Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D14

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
Quaestio Unica
ƿ[1] Circa distinctionem decimam quartam et decimam quintam et decimam sextam quaeritur utrum quaelibet persona mittat et mittatur. Quod sic, videtur: Quia mittere et mitti dicunt relationem convenientem Deo ex tempore, igitur dicunt relationem Dei ad creaturam, quia nihil convenit Deo ex tempore ad intra, nam talia sunt aeterna, - dicunt igitur relationem Dei ad creaturam; et illa quae conveniunt Deo in comparatione ad creaturam sunt essentialia, quia tota Trinitas operatur quidquid est in creatura, et eodem modo comparatur ad creaturam; igitur quaelibet persona mittit et mittitur.
[2] Praeterea, quaelibet persona dat et datur, igitur quaelibet persona mittit et mittitur. Antecedens patet per Augustinum Ad Dardanum.
[3] Praeterea, in Ioan. dicitur de Patre alloquente alias personas: Ad ipsum veniemus et mansionem apud ipsum faciemus; igitur omnes tres personae veniunt ad hominem iustum, et ita mittuntur eadem ratione. ƿ
[4] Contra: Augustinus IV De Trinitate cap. ultimo vult quod 'absurdum est dicere Patrem mitti'.
[5] Ad hanc quaestionem respondet Magister quod omnes personae dicuntur mittere Spiritum Sanctum, sed tamen non omnes dicuntur mitti, - quia videtur Magister dicere quod mittere sit mere essentiale et importat relationem mere essentialem, et ideo convenit tribus personis, sed mitti connotat notionale, et ideo non convenit tribus personis.
[6] Primum ostendit ratione et auctoritate: Ratione sic: mittere est causare effectum in creatura cui persona mittitur; si igitur non tota Trinitas mitteret, tunc aliquis effectus causaretur ab una persona quod non ab omnibus, - quod falsum est, quia tota Trinitas operatur effectum in creatura.
[7] Hoc ostendit auctoritate Augustini II De Trinitate cap. 8: Spiritus Sanctus mittit Filium; et si ita sit, tunc non oportet personam quae mittitur procedere a persona quae mittit; et per consequens erit essentiale, conveniens tribus personis.
[8] Sed mitti, secundum Magistrum, cum hoc quod dicit respectum ad creaturam connotat processionem aeternam: et quantum ad relationem ad creaturam, commune est tribus, - sed ratione processionis aeternae connotatae est duarum tantum. ƿ
[9] Contra. Si mitti dicat respectum aeternum et temporalem, et missum similiter, tunc arguitur: missum non dicit respectum nisi ad mittentem et ad illud cui mittitur; sed respectus quem dicit ad illud cui mittitur est essentialis, quia hoc est causare aliquid in eo cui mittitur, et hoc convenit tribus personis; si autem dicat respectum ad mittentem, aut igitur respectum rationis aut respectum originis et realem. Si respectum rationis, igitur erit essentialis, communis tribus, quia dicit tunc respectum correspondentem effectui in creatura: igitur est essentialis. Si autem respectum dicat realem, qui est respectus originis, igitur si Filius potest mitti a Spiritu Sancto, et Pater poterit mitti a Spiritu Sancto, quia idem est respectus originis Patris et Filii ad Spiritum Sanctum.
[10] Praeterea, activum et passivum idem significant, licet sub alio modo concipiendi; Si igitur mittere dicat respectum essentialem et non connotat notionalem, igitur et mitti non significabit respectum notionalem.
[11] Praeterea, sicut extremum unius correlationis ad extremum alterius, ita aliud extremum ad aliud extremum alterius correlationis, sed mittere et mitti sunt relativa, et producere et produci similiter; si igitur mitti sit idem quod produci, igitur mittere erit idem quod producere, et ita si unum dicat notionale et aliud similiter.
[12] Qui igitur vult concedere istas rationes, potest dicere quod mitti non est tantum essentiale, nec etiam mittere. Non 'mitti' est tantum essentiale, quia secundum Augustinum 'Pater non mitƿtitur'; et si mitti non sit tantum essentiale, nec mittere erit tantum essentiale, sed utrumque includit essentiale et notionale, sicut cum dicitur 'Pater creat per Filium', hic actus creandi notat effectum in creatura et sic respectum communem toti Trinitati, et notatur actus ut est suppositi habentis auctoritatem in agendo. Et ideo licet actus creandi absolute sit essentialis, modus tamen habendi istum actum, qui exprimitur quando dicitur 'Pater creat per Filium', scilicet auctoritate, est notionalis et convenit tantum personae originanti. Unde illa persona dicitur mitti quae causat actum subauctoritate, et illa persona mittit quae habet auctoritatem in causando, et ideo tam mittere quam mitti dicunt 'actum' secundum quod convenit personae habenti auctoritatem vel subauetoritatem; propter quod dicunt non tantum actum essentialem, sed actum essentialem sub modo notionali. Unde sicut mitti dicit causare effectum cum subauctoritate, ita mittere dicit causare effectum cum auctoritate. Et ideo sicut non conceditur Patrem mitti, propter subauctoritatem, ita non conceditur Spiritum Sanctum mittere, propter auctoritatem, quia non habet auctoritatem respectu alterius personae. Et ideo sicut duae tantum mittunt, scilicet Pater et Filius, ita tantum duae mittuntur, scilicet Filius et Spiritus Sanctus.
[13] Ad rationem Magistri, quando arguitur quod 'mittere est causare effectum in creatura, et hoc est commune toti Trinitati', dico quod mittere est causare effectum in creatura cum auctoritate, et sic non causat Spiritus Sanctus. - Et quando dicitur quod tunc 'aliquid causarent Pater et Filius, quod non causaret Spiritus Sanctus', dicendum quod est fallacia figurae dictionis, comƿmutando modum in rem, quia non sequitur quod aliquid causant quod non alius, sed quod aliquo modo, scilicet auctoritate, quo modo non causat Spiritus Sanctus, - quod verum est.
[14] Ad auctoritatem Augustini dicendum quod ipse vult quod Pater non mittit Filium sine Spiritu Sancto cooperante incarnationem; unde ista incarnatio fit a tota Trinitate, et ideo Pater non mittit hominem incarnatum sine Spiritu Sancto. Unde non est missio Verbi Dei a Spiritu Sancto ad assumendum carnem, sed est missio hominis Christi prout incarnatus est. Et sic etiam Spiritus Sanctus misit hominem Christum ad praedicandum, sicut Ambrosius exponit illud Spiritus Domini super me, evangelizare pauperibus etc., libro III cap. 2 et 3: 'Bene dixit' - secundum Ambrosium - 'super me, id est super me hominem'. Unde dico quod incarnatio operabatur a tribus, sed tamen persona divina ad istam incarnationem tantum missa fuit a Patre, et non a Spiritu Sancto, quia non habet auctoritatem supra Filium.
[15] Argumentum Augustini ad oppositum, est pro ista opinione, quia mittere non est mere essentiale, nec mitti.
[16] Sed si quis vult Magistrum sustinere, potest dicere quod mittere non includit emanationem principaliter, sed 'emanatioƿnem manifestare'; quod probatur per Augustinum IV De Trinitate cap. 18: "Quod genitum est, tunc mittitur cum percipitur", etc. Hoc etiam dicit in eodem, cap. 17, et cap. 18: "Mitti est cognosci quod ab illo procedat". Quaelibet igitur persona potest mittere, quia quaelibet persona potest manifestare emanationem personae quae mittitur, quia quaelibet facit in intellectu cognitionem istius processionis; sed mitti includit tantum notionale, quia tantum una persona ibi manifestatur.
[17] Ad rationem principalem dicendum quod illud quod dicit respectum ad creaturam absolute, sine connotatione respectus ad intra, est mere essentiale; sed sic non mittere, quia dicit respectum auctoritatis.
[18] Ad aliud dico quod non sequitur 'quaelibet persona dat et datur, igitur quaelibet persona mittit et mittitur', quia dare et dari non important 'actum' secundum auctoritatem aut subauctoritatem, sed libere communicare se.
[19] Et sic 'ad aliud venire' non importat 'actum' secundum subauctoritatem, et ita Pater venit.

Notes