Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D28

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search



Latin English
ƿƿ[1] Circa distinctionem vigesimam octavam quaeritur utrum 'ingenitum' sit proprietas Patris. Quod non, videtur: Nihil est proprietas personae quod formaliter et in concreto dicitur de essentia, et ideo essentia nec generat nec generatur, nec spirat nec spiratur, et sic de aliis; sed essentia est ingenita, - probatio: essentia non est genita, igitur est non genita vel ingenita, quia 'ad negativam de praedicato finito sequitur affirmativa de praedicato infinito', quia 'alterum contradictoriorum de quolibet'.
[2] Praeterea, proprietas personalis non dicitur ad se; sed huiusmodi est 'ingenitum': dicitur enim ad se, quia si diceret relationem, igitur omne 'ingenitum' est relatum; sed manifestum est quod omne genitum est relatum. - Tunc arguitur: 'omne genitum est relatum, igitur omne non relatum est non genitum' per contrapositionem. Sed ingenitum est non genitum. Et tunc arguitur quod 'omne non genitum est relatum; sed omne non relatum est non genitum; igitur omne non relatum est relatum'!
[3] Et confirmatur per Augustinum V De Trinitate: negatio ƿest eiusdem generis cum affirmatione; igitur si genitum sit relatum, et non genitum erit relatum.
[4] Praeterea, si 'ingenitum' sit proprietas Patris, eadem ratione inspirabilitas erit proprietas Patris et Filii, et sic erunt sex notiones, - quod falsum est.
[5] Praeterea, Ambrosius De Spiritu Sancto libro IV, post principium, ait se nolle uti illo vocabulo, scilicet 'ingenito'.
[6] Contra: Augustinus Ad Orosium 2 dicit quod innascibilitas est proprium Patris.
[7] Item, Hilarius De Synodis: qui confitetur duas innascibilitates, necesse habet confiteri duos Deos.
[8] Iuxta hoc quaeritur utrum 'ingenitum' sit proprietas constitutiva primae personae. Quod sic, videtur: Damascenus libro I cap. 8: "Omnia sunt eadem in diviƿnis praeter ingenerationem" etc.; sed hoc non potest intelligi nisi de proprietatibus constitutivis, quia aliae sunt multae proprietates, non idem.
[9] Contra: Filius constituitur filiatione; igitur Pater paternitate constituitur. Consequentia patet, quia omnes personae videntur habere eandem rationem in constituendo, sive constitutivam, ita quod si una ad se, et alia, et - opposito modo - si nec una, nec alia; igitur si Filius constituitur non 'ad se', igitur nec Pater.
[10] Ad primam quaestionem dicendum quod - sicut patet ex V Metaphysicae cap. 'De potentia' - omne nomen compositum ex privativa particula, habet multiplicitatem privationis et sui positivi; unde Philosophus ibidem distinguens potentiam, concludit quod impotentia dicitur tot modis, et praeter illos ponit proprios modos impotentiae. Unde illam multiplicitatem quam habet positivum, habet privativum, et etiam propriam multiplicitatem. Et ideo sicut multipliciter dicitur 'genitum', multipliciter dicitur 'ingenitum', - et item, propriam habet multiplicitatem ratione privationis.
[11] Genitum autem, licet de virtute sermonis significet terminum productum, tamen aliquando terminum formalem, quo modo est ƿillud dictum Hilarii verum "nihil nisi natum habet Filius", quia essentia est formalis terminus; item, extenditur genitum ad omne illud quod praesupponit generationem.
[12] Oppositis modis dicitur ingenitum, - et adhuc propriis modis, ratione privationis.
[13] Nam - sicut patet ex V Metaphysicae - ingenitum, et quodcumque privativum, uno modo significat negationem extra genus, et alio modo negationem in genere, et sic dicit proprie privationem. Sed hoc contingit dupliciter: uno modo quod dicat privationem secundum genus, quo modo dicitur aliquid privari aliquo non quia aptum natum est 'secundum se' illud habere, sed quia 'secundum genus suum' natum est illud habere (sicut talpa dicitur caecus, quia in eo quod animal, natum est habere visum); secundo modo, sive alio modo privationis, dicitur ingenitum secundum omnes condiciones requisitas ad privationem, scilicet 'quando aptum natum est habere, et sicut aptum natum est habere' etc., et non habet, - unde sic carens aliquo quod natum est habere secundum istas condiciones, propriissime dicitur privari. Sed prior modus est generalior, quando non est natum habere illud secundum se sed secundum suum genus.
[14] Pater igitur dicitur ingenitus, non accipiendo proprie ingenitum secundum quod natum est in se habere quod non habet: sic enim ƿingenitum non dicitur in divinis, quia nihil ibi est quod caret aliquo quod secundum se natum est habere; sed tamen ingenitum dicitur in divinis prout dicit privationem secundum genus, quia licet Pater secundum se non sit natus generari nec esse genitum, tamen secundum quod est persona subsistens, natus est esse genitus, - sicut licet talpa non sit natus videre, tamen natus est prout est animal. Et sic etiam in creaturis accipitur privatio secundum genus quod dividitur per oppositas differentias: ibi enim altera differentiarum notat privationem secundum genus, sicut cum animal dividitur per 'rationale' et 'irrationale', - bos enim dicitur irrationalis non quia secundum se sit natus habere rationem, sed quia secundum suum genus.
