Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D19/Q1

From The Logic Museum
< Authors‎ | Duns Scotus‎ | Lectura‎ | Lectura I‎ | D19
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿƿ[1] Utrum quaelibet persona sit in alia. Quod non, videtur: Si quidlibet esset in quolibet, sicut dixit Anaxagoras, esset confusio rerum, sicut innuit Philosophus contra eum I Physicorum; ergo similiter si quaelibet persona sit in alia, esset confusio personarum, - quod est contra illud Athanasii "neque confundentes personas".
[2] Item, Philosophus VI Physicorum: duo indivisibilia, si essent simul, non facerent maius nec essent duo; igitur similiter si personae sunt simul quae habent naturam omnino simplicem, non essent plures.
[3] Item, si una persona sit in alia, persona esset composita. Probatio consequentiae: si aliquid esset in essentia quod non esset essentia, ipsa foret composita; igitur similiter si aliquid sit in persona quod non est ipsa persona, ipsa esset composita.
[4] Item, in quo est filius, in illo est filiatio; sed in quo est filiatio, illud est filius. Igitur si in Patre esset Filius, Pater esset Filius.
[5] Item, si Pater in Filio et Filius in Patre, igitur Pater esset in Patre. Probatio consequentiae: sic enim arguit Philosophus IV Phyƿsicorum: 'Si aer in igne et ignis in caelo, igitur aer in caelo'. Item, probatur eadem consequentia per regulam Philosophi in Praedicamentis: 'Quidquid praedicatur de praedicato, praedicatur de subiecto'; similiter: quod est in aliquo continente, est in eo quod continet illud continens.
[6] Item, si Pater esset in Filio, et uterque est Deus, igitur Deus in Deo: quia si Pater est in Filio, et Pater est Deus, igitur Deus est in Filio, - et Filius est Deus, igitur Deus esset in Deo.
[7] Contra: In Ioan.: nescitis quia ego in Patre et Pater in me est?
[8] Respondeo. Omnes conveniunt in conclusione principali quod quaelibet persona sit in alia. Circa cuius veritatem sunt tria declaranda: primo, de modo quo dicitur quod una persona est in alia; et secundo, videnda est ratio propter quam quaelibet persona est in alia; et tertio, videndum si iste modus essendi 'in' posset reduci ad aliquem modum essendi 'in' in creaturis, qui ponuntur in IV Physicorum.
[9] De primo dicunt aliqui quod licet plures sint modi quibus aliquid dicitur esse in aliquo, tamen ad propositum aliquid dicitur esse in aliquo 'primo' quod secundum se totum est in illo, - et aliquid dicitur esse in aliquo 'per se sed non ƿprimo', sicut quando est in illo 'per partem', quod contingit dupliciter: uno modo potest aliquid esse in alio per partem quae pars nihil est eius in quo est, et alio modo per partem quae aliquid est eius in quo est. Exemplum primi istorum: sicut avis dicitur esse in laqueo per pedem eius qui nihil est ipsius laquei; exemplum secundi: sicut si aliquid esset in alio per manum quae aliquid esset eius in quo est.
[10] Dicunt igitur quod una persona non est in alia per se et primo ita quod secundum se totam sit in alia. Quod probant dupliciter: Primo sic: quod secundum se totum et primo est in alio, secundum quidlibet eius est aeque primo in eo (sicut si terra sit primo in centro, secundum quidlibet eius est aeque primo in centro quantum est ex parte sui); igitur si persona - ut Pater - primo esset in Filio secundum se totum, igitur secundum quidlibet eius esset aeque primo in Filio, et per consequens paternitas esset aeque primo in Filio sicut essentia; sed hoc falsum est, quia tunc sicut Filius divinitate est Deus, ita Filius paternitate est Pater.
[11] Item, secundo, hoc ostendunt sic, quod non est intelligibile quod aliquid primo sit in alio, et e contra: non enim est intelligibile quod aliquid primo sit continens et contentum, excedens et excessum, ambiens et ambitum.
