Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D17/P2Q4
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura I | D17
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
[199] Utrum caritas augeatur per adventum novi gradus caritatis ab extra. Quod non, videtur: Philosophus IV Physicorum cap. 'De vacuo', determinans modum rarefactionis et condensationis, vult quod ex denso fit rarum nullo addito, - ut ex parvo 'quanto' fit magnum 'quantum' nullo adveniente, et similiter ex minus curvo fit magis curvum et circulare nullo adveniente, et ita de minus calido (secundum ipsum) fit magis calidum nullo adveniente; igitur universaliter, secundum intentionem Philosophi, augmentatio sive intensio fit in formis accidentalibus nullo de novo addito. Ergo multo magis in proposito, ubi ponuntur partes virtuales, hoc potest fieri per extractionem earum. | |
[200] Praeterea, hoc arguitur per rationem unius opinantis: 'Simile in forma appositum simili non augmentat simile, sicut tepidum additum tepido non facit plus aut magis calidum'; igitur si tepidum debeat augmentari per tepidum adveniens, oportet quod tepidum adveniens sit magis calidum tepido praeexsistente; igitur si caritas augeatur per caritatem advenientem, numquam augetur per aequalem caritatem. Sed si Deus debeat augere caritatem, oportet quod plus apponat quam fuerit caritas praeexsistens, ita quod ad minus semper in duplo augmentabitur, - quod falsum est. | |
[201] Praeterea, caritas secundo adveniens aut distinguitur a caritate ƿpraeexsistente specie aut numero (nam si caritas debeat augeri per caritatem advenientem, oportet intelligere quod ab ea distinguitur, quia idem non additur sibi: aut igitur specie aut numero). Non specie, quia tunc non esset augmentatio, cum non sint similes secundum speciem; nec numero, quia caritas accidens est, et accidentia non distinguuntur nec numerantur nisi per subiecta (quia dicitur V Metaphysicae: "Unum numero sunt quorum materia est una numero"), - sed caritas tantum est in anima, igitur non distinguitur aliquo modo. | |
[202] Praeterea, forma quanto est perfectior, tanto est simplicior; sed caritas augmentata est caritas perfectior quam caritas praeexsistens; igitur non est compositior. Ponere igitur caritatem augeri per partes, est ponere eam imperfectiorem quando augmentata fuerit. | |
[203] Item, gradus adveniens non est aliud ab essentia caritatis; ergo si caritas augeatur et mutetur secundum gradum, mutatur secundum essentiam; ergo non manet secundum essentiam. - Respondeo quod loquendo praecisissime de essentia caritatis, sic non est aliquis gradus idem cum essentia, nec sic mutatur secundum gradum in essentia. Tamen loquendo de essentia caritatis secundum suum esse in effectu, sic isti gradus non sunt aliud, sed dicunt modum intrinsecum quantitatis virtualis in essentia; et sic mutatur secundum gradus in essentia, - et sic non sequitur 'ergo non manet secundum essentiam' absolute, sed 'non manet secundum essentiam sub tali gradu quo fuit terminus a quo' (secundum privationem in qua fuit terminus a quo). ƿ | |
[204] Contra: Augustinus XV De Trinitate cap. 26: 'Spiritus Sanctus bis datur, semel in caelo et semel in terra'; sed Spiritus Sanctus est caritas; igitur caritas bis datur. Sed utrobique aliquis gradus datur, et non corrumpitur praecedens; igitur augmentatur per appositionem. | |
[205] Item, Augustinus Super Ioannem 74 homilia: 'Non immerito promittitur Spiritus Sanctus habenti, quia ut magis habeat' (ponitur in littera); sed Spiritus Sanctus est caritas; ergo etc. | |
[206] Respondeo quod quando caritas augetur, advenit de novo aliqua realitas caritatis, alia a praecedente, per quam caritas augetur. | |
