Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D17/P2Q3
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura I | D17
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
[186] Utrum in caritate minore sit aliqua pars caritatis in potentia, per cuius extractionem in actum intendatur et augeatur caritas. Quod sic, videtur: Quia augetur sic quantitas molis; igitur similiter quantitas virtutis. | |
[187] Contra: Forma non est subiectum alicuius mutationis, ut sit subiectum de quo educatur aliquis actus; igitur etc. | |
[188] Ad quaestionem hanc dicunt quidam quod caritas augetur per extractionem gradus caritatis in potentia ad actum. Dicunt enim quod numquam forma est maior in subiecto nisi in se fuerit maior, - et ideo si anima nunc sit magis cara Deo quam prius, oportet quod in se sit maior; sed hoc non potest esse per appositionem - sicut probant - quia tepidum additum tepido ƿnon augmentat calorem, igitur augmentatio in formis non est per appositionem; erit igitur per extractionem. | |
[189] Unde dicunt quod secundum Simplicium forma habet latitudinem, - ideo quando est sub uno gradu remisso, potest intendi per extractionem partium virtualium; et ideo non differt, ut dicunt, augmentatio caritatis ab augmentatione aliarum formarum, nisi quia sicut caritas generatur et creatur a Deo ita etiam augmentatur per extractionem partium virtualium, quia ab eo generatur et augetur, - sed formae naturales augmentantur per extractionem ab agente naturali. | |
[190] Ad rationem dicunt quod forma non est subiectum mutationis, et ideo caritas nova non educitur de caritate minore ut de ƿsubiecto, quia non est in potentia ut subiectum, sed est in potentia ratione suae naturae et essentiae. | |
[191] Alius etiam, exponens istam opinionem, dicit quod caritas minor non est in potentia subiectiva ad maiorem caritatem, quia tunc in caritate maiore oporteret ponere partem et partem, - sicut ponendo caritatem augmentari per appositionem, oportet ponere partem et partem; et ideo est in potentia obiectiva ad maiorem caritatem, ita quod ipsamet imperfecta potest fieri perfecta. | |
[192] Contra sic sustinentem priorem opinionem arguitur: Quando caritas augetur, aut aliqua realitas manet in termino 'ad quem', aut non. Si non, non sustinet priorem opinionem quae ponit quod caritas minor - quae praefuit - non corrumpitur. Manet igitur aliqua realitas in termino 'ad quem'. Quaero igitur: aut tota realitas illa quae est in termino 'ad quem', praefuit in termino 'a quo', aut non tota? Si tota praefuit, igitur eadem realitas producitur bis in esse, quia semel per creationem et alias per augmentationem; si autem non tota praefuit in termino 'a quo', quia nunc aliquid acquiritur in termino 'ad quem' et aliquid praefuit, igitur necessario est ibi pars et pars, - quod intendit negare. | |
[193] Praeterea, dicit quod est pars virtualis quae acquiritur, et praefuit virtualiter in termino 'a quo'. - Contra: quaero quid intelligitur per partem virtualem? Manifestum est quod mutatio non potest esse nisi ad illud quod de novo capit esse; si igitur in termino mutationis aliquid capit esse et realitatem aliquam quae non praefuit in termino 'a quo', et aliquid praefuit, igitur est ibi realitas et realitas, pars et pars. | |
[194] Praeterea, de hoc quod dicitur quod 'caritas minor est in poƿtentia obiectiva, et non subiectiva, ad gradum maiorem', quaero quomodo est in potentia obiectiva: vel ut terminabile per productionem vel ut vertibile? Si autem ut terminabile per productionem, tunc caritas minor non augetur; si autem sit in potentia obiectiva ut vertibile, igitur non est in potentia ut augetur, sed magis ut corrumpitur. | |
[195] Praeterea, si dicatur quod in essentia habitus est gradus in potentia qui extrahatur de potentia in actum, - sed contra: Hoc totum quod sequitur ad opinionem quae ponit augmentationem fieri ab extra per appositionem, sequitur ad hanc opinionem, scilicet compositio ex partibus; immo sequitur maius inconveniens, scilicet quod tunc caritas minor sit in potentia subiectiva, et erit alius gradus ad quem sit in potentia et quo perficiatur sicut potentia per actum. | |
[196] Praeterea, actus est alterius rationis a potentia subiectiva, quia actus et potentia sunt primo diversa; ergo erunt constitutiva alicuius tertii, constituti ex partibus diversarum rationum (sicut compositum ex materia et forma); si igitur caritas minor sit in potentia subiectiva de qua educatur caritas maior, tunc sequitur quod caritas maior sit composita ex partibus diversarum rationum, - quod est absurdius quam ponere quod augmentetur per appositionem; immo sequitur tunc quod forma mutabitur primo, ƿet non anima, quia anima tantum recipit primum gradum et ille est in potentia subiectiva ad alium, sicut necessario sequitur ad hanc opinionem. | |
[197] Concedo igitur quod caritas non sit in potentia ut per extractionem fiat maior, - sed sicut in augmentatione molis, quod licet posset poni gradus quantitatis prior de quo educatur posterior, melius tamen ponitur quod educatur de potentia subiecti (sicut enim subiectum est in potentia ad primum gradum, ut de eo educatur primus gradus, sic est in potentia ad secundum gradum, ut de potentia eius educatur secundus gradus), sic in forma accidentali naturali (ut albedine) secundus gradus non educitur de priore sed de potentia subiecti, de qua etiam educitur primus gradus. Sed in proposito caritas secundum primum gradum non educitur de potentia animae, sed creatur; ita augmentatur a Deo, creando alium gradum non per se sed cum caritate praecedente, et dicetur proprie non creatio sed 'adcreatio', - sicut patet in nutritione: quando convertitur substantia panis in substantiam carnis, non est proprie generatio sed 'adgeneratio'. | |
[198] Ad rationem in oppositum potest dici quod non est simile quod si quantitas molis augmentatur extrahendo quantitatem maiorem de minore, quod sic sit in quantitate virtutis. - Vel aliter potest dici quod in augmentatione quantitatis molis extrahatur secundus gradus de potentia subiecti sicut et primus; et ideo assumptum est falsum. ƿ |