[12] Ideo dicunt quod persona 'primo' non est in persona. Nec etiam secundo modo est persona una in alia, ut quod aliquid Patris sit in Filio quod nihil est Filii; sed tertio modo est Pater in Filio et quaelibet persona in alia, quia aliquid Patris - ut essentia - est in Filio quae est aliquid Filii.
[13] Addunt autem quod alio modo dicitur esse persona in persona et alio modo esse persona in qua est alia persona, quia persona ƿnon est primo in persona alia, sicut dictum est, tamen in 'persona una primo' est alia, sicut in 'Filio primo' est Pater, quia in 'Filio secundum se totum et non secundum aliquid eius tantum' est Pater; et ideo licet 'Pater secundum aliquid eius' est in Filio, tamen in 'Filio primo et secundum se totum' est 'Pater secundum aliquid eius'. Unde 'Filius secundum se totum' est illud in quo est Pater, sed non e contra: non enim 'Pater secundum se totum' est in Filio.
[14] Sed contra. Quando aliquid convenit toti per partem, eodem modo convenit toti sicut et parti. Unde si totum aliquod sit in alio per partem, eodem modo quo pars est in alio dicetur totum esse in illo (sicut eodem modo dicitur avis in laqueo quo modo et pes eius, quia localiter). Si igitur persona sit in persona ratione essentiae tamquam ratione suae partis, igitur persona eodem modo essendi erit in persona quo modo et essentia est in persona. Sicut igitur essentia formaliter est in Patre qua formaliter Pater est Deus, ita formaliter Filius est in Patre, licet ratione partis, et ita non primo (ut eodem modo dicitur albedo esse in superficie et in corpore, quia formaliter, licet non primo in corpore sed in superficie quae est aliquid corporis).
[15] Praeterea, Patrem esse in Filio non dicit absolutum aliquid, quia Salvator dicens Patrem esse in Filio et e contra, non tantum intendebat dicere Patrem esse Deum aut Filium esse Deum, igitur dicit respectum; sed non respectum originis, quia respectus originis non sunt unius rationis in extremis relationis, - sed quaelibet persona uniformiter dicitur esse in alia; igitur dicit relationem communem; sed communis aequaliter convenit utrique extremo (sicut similitudo ƿper eandem rationem fundatur in simili et est ratio secundum quam dicitur aliquid 'simile'); igitur si persona sit illud in quo primo est persona alia, persona primo erit in alia persona.
[16] Praeterea, sicut proprietas propria personae ut distinguitur ab essentia, quae est eius ut est incommunicabilis, non convenit essentiae (ut 'generare'), ita nec proprietas quae convenit essentiae ut est communicabilis, non convenit personae (ut 'esse in tribus'). Si igitur 'esse in persona' primo convenit essentiae ut est communis tribus, non conveniet tunc personae, et ita persona non erit in persona per essentiam primo.
[17] Ideo dico quod una persona primo est in alia persona, et non tantum ratione essentiae; nec 'esse in persona' convenit essentiae eo modo quo convenit personae esse in persona, nam ex hoc quod proprietas aliqua convenit alicui subiecto, primo, non oportet nec facit quod conveniat alicui parti illius subiecti (sicut 'habere tres' primo convenit triangulo, nec convenit alicui parti trianguli, ut lineae aut angulo; similiter compositum primo generatur, nec generare convenit materiae nec formae eo modo quo convenit composito).
[18] Unde quod proprietas conveniens toti, primo, conveniat cuilibet parti, hoc non est formaliter ratione primitatis, sed hoc est quia totum illud est homogeneum et proprietas sua: sicut si ignis sit primo calidus, quaelibet pars ignis erit calida, et similiter (sicut dicit Philosophus VII Physicorum) si mobile primo movetur, igitur movetur secundum omnem partem, hoc est quia quaelibet pars est mobile quoddam, - igitur quaelibet pars ignis est ignis et ƿquaelibet pars caloris extensi est calor, et ideo sicut totus ignis est primo calidus, ita oportet ut pars ignis sit calida hac parte caloris, et hoc est quia ignis est eiusdem rationis in toto et in parte, et calor similiter.
[19] Sed in heterogeneis non sequitur, - si homo sit risibilis primo, quod manus sit risibilis. Unde quod convenit parti convenit toti, sed non primo, - sicut dicit Philosophus V Physicorum quod 'homo dicitur sanari, quia thorax'; sed quod convenit toti - primo non quia parti, non oportet ut conveniat parti.
[20] Persona autem est primo in persona, non sicut forma informans nec sicut natura in supposito, sed sicut vult Hilarius VII De Trinitate in fine: Pater est in Filio et e contra et quaelibet persona in alia, sicut subsistens in subsistente. Unde Pater primo subsistenter est in Filio et e contra, cui convenit primo subsistere: si enim conveniat in alio esse, convenit sibi primo in illo subsistere; et ideo sicut Pater primo subsistit, ita primo subsistenter est in Filio.
[21] Unde non convenit sic esse in persona nec essentiae nec relationi. Et ideo Patrem esse in Filio non convenit sibi ratione alicuius quod in eo est, quod sit formaliter in Filio, - sed Pater est in Filio ac si nihil haberet quod informaret Filium; verumtamen Patrem sic esse in Filio praesupponit essentiam esse in Filio alio modo essendi 'in' (ut sicut natura in supposito etc.).
[22] Secundo, est videndum quae est causa et ratio quare una persona sit in alia. Et dico quod non essentia nec relatio, praecise, sed ambo.
[23] Non essentia tantum, quia tunc posset dici quod Pater est in Patre sicut in Filio, si essentia causa esset quare Pater est in Filio, quia essentia eius est in Filio. ƿ
[24] Nec etiam relatio est causa: Quia tunc alio modo esset Pater in Filio et Filius in Patre, - quia alia est relatio Patris ad Filium et e contra, nam prima est originantis ad originatum, et secunda e contra: et non est idem modus quo originans est in originato et e contra.
[25] Similiter, si essent duo supposita absoluta per impossibile et haberent eandem essentiam, adhuc unum esset in alio, quia in quo est essentia, in illo est quod est idem essentiae, - et tamen non esset in illo per relationem originis.
[26] Item, relatio est ratio essendi ad aliud, igitur non est ratio essendi in aliquo.
[27] Item, filius in creaturis originatur a patre, et tamen per relationem originis non dicitur filius esse in patre.
[28] Neque igitur essentia nec relatio est praecisa causa quare una persona est in alia, sed ambo sunt una causa. Exemplum. Similitudo dicitur esse duorum alborum. Quae est causa illius similitudinis inter duo? Non fundamentum praecise (ut albedo), quia tunc idem posset dici simile sibi ipsi; nec etiam distinctio suppositorum tantum, quia tunc si non convenirent in fundamento, essent similia, quod falsum est. Et ideo distinctio suppositorum cum unitate fundamenti est causa similitudinis, vel unitas fundamenti in suppositis distinctis; tamen formalior et principalior causa istius similitudinis est unitas fundamenti quam distinctio suppositorum. Sic in proposito. Ad hoc quod persona sit in persona, requiritur unitas essentiae et distinctio personarum et suppositorum; unde ratio quare una persona est in alia, est unitas essentiae cum distinctione suppositorum, et causa principalior istius est unitas quam distinctio. ƿ
[29] Tertio, est videndum si ad aliquem modum essendi 'in' in creaturis posset reduci modus essendi 'in' quo persona est in persona. Si enim persona esset in persona per essentiam et ratione essentiae, sicut dicit prior opinio, tunc posset reduci in illum modum quo genus est in specie et commune in inferiore, nam essentia licet non sit genus, tamen communis est tribus personis. Si autem persona esset in persona ratione relationis, tunc posset reduci ad illum modum quo effectus est in sua causa, vel e contra, quia licet hic non sit causa et effectus, tamen una persona est originata et alia originans, et eo ipso potest reduci ad illum modum si persona esset in persona ratione relationis originis.
[30] Sed dico quod neutro modo persona est in persona. Non enim persona est in persona ratione essentiae, ut dictum est, licet personam esse in persona praesupponat essentiam esse in persona. Nec etiam persona est in persona sicut originatum est in originante, quia originatum verius habet esse suum in se quam in originante: licet enim effectus habeat esse verius (quia esse nobilius) in causa sua quam in se, et sic omnia verius esse (quia perfectius esse) habent in Deo quam in se, tamen esse eorum proprium habent verius in se quam in alio; unde asinus verius est asinus secundum esse asini in se quam ut est in Deo. Si igitur Filius esset in Patre sicut originatum in originante, tunc Filius verius esset in se quam in Patre, quod falsum est.
