt eiusdem rationis, tunc non oportet, sicut patet de motu circulari et recto, qui sunt alterius raƿtionis in tantum quod secundum Philosophum "non sunt comparabiles", et tamen possunt terminari ad idem 'ubi', - unde non distinguuntur per terminos, sed per magnitudines super quas fit motus. - Sic in proposito: productio non est eiusdem rationis cum termino, quia productio haec est relatio quaedam, sed terminus formalis est essentia ut 'productum' est. Unde licet terminus sit 'relativum', non tamen ista relatio est eiusdem rationis primo, sicut nec differentia cum specie; et ideo non sequitur quod producta sint diversarum rationum, nisi ratione relationum, sed formaliter non, quia persona est subsistens in natura divina, et non relatio. | |
[35] Ad aliud: quod sicut habent terminos formaliter eosdem ut sunt productivae, sic etiam ut sunt operativae, quia idem est obiectum omnino intellectus Dei et voluntatis, quia essentia, quae est a "pelagus infinitae substantiae". Unde sicut intellectus divinus beatificatur in essentia, ita et voluntas, nec exspectat ultra rationem aliam (ut rationem bonitatis); et dictum est supra quando est idem obiectum potentiae appetitivae et apprehensivae et quando non. | |
[36] Ad aliud, quando arguitur quod 'formalis ratio producti ab intellectu est notitia, et respectu voluntatis amor, igitur formales rationes in productis sunt aequivocae', dico quod licet ista ratio quaerat bonam difficultatem 'quid est quod primo terminat productionem', non tamen est ad propositum, quia productio est in se aequivoca quando formalis terminus est alterius rationis a principio producente, quod non est in proposito, licet sit alterius rationis ab alio producto. | |
[37] Ad aliud: quod haec falsa est necessario 'generatio actio est ƿspiratio actio', quia non est vera formaliter nec etiam per identitatem (sicut sapientia est bonitas), quia proprietates relativae non sunt formaliter infinitae, sed sunt eaedem quia sunt eadem tertio, scilicet essentiae, - et ideo non est compositio, sicut patet supra distinctione 8. | |
[38] Ad aliud: quod non tantum ratione distinguuntur principia, sed in re est eorum distinctio. | |
[39] Et ad probationem dico quod 'intelligere' non est realiter principiatum, quia nihil realiter causat se; unde 'intelligere essentiale' non est productum, sed quasi productum, sicut supra dictum est. | |
[40] Ad aliud dicendum quod non est ibi potentialitas nec unum perfectio alterius, quia quaelibet est infinita, et ideo simpliciter includit aliam. Et quando arguitur quod 'quando aliqua sunt aequalia, eodem addito' etc., et sic quando sunt inaequalia, dico quod regula vera est quando illud additum non mutat rationem consequentiae (tunc enim eodem addito utrobique, adhuc tenet consequentia); sed quando mutatur ratio consequentiae, non valet. Sicut sequitur 'homo, igitur animal', quia homo includit animal; sed non sequitur cum negatione, quia homo negatus non includit animal negatum, sed e contra, et ideo mutatur ratio consequentiae, - sic etiam quando additur definitio. Sic in proposito, intellectus et intelligere sunt inaequalia et unum alio perficitur, quod non est de se infinitum; et ideo addita infinitatione, tollitur ratio quare unum perficitur alio, - et ideo non sequitur in proposito. |
|