[207] Hoc autem primo sequitur ex solutionibus quaestionum praecedentium: Nam ex prima quaestione habetur quod quando caritas augetur, non corrumpitur tota realitas caritatis quae praefuit in anima; igitur manet quando augetur caritas. Sed illa caritas praeexsistens non est tota realitas caritatis augmentatae, sicut dictum est in quaestione 2; igitur caritas augmentata habet aliquam realitatem praeter caritatem praeexsistentem. Sed haec caritas quae non praefuit actu in minore, non est educta de potentia caritatis minoris, ut dictum est in quaestione 3; igitur est addita caritati minori tamquam ab extra adveniens, per quam caritas fit maior. | |
[208] Praeterea, secundo, hoc ostenditur sic ex II Ethicorum: 'Ab ƿeisdem generatur habitus et augmentatur'; sicut igitur caritas prima infunditur a solo Deo, sic a solo Deo augmentatur. In ista autem augmentatione est aliqua mutatio, quia aliter non intenderetur caritas; igitur in termino mutationis oportet ponere aliquam realitatem novam quae prius non fuit, aliter idem caperet esse bis. Sed in termino istius mutationis non est tota realitas nova, quia tunc prior corrumperetur; unde totalis terminus productionis non est novus (sicut est in creatione); igitur partialis terminus erit novus (sicut in generatione aliquid praefuit et aliquid de novo acquiritur). Igitur in termino mutationis aliquid novum acquiritur, ita quod 'totum' secundum partem dicatur esse novum. Sic igitur ostensum est quod caritas augmentatur per aliquid de novo ab extra adveniens. | |
[209] Secundo, ostendendum est quod huiusmodi intensio in formis et augmentatio potest esse secundum partes eiusdem rationis non solum in caritate, sed in aliis. | |
[210] Hoc enim primo declaratur per exempla. Nam de numero intensorum et remissorum sic est, quod lumen intenditur per additionem in medio, et gravitas corporis similiter intenditur. Lumen enim in medio intenditur per additionem luminis eiusdem rationis, - ut si candela apponatur candelae prius exsistenti, sequens adveniens illuminat secundum gradum intensiorem; unde ista, quae de se sunt duo et possunt facere duo lumina, faciunt unum intensius, quod habet in se partes formales eiusdem rationis. Grave etiam intendi potest secundum partes eiusdem rationis: quanto enim aliquod corpus gravius est, tanto citius movetur deorsum, et si illa tota gravitas quae est in diversis partibus, esset ƿin una parte, illa pars ita cito moveretur deorsum, et adhuc citius, quia magnitudo molis impedit descensum. - Igitur videmus quod formae accidentales augeri possunt et intendi secundum partes eiusdem rationis. | |
[211] Praeterea, hoc ostenditur ratione. Duo agentia aequalia eiusdem rationis producunt effectum perfectiorem quam alterum possit causare per se, sicut duo calida intensius calidum quam alterum per se; sed nullus effectus excedit perfectionem suae causae; igitur iste effectus, qui est calor intensus generatus a duobus, requirit calorem maiorem in duobus quam in altero tantum; igitur si isti duo calores essent in uno corpore, essent principium actus et effectus perfectioris quam si alterum tantum esset in illo corpore, et hoc non est nisi quia calor tunc esset intensior; igitur calor intendi potest secundum partes eiusdem rationis. | |
[212] Haec ratio confirmatur per Philosophum VIII Physicorum, ubi vult quod omnis potentia in magnitudine maior est in maiore, quod est intelligendum quantum ad efficaciam et virtutem; ergo si tota esset in una parte, illa efficacius ageret; sed hoc non esset nisi esset intensior quam forma prior; ergo etc. | |
[213] Ex hac etiam propositione Philosophi sequitur quod si duo ignes aequales in calore essent contigui, efficacius agerent quam unus istorum, - ut si ista magnitudo in qua est maior virtus in toto quam in parte, divideretur et partes contiguarentur, adhuc virtuosius agerent; igitur si ambo calores essent in uno supposito, istud ita efficacius ageret. | |