[31] Ideo dico quod iste modus essendi quo una persona est in alia, non reducitur ad aliquem modum positum in IV Physicorum. Unde Hilarius dicit quod nullum exemplum conveniens potest inveniri quo hoc declaratur (et habetur in littera). Omnes enim illi ƿocto modi accipiuntur secundum quod continens est aliquid contenti (quomodo?), non e contra, - vel secundum quod contentum est aliquid continentis, et non e contra. Sed in proposito uniformiter dicitur 'una persona est in alia' et e contra; et ideo non reducitur ad aliquem illorum modorum.
[32] Quomodo autem una persona potest esse in alia sicut subsistens in subsistente, potest aliquo modo declarari in exemplo. Credimus enim quod Deus est in qualibet creatura per essentiam, praesentiam et potentiam: et hoc aliquo modo est nobis magis manifestum #NAME?sona sit in alia. Licet autem secundum potentiam et manutenentiam sit in creatura sicut efficiens, et sic possit esse 'in' per illapsum reduci ad esse 'in' quo effectus est in sua causa, tamen absolvamus hoc et intelligamus quod Deus sit ibi per essentiam et maiestatem suam, ita quod sit ibi praesens ut immensus tantum: tunc est ibi ut subsistens in subsistente, et non secundum aliquem illorum modorum. - Si hoc est possibile in diversis secundum naturam, multo fortius in illis quae habent eandem naturam unum potest esse in aliquo subsistenter.
[33] Item, aliud exemplum: in instanti mortis anima est in corpore, quia in instanti non moritur, et tamen non est ut forma informans, sed sicut subsistens in subsistente.
[34] Tertium exemplum de voluntate et intellectu, posito quod non addant rem absolutam supra essentiam animae. Nam voluntas est ubi est intellectus et e contra, quia mutuo capiunt se; si igitur ponatur quod illae relationes sint subsistentes, tunc voluntas est subsistens in intellectu et e contra. - Sic, in proposito, Pater praesentialiter subsistenter est ubi est Filius et e contra, ita quod unus sit in alio sicut subsistens in subsistente. ƿ
[35] Ad primam rationem alterius opinionis dicendum quod ista ratio multipliciter peccat; non enim sequitur 'si Pater primo est in Filio, igitur quidquid est in Patre erit primo in Filio': Nam, primo, non sequitur, dempta primitate in consequente: non enim sequitur 'Pater primo subsistit, igitur quidlibet Patris subsistit'; nec universaliter sequitur quod si praedicatum primo inest subiecto, quod insit partibus subiecti nisi sit homogeneum. Secundo, consequentia non tenet cum nota primitatis in consequente: non enim sequitur 'homo primo est rationale, igitur quidlibet hominis (ut corpus) est primo rationale (sicut anima)'.
[36] Item, conceditur quod 'Pater secundum quidlibet eius sit primo in Filio': dico quod non sequitur ultra 'igitur Filius sicut divinitate est Deus ita paternitate est Pater', quia divinitas non solum est in Filio praesentialiter sicut paternitas, sed est ibi sicut natura in supposito, et ideo Filius divinitate est Deus; sed paternitas est primo in Filio sicut aliquid subsistens est in subsistente.
[37] Ad aliud, quando arguitur quod 'si Pater est primo in Filio et e contra, igitur idem primo continens et contentum' etc., dico quod ista ratio est contra conclusionem principalem, ad quam ipse tenetur respondere, quia sicut non conceditur quod idem sit primo continens et contentum, et ambiens primo et ambitum, ita non conceditur hoc sine primitate. Unde dico quod Pater est in Filio primo et e contra, et 'esse in' non significat hoc contentum esse in continente, sed significat 'esse in' secundum praesentiam subsistentis in subsistente; unde non magis dicitur Patrem ambire Filium ƿquam e contra: si enim duo corpora essent simul in eodem loco (ut duo corpora gloriosa), utrumque esset in loco 'primo', non tamen unum in alio sicut contentum in continente.
[38] Ad primam rationem principalem dicendum quod esse in alio quod causat unitatem et impedit distinctionem, est causa confusionis; sed esse in alio secundum praesentiam subsistenter, non impedit distinctionem, et ideo non sequitur confusio personarum.
[39] Ad aliud, de indivisibilibus, dicendum quod non est ad propositum, quia persona una simplex est in alia per intimationem suam praesentialem, et ideo non faciunt unum, - quod non contingit de indivisibilibus continuorum.
[40] Ad aliud, quando arguitur 'quando aliquid est in alio quod non est ipsum, tunc erit compositio', dicendum quod non sequitur nisi sit in eo formaliter vel ut integrant unum actum vel unam potentiam. Et dico quod non sequitur 'si aliquid est in essentia quod non est quid, tunc compositio, ideo similiter si aliquid in persona quod non est persona, tunc persona esset composita', - quia essentia sic est in qualibet persona ut aliquid eius, et ideo si aliquid in essentia quod non essentia, tunc esset compositio duorum quae non sunt idem realiter. Sed non sic, in proposito, persona est in persona ut aliquid eius.
[41] Ad aliud, quando arguitur 'si Pater est in Filio vel e contra, igitur filiatio est in Patre', dicendum quod si abstractum inesse alicui significet inesse per modum formae informantis (sicut cum dicitur 'albedo est in superficie'), tunc non sequitur 'Filius est in Patre, igitur filiatio est in Patre', sed aequivocatur 'esse in'. Si ƿautem de vi sermonis non significet inesse per modum formae quando significatur aliquid inesse ut abstractum (sicut quando dicitur 'color est in luce'), tunc potest concedi quod filiatio sit in Patre, distinguendo eam: si significet esse 'in' formaliter, sic falsa, - si per exsistentiam praesentialiter (sicut dictum est), tunc vera. Et non sequitur hoc modo quod illud in quo est filius isto modo, quod illud sit filius.
[42] Ad aliud, quando arguitur 'si Pater est in Filio et Filius in Patre, igitur Pater est in Patre', dicendum quod universaliter iste modus arguendi fallit in relativis aequiparantiae: non enim sequitur 'Socrates est similis Platoni et Plato similis Socrati, igitur Socrates est similis Socrati'; unde si reduceretur in syllogismum, propositio assumpta esset falsa, quae esset ista 'quidquid est simile alicui, est simile cuilibet cui est illud simile': haec enim falsa propter secundam distributionem, - tunc enim sequitur quod si Socrates sit similis Platoni, quod Socrates sit similis sibi. Ita in proposito, si reducatur in syllogismum, propositio assumpta esset falsa, haec scilicet 'quidquid est in Patre, est in omni eo in quo est Pater'. Unde huiusmodi rationes non syllogisticae oportet quod reducantur in rationes syllogisticas, et tunc apparebit quomodo tenent.
[43] Sed ultra dico quod ratio Philosophi tenet bene, non convertendo sed in directum procedendo. Et ratio sua si debet reduci in syllogismum, debet sic reduci secundum duplicem additionem 'quidquid est in alio, est in quolibet alio a se finito in quo est illud': 'si igitur aer est in igne, aer est in quolibet alio a se finito in quo est ignis, - sed ignis est in caelo, quod est finitum aliud ab aere, igitur aer est in caelo'. Si non apponatur illa duplex glossa, falsa erit: ƿnam primam oportet addere propter 'esse in' secundum aequiparantiam (quo modo Pater est in Filio et e contra), - et secundam oportet addere propter modum quo Deus est in aliquo (non enim aer est in quolibet in quo aliud a se infinitum et illimitatum est, quia tunc cum aer sit in Deo et Deus in aere, aer esset in se). - Sic ad alias probationes.
[44] Ad aliud conceditur quod Deus sit in Deo, sed non sequitur quod ideo Deus distinguitur a Deo, - sicut non sequitur ' Deus generat Deum, igitur Deus distinguitur a Deo'.

Notes