Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D22

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem vigesimam secundam quaeritur utrum Deus sit nominabilis a nobis aliquo nomine significante eius essentiam.
[2] Ad quod dicendum - sine argumentis - quod, ut mihi videtur, haec propositio falsa est quod 'nihil potest nominari a nobis magis proprie quam intelligatur', sicut quidam dicunt quod sicut intelligimus sic significamus, et quia non intelligimus Deum nisi ex creaturis, ideo non significamus nisi per nomina accepta a creaturis. Hoc enim falsum est. Video enim albedinem in pariete, et video quod manente quantitate parietis - quae est sensibilis per se - variatur albedo; item, video quod alias potest paries dealbari et manente albedine quantitas mutari ab una figura in aliam.
[3] Ex hoc ego concludo quod est aliquod tertium, substratum utrique, alterum ab eis: illi nomen impono a, vocando ipsum corpus in genere substantiae, - quod tamen intelligo tantum sub intentione communi quod sit 'hoc ens' et nullo modo propriam speciem eius habeo (sicut quilibet potest experiri in se ipso), et ideo verius possum illud nominare quam intelligere.
[4] Sic etiam intelligo essentiam divinam non secundum quod est ƿ'haec essentia', sed tantum sub intentione communi quod sit 'hoc ens infinitum a nullo dependens', et illi impono nomen vocando ipsum 'Deum' vel 'Qui est' vel 'Adonai'. Unde credo quod multa nomina habemus de Deo quae proprie significant naturam divinam, quam tamen non intelligimus. Vel etiam possumus nominare sicut angelus nominavit, et per revelationem sicut dixit Moysi ego sum qui sum etc.


Notes