[214] Praeterea, Augustinus VII De Trinitate cap. 12: forma speƿcifica perfectior est in pluribus individuis quam in uno (et ex hoc probat quod in divinis non est species); igitur si omnes perfectiones individuorum essent in uno individuo, in illo esset plus perfectionis quam modo est in uno tantum; cum igitur omnia individua - quantum est ex parte formae specificae - nata sunt facere unum, sequitur quod maior perfectio formae specificae esset tunc in illo uno individuo quam modo est in aliquo uno individuo de facto; et per consequens intensio et augmentatio perfectionis in formis potest esse secundum partes eiusdem perfectionis. | |
[215] Tertio, videndum est quomodo ex illis partibus eiusdem rationis possit fieri aliquod unum. | |
[216] Hoc enim videtur impossibile in qualitatibus, quia non potest fieri unum per se ex duobus nisi unum sit potentia et reliquum actus; sed neutrum alio est magis actus in proposito. | |
[217] Item, ex V Metaphysicae, 'quantum' est quod dividitur in partes eiusdem rationis; nihil igitur videtur habere partes eiusdem ƿrationis in quas potest dividi, nisi quantitas; et per consequens caritas non habet huiusmodi partes. | |
[218] Respondeo quod non solum quantitas componitur ex partibus eiusdem rationis, sed etiam substantia et qualitas. Nam ex unitate quantitatis, quae consistit in partibus eiusdem rationis, concluditur unitas substantiae - prior - ex partibus eiusdem rationis, quia quamvis quantitas sola habeat partem extra partem ex se, haec tamen 'per accidens partibilitas' non causat partes substantiae nec partibilitatem in substantia, quia causa numquam est imperfectior suo effectu. Si igitur de minore 'quanto' fiat maius 'quantum' per agens quod potest rarefacere et non generare (sicut cum ignis rarefacit vinum et non potest generare vinum), quaero: per quid erunt partes substantiae de novo sub partibus quantitatis? Si ibi partes substantiae de novo generantur, oportet igitur dare aliquod agens; hoc non est rarefaciens, quia positum est quod non generat; igitur oportet dicere quod illae partes, quae modo sunt sub partibus quantitatis, prius etiam fuerunt in substantia secundum propriam unitatem substantiae ex partibus suis eiusdem rationis. | |
[219] Praeterea, posito quod huiusmodi partes substantiae de novo ibi essent, adhuc oportet dicere quod sint priores partibus quantitatis, ita quod partibilitas secundum partes eiusdem rationis in substantia sit prior natura partibilitate quantitatis ex partibus suis, quia substantia secundum suas partes est susceptiva partium quantitatis; susceptivum autem natura praecedit illud cuius est susceptivum; in illo igitur priore in quo substantia intelligitur 'susceptivum' partium quantitatis, intelligitur esse ex partibus eiusdem rationis, habentibus unitatem ad se invicem in toto; igitur ante uniƿtatem partium eiusdem rationis in continuis, habemus unitatem partium eiusdem rationis, quam unitatem ponimus in substantia. | |
[220] Et eodem modo ponendum est in qualitate quae extenditur per accidens, ita quod si albedo esset in puncto, essent ibi partes eiusdem rationis unitae secundum unitatem propriam illi naturae sicut et quando extenditur per accidens. | |
[221] Per hoc igitur dicendum est ad primum istorum quod caritas componitur ex suis partibus eiusdem rationis, et ex eis fit unum, non sicut ex potentia et actu nec sicut ex partibus materialibus, sed sicut ex partibus accidentalibus, - et ex se faciunt unum. Unde non est quaerendum per quid faciunt unum, quia se ipsis faciunt unum, et non alia unitate est una pars unita alteri et totum est unum sibi, - sicut etiam partes substantiae faciunt unum se ipsis, et non quia una est in potentia ad aliam. | |
[222] Et hoc expressius apparet in quantitate: quantitas enim est quid compositum ex diversis partibus eiusdem rationis, una tamen pars non est in potentia ad aliam ita quod una sit actus alterius. | |