[15] Dico igitur quod ingenitum ad propositum accipitur dupliciter: Uno modo ut dicit privationem propriissime, - et sic non est in divinis, quia ibi nihil est quod proprie privetur generatione cui natum est inesse 'genitum', quia ibi nihil natum est secundum se habere nisi quod habet.
[16] Sed alio modo dicit negationem in genere, et hoc est dicere privationem secundum genus, - et sic ingenitum de virtute sermonis competit Patri et Spiritui Sancto, quia Spiritus Sanctus est suppositum subsistens a quo negatur 'esse genitum', sicut et Pater. Sed isto modo non competit essentiae, quia non est subsistens ut sic sibi - secundum rationem communem - possit inesse.
[17] Adhuc, alio modo, accipitur ingenitum improprie, in quantum privat communicationem a quo negatur 'genitum', ita quod privat communicationem per generationem, - et sic dicitur de essentia, non ut in Patre, sed ut absolute sumpta nata est communicari.
[18] Adhuc, alio modo, dicitur ingenitum quod non producitur ab alio, - et sic ingenitum est idem quod improductum; et sic utuntur sancti isto vocabulo. Unde idem, secundum hoc, est quaerere ƿan ingenitum sit proprietas Patris et an improductum. Unde Augustinus XV De Trinitate cap. 26: "Solus Pater non est ab alio, et ideo est ingenitus". Et subdit: 'Non audemus duos dicere ingenitos, ne duos Patres confiteri videamur', - et caute loquitur cum dicit 'ne videamur' etc., quia de virtute sermonis hoc non significat. Hoc idem dicit Ad Orosium 2, sicut argutum est. Et isto modo ingenitum est proprium sive proprietas.
[19] Sed semper dices: quomodo est ingenitum proprietas Patris, ex quo non dicit nisi privationem, secundum iam dicta, et non dicit aliquam dignitatem? Sed ad hoc dicunt aliqui quod cum omnis notio habet dignitatem, et ingenitum sit tantum privatio, non potest esse proprietas nisi haberet in suo secundario significato fontalem plenitudinem; et quia sic connotat fontalem plenitudinem, est proprietas Patris, et ideo habet rationem proprietatis non ratione primi significati sed ratione secundarii et connotati. ƿ
[20] Sed contra: Ista fontalis plenitudo non est ad extra, quia tunc esset communis aliis personis, - igitur tantum est ad intra; sed ad intra non est nisi duplex fecunditas sive plenitudo, scilicet generandi et spirandi, et non habent rationem plenitudinis nisi quia sunt unum cum essentia; igitur oportet quod illa plenitudo quam denotat et connotat ingenitum, sit altera istarum, quia aliter in Patre essent tres relationes reales positivae, et ita sex notiones. Non igitur aliquid unum est connotatum per ingenitum, quod sit 'fontalis plenitudo', sed illa duo , - et per consequens non erit distincta proprietas ab eis.
[21] Praeterea, ingenitum non connotat fecunditatem ad spirandum, quia si prima persona non spiraret, adhuc esset ingenita (quia in productionibus non est processus in infinitum; igitur si non spiraret et esset productio, oportet dare primum non productum sed omnino ingenitum); igitur non dat intelligere plenitudinem ad spirandum.
[22] Item, omnes dicunt quod spiratio actio est quasi adventicia Patri constituto; igitur ingenitum praecedit illam fecunditatem, quia non potest persona Patris praeintelligi innascibilitati ita quod innascibilitas superveniat; igitur ingenitum non includit fecunditatem spirandi.
[23] Praeterea, si 'esse caecum' connotet oculum, et quia sic connotat dicit dignitatem, - non erit possibile esse caecum nisi sit oculus; si igitur ingenitum connotaret fecunditatem generandi, non esset possibile Patrem esse ingenitum nisi generaret, quod est ƿcontra Augustinum V De Trinitate cap. 6: 'Pater etsi non genuisset, adhuc esset ingenitus'.
[24] Ideo dico quod ingenitum non connotat dignitatem, nisi Deum subsistentem in communi: si enim personalis proprietas connotaret dignitatem simpliciter, tunc persona quae non haberet illam, non esset perfecta simpliciter sed careret aliqua perfectione. Unde 'paternitas' non est perfectio simpliciter nec dignitas, quia sic secunda persona haberet eam; haec tamen perfectio non est perfectio secundum quid, sed est perfectio simpliciter, ita tamen quod non universaliter, quia non est in quolibet.
[25] Dico igitur quod ingenitum est proprietas Patris, et sufficit quod nullam indignitatem dicat (sed separat ab aliis) ad hoc quod sit personalis dignitas; unde ratione huiusmodi quod est 'non habere genitorem', est dignitas personalis, et haec negatio exprimitur per nullam positionem. Et sic loquitur Augustinus V De Trinitate cap. 8. Unde sicut in secunda persona habere genitorem est perfectionis personalis, ita non habere genitorem est perfectionis personalis in prima persona.
[26] Ad primam rationem dicendum, secundum dicta, quod ingenitum non dicitur de essentia, prout est proprietas Patris, - sed quomodo dicitur de essentia, dictum est.
[27] Ad probationem dicendum quod 'ad negativam de praedicato finito sequitur affirmativa de praedicato infinito' propter veriƿtatem primi principii, quia 'alterum contradictoriorum de quolibet', nec oportet plