Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D19/Q2
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura I | D19
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
[45] Utrum in personis divinis sit aequalitas ad intra. Quod non, videtur: Ubi non est quantitas, - nec aequalitas. Consequentia patet, quia - ex V Metaphysicae - aequalitas fundatur supra quantitatem; et in Praedicamentis: "Proprium est quantitati ut secundum eam aliquid dicatur aequale vel inaequale". Antecedens patet per Augustinum: 'Deus sine quantitate est magnus' ("Intelligamus Deum sine quantitate magnum" etc.). | |
[46] Praeterea, illud quod est imperfectionis, non est ponendum in Deo nec in personis; sed aequalitas est imperfectionis, quia - secundum Augustinum 83 Quaestionum 41 - "si omnia essent aequalia, non essent omnia"; igitur etc. | |
[47] Praeterea, in personis non videtur esse mutua aequalitas, quia ƿAugustinus VI De Trinitate in fine - 'imago coaequatur ei cuius est, et non e contra'; igitur Filius coaequatur Patri, sed non e contra. | |
[48] Sed contra est quod dicitur in symbolo Athanasii. | |
[49] Respondeo quod istae relationes communes - ut identitas, similitudo, aequalitas - possunt sumi proprie vel communiter. Ut autem sumuntur proprie, sic fundantur supra unitatem substantiae, quantitatis et qualitatis, sicut patet ex V Metaphysicae. Unde fundamentum remotum aequalitatis est quantitas, sed fundamentum proximum vel ratio fundandi est unitas in quantitate; sic de identitate et similitudine. | |
[50] Alio modo, sumuntur communiter, nam in quolibet genere invenitur 'quid' sicut in substantia, et ideo super rem cuiuslibet generis - ut dicit 'quid' - fundatur identitas; similiter, res cuiuslibet praedicamenti habet certum gradum entitatis et virtutis, et ita certam quantitatem virtualem, - et sic supra rem cuiuslibet praedicamenti fundatur aequalitas vel inaequalitas (sicut idem et diversum, primo modo, ut in quolibet genere invenitur 'quid'); item, res praedicamenti quaelibet habet propriam differentiam essentialem, quae secundum Philosophum V Metaphysicae dicitur 'qualis' (ubi ponit modos 'qualis', et non species), et sic supra rem cuiuslibet praedicamenti fundatur similitudo. Unde necessarium est dicere quod etiam isto modo super relationem fundetur similiƿtudo et relationes communes, - et isto modo idem, simile et aequale sunt transcendentia et passiones entis: et sic ens dividitur per idem et diversum, simile et dissimile, aequale et inaequale. | |
[51] Nunc autem, quando aliqua dividunt ens in communi, semper membrum nobilius dividentium convenit Deo, - sicut cum ens dividitur per actum et potentiam, necessarium et possibile, actus et necesse esse (quae sunt perfectiora) conveniunt; sed idem, simile et aequale sunt perfectiora quam alia condividentia, ut quam diversum, dissimile et inaequale: et sufficit hoc dicere de aequali, nam - sicut patet per Augustinum De quantitate animae, ubi loquitur ad discipulum suum Deodatum - 'simile' de suo nomine imperfectionem non dicit, sed 'inaequale' necessario dicit imperfectionem in altero extremo (non sic 'simile'); unde aequalitas perfectissime invenitur in Deo ad intra - ibi enim est fundamentum perfectissimum, quia non gradus aliquis finitus perfectionis sed infinitus (similiter, unitas maior quam sit in quantitatibus in creaturis, quia ibi est unitas numeralis) - et ideo perfectissime aequalitas est unius personae ad aliam, licet non sit illa aequalitas stricte accepta ut fundatur supra quantitatem de genere quantitatis. | |
[52] Ad primam rationem: quod in divinis est quantitas virtutis (probatur: quantitas invenitur in qualibet re). Verumtamen magis proprie est ibi magnitudo quam quantitas, quia species - propter differentiam specificam - perfectionem maiorem importat quam genus, et sic intendit Augustinus. ƿ | |
[53] Ad aliud: quod differentia specifica (et diversitas secundum speciem) non est simpliciter perfectionis, nec etiam inaequalitas, sed tamen est salvans perfectionem in universo (sicut perfectionis miseri, consolari se in sua miseria); unde quia tota perfectio universi non potest esse in uno, ideo requiritur diversitas et inaequalitas, - cum hoc tamen stat quod aequalitas non dicat imperfectionem. | |
[54] Ad aliud dicendum quod imago adaequatur ei cuius est, et non e contra, quia 'adaequare' importat duplicem relationem et 'assimilare' et huiusmodi: unam relationem quae est secundum activum et passivum, qua Pater assimilat sibi Filium, et non e contra sed sibi assimilatur, - unde Pater est assimilans et Filius est assimi latum; et est alia relatio, aequiparantiae, quae est secundum aequalitatem aut similitudinem. Unde propter relationem activi et passivi dicitur quod Filius assimilatur et adaequatur Patri, et Pater non adaequatur Filio sed adaequat sibi Filium. |