[223] Sciendum tamen est quod dicunt aliqui, quod ex illis gradibus fit unum, quia unus est imperfectior et alius est sicut complementum eius; et ideo unus est in potentia ad alium. | |
[224] Sed hoc nihil est, nam uterque est eiusdem rationis, natus perficere naturam rationalem, si per se crearetur; ergo cum coniungitur unus gradus alteri, coniunguntur duo eiusdem rationis: talium unum non est complementum alterius. | |
[225] Item, in augmentatione caritatis non oportet quod gradus adveniens sit semper maior praeexsistente: tunc enim non augmentaƿretur caritas nisi ad minus in duplo, quod non est verum, - immo gradus minor potest augmentare; ergo non oportet ut unum sit complementum alterius, tamen totum fiet ex eis completius. | |
[226] Dico ergo, ut praedictum est, quod ex eis fit unum; nec alter est in potentia ad alterum, - ut patet de tota quantitate, quae est de se una et de se haec, in qua una pars facit unum cum alia non unitate compositionis ex actuali et potentiali, sed unitate homogeneitatis, quae non est compositio ex partibus essentialibus. Non ergo oportet quod quando ex duobus fit unum, quod alterum sit potentia et alterum actus, nisi quando partes sunt alterius rationis, de quibus loquitur Philosophus; sed quando ex aliquibus fit unum non unitate proprie compositionis (quae tantum est proprie partium essentialium), sed unitate homogeneitatis, non oportet ut alterum sit potentia et alterum actus. | |
[227] Hoc quidem primo patet per communem sententiam omnium, qua dicitur quod in homogeneis omnia supposita unius speciei nata sunt esse unum suppositum; ergo ex pluribus unius rationis natum est fieri unum. | |
[228] Hoc secundo patet ex alio: 'quantum prius' potest esse sine posteriore; unitas homogeneitatis prior est unitate compositionis ex partibus essentialibus, quoniam facta resolutione unitatis compositionis ex partibus essentialibus usque ad ultima, in utroque extremo stat unitas compositionis secundum partes homogeneas (ut quando resolvitur compositum in materiam et formam, materia est tota unitate homogeneitatis ex partibus eiusdem rationis, ƿquia non est tota sub tota quantitate et tota sub qualibet parte, sicut anima intellectiva est in toto; similiter de forma quae prius fuit extensa); ergo unitas homogeneitatis potest esse sine unitate compositionis ex actu et potentia: licet enim partes quantitatis continuae copulentur ad terminum communem ut ad punctum, punctus tamen non est unitas continuitatis. Unde relinquitur quod ex illis partibus ex se fit unum quia sunt unius rationis, et non quia una est potentia et altera actus. | |
[229] Et ideo neganda est illa propositio quae dicit universaliter quod omne compositum ex diversis alterum est potentia et alterum actus, ita quod omnia constituentia aliquod totum sic se habeant quod alterum sit potentia et alterum actus. Hoc enim tantum verum quando sunt constituentia alterius rationis, et non eiusdem rationis; sed in proposito ponitur quod formae accidentales componuntur ex partibus eiusdem rationis, qua una non est potentia respectu alterius, sicut ex duobus luminibus fit unum lumen non quia unum est potentia respectu alterius. Similiter in substantia. Et videtur mihi quod ponere compositionem essentialem in formis ex potentia et actu, sit maius inconveniens quam ponere compositionem secundum unitatem partium eiusdem rationis. | |
[230] Ad aliud etiam patet quod esse divisibile in partes eiusdem rationis quarum una sit extra aliam, est solius quantitatis; tamen tam substantia quam quantitas habent partes eiusdem rationis secundum suas proprias unitates, licet non per continuationem: materia enim praecedit formam, et licet forma communicet suum esse materiae, materia tamen habet partes suas proprias antequam intelligatur perfici per formam; materia igitur una est - secundum partes suas - non per formam, sed est una unitate pertinente ad suam substantiam, et non alia unitate est pars una alteri et totum sibi. Sic in proposito. ƿ | |
