Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D2/P1Q1
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura I | D2
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
ƿƿ[1] Circa distinctionem secundam quaeritur primo utrum in entibus sit aliquod ens actu infinitum. Quod non, videtur: Si unum contrariorum sit actu infinitum, non compatitur secum aliud; sed bonum et malum sunt contraria; igitur si sit aliquod bonum actu infinitum, non erit actu aliquod malum, quod est falsum. | |
[2] Dicitur quod malum in universo non contrariatur Deo nec bono infinito, quia nihil est sibi contrarium. Contra: illud non solvit, quia si unum contrariorum sit infinitum virtualiter aut formaliter, non compatitur secum aliud contrariorum, nec quod contrariatur sibi nec effectui, sicut sol si esset virtualiter aut formaliter infiniti caloris, non esset aliquod frigidum; si igitur sit aliquod bonum actu infinitum virtualiter aut formaliter, sequitur quod nihil erit malum alicui bono contrarium in universo. | |
[3] Praeterea, corpus infinitum non compatitur secum aliud corpus; igitur spiritus infinitus non compatietur secum alium spiritum. Antecedens patet ex IV Physicorum. ƿ | |
[4] Consequentia ostenditur, quia sicut corpora duo non possunt esse simul propter repugnantiam dimensionum, sic videtur quod nec duo spiritus simul propter actualitates spirituum. Item, eadem consequentia ostenditur aliter sic: si cum corpore infinito esset aliud corpus, tunc esset aliquid maius corpore infinito; igitur sic videtur quod si praeter spiritum infinitum esset alius, esset aliquid maius infinito secundum virtutem. | |
[5] Praeterea, quod est hic et non alibi, est finitum loco, et quod est nunc quod non tunc, est finitum tempore, et quod agit hac actione quod non alia, est finitum actione, et sic de aliis; sed quidquid est, est 'hoc' ita quod non aliud; igitur est finitum, quidquid est. | |
[6] Praeterea, si esset aliqua virtus infinita, illa moveret in instanti, sicut probatur ex VIII Physicorum; igitur motus esset in instanti, quod est impossibile. | |
[7] Contra: VIII Physicorum dicit Philosophus quod primum movens est infinitum, et ideo non est virtus in magnitudine: non infinita, quia nulla talis, - nec in magnitudine finita, quia maior magnitudo habet maiorem virtutem. Sed ista ratio non valeret nisi intelligeret de infinito secundum virtutem, quia corpus, ut sol, esset infinitum duratione. ƿ |