[231] Sed contra. Hoc videtur expresse contra intentionem Philosophi VII Metaphysicae in fine, qui probat quod aliud sit de essentia ab quam b vel a: per hoc quod dissolvitur b et a, manet b et manet a, et non manet ab; ergo aliquid est in ab pertinens ad eius essentiam, praeter b et a. Similiter in proposito: si caritas componitur ex partibus eiusdem rationis, dissolutis illis partibus (per possibile vel impossibile), manent illae partes et non manet tota caritas; igitur aliquid erit de essentia caritatis praeter illas partes; igitur si componitur ex partibus eiusdem rationis, praeter illas partes oportet ponere actum quo uniuntur,- sicut probat Philosophus de ab, et universaliter in omni composito, quod praeter elementa oportet ponere aliud (scilicet actum) quod nec est elementum nec ex elementis. | |
[232] Ad hoc dicendum quod non est intentio Philosophi quod aliquid sit de essentia ipsius ab ut pars constituens, quod nec sit b nec a, sed vult quod sit praeter b et a, ita quod - his separatis non sit b nec a, et hoc si 'aliquid per se totum' sit syllaba (ut ab): in hoc enim differt a 'toto non per se sed per aggregationem'. Unde dicit ibidem sic: "Quoniam vero ex aliquo compositum fit ut unum sit omne, sed non ut cumulus, sed ut syllaba; syllaba autem non est elementa, nec idem b et a et ab". Ecce quod tantum vult quod syllaba nec sit b nec a; sed non intendit quod sit aliquid de essentia ipsius ab - tamquam pars constituens - quod nec sit b nec a, sed aliquid praeter b et a; et in hoc differt ab a 'toto secundum ƿaggregationem', cuiusmodi est cumulus: cumulus enim non est aliud ens quam illa ex quibus componitur, sed syllaba non est b et a. | |
[233] Arguit igitur Philosophus quod quia dissolutis b et a, manet b et manet a, et non manet ab, ideo ab est aliquid praeter b et a, ita quod non sit b et a. Cuius oppositum accidit in eo quod non est 'totum per se'. | |
[234] Verumtamen ubi sunt duo eiusdem rationis in constituendo tertium, compositum, illud tertium non tantum est aliquid praeter illa (ita quod non sit illa), sed in eo est aliquid praeter illa. Cuius probatio est, quia si illa duo sint unius rationis in constituendo tertium, habent rationem unius causae; sed nullum compositum est ex una causa tantum, sicut elementatum non est ex uno elemento; et ideo quaecumque integrant tertium et sic dissoluta manent quod sint unius rationis, tertium erit aliquid aliud ab illis et in tertio erit aliquid aliud ab illis separatis. | |
[235] Ex quo apparet quod in nullo valet illud argumentum quo arguitur - contra pluralitatem formarum - secundum Philosophum, quod 'dissolutis corpore et anima, manet corpus et manet anima, et non manet homo, igitur aliquid fuit in homine praeter corpus et animam'; quod quia falsum est, concludunt idem corpus non posse manere separatum ab anima. | |
[236] Hoc autem non concludit: Tum quia, sicut dictum est, Philosophus non concludit quod aliquid sit in toto, ut in ab, quod non sit b nec a, sed conƿcludit quod ab est aliquid praeter b et a, quia nec est b nec a; et homo nec est corpus nec anima, et sic homo est aliquid praeter corpus et animam. | |
[237] Tum quia Philosophus probat quod quando duo concurrunt secundum unam rationem ad compositionem alicuius totius, compositi ex principiis diversarum rationum, oportet ponere in illo composito aliquid praeter illa, sicut caro componitur ex terra et igne (sicut ibidem exemplificat Philosophus), et ideo praeter terram et ignem oportet ponere aliquid aliud in carne; sed corpus et anima non concurrunt ad constitutionem hominis in ratione unius causae, et ideo non concludit. | |
[238] Ad propositum igitur dico quod partes caritatis, quae sunt eiusdem rationis, integrant ipsam caritatem non ut partes materiales nec ut potentia et actus, sed ut actualitates quaedam; unde integrant totum ut formam. Et ideo licet concurrant in ratione unius causae ad constituendum tertium, illud tamen tertium non est compositum ex diversis secundum rationem, sed ex partibus actualibus quae sunt unius rationis. Et quando est unus actus ex partibus, non oportet quaerere quomodo totum sit unum, nisi ut forma una. Et ideo licet - separatis partibus caritatis - maneant illae partes et non maneat tota caritas, non tamen sequitur quod aliquid praefuit in caritate praeter illas partes (sicut aqua componitur ex partibus aquae unius rationis, et non sequitur quod aqua sit aliud praeter partes aquae separatas). Quando igitur advenit nova caritas, non manet ut haec, sed alia praefuit, quae similiter non manet ut haec, sed ut partes totius caritatis, quae se ipsis faciunt unum ut partes formales. | |
[239] Credo autem quod hoc est unum verbum de difficilioribus philosophiae, scilicet 'unitas'; multae enim sunt occultae unitates ƿrerum, quae nobis latent. Considerabam aliquando multoties quomodo homo album verius faciunt unum quam si essent separata: quod enim facit inhaerentia albedinis ad hominem, non est aliqua realitas addita, - et tamen quando albedo est in homine, tunc est homo album 'unum', et non quando sunt separata. | |
[240] Ad primam rationem principalem, de IV Physicorum, dicendum quod Philosophus vult quod ex denso fiat rarum et ex parvo magnum quia materia est in potentia utrumque, - sicut ex minus calido fit magis calidum non quia aliqua pars sit frigida quae postea fiat calida per calorem advenientem ab extra, et similiter ex minus curvo fit magis curvum non quia aliqua pars lineae minus curvae fuerit recta. Ita in formis fit intensio quia partes illae aliquo modo praeexsistebant; unde si partes materiae quae nunc sunt in magno, non praeexsisterent in parvo (et rarefaciens non potest generare), impossibile esset ipsum augmentare. Ex hoc patet quod intentio Philosophi est ad propositum, quia si nulla pars adveniat materiae quando ex denso fit rarum, nec e contra abscedit, oportet materiam habere proprias partes ex quibus fit unum. Quia tamen generatio caritatis est ab extra, ideo et eius augmentatio; non ergo potest augmentari per appositionem factam ab intra, sed per appositionem factam ab extra. | |
[241] Ad secundum, quando arguitur quod 'tepidum additum tepido non auget teporem aut calorem', dico quod hoc falsum est, quia si natum est agere in illo quod est aeque perfectum secum, igitur totum erit intensius. Unde quod aliquando tepidum additum teƿpido in diversis subiectis non augmentet, hoc est per accidens, propter extensionem et dispersionem partium; sed si esset in eadem parte subiecti cum tepore praeexsistente, certe augmentaret et esset maius calidum. | |
[242] Ad tertium, quando arguitur quod 'aut distinguitur specie aut numero', dicendum quod si intelligas priorem gradum caritatis praecise in anima et alium, quem dat Deus, prout distinguitur, sic non faciunt unum; sed quando intelligitur ut in toto, non habent distinctionem specificam nec numeralem nisi in potentia, licet pars una distinguitur ab alia sicut una pars homogenea ab alia, sic enim contingit quaerere de partibus aquae quomodo fit unum ex eis, et est eadem difficultas. | |
[243] Ad quartum, quando arguitur quod 'forma quanto est compositior tanto est imperfectior, et quanto perfectior tanto simplicior', dicendum quod ubi non potest haberi perfectio sine aggregatione, composita sunt perfectiora, quia non potest haberi in illis naturalis perfectio propria illis sine aggregatione, - creatura enim quaelibet componitur ex carentia entitatis et entitate, sicut supra dictum est; et quando aliquid requirit compositionem partium eiusdem rationis, quod plus habet de compositione partium eiusdem rationis, minus habet de compositione quae est ex carentia entitatis et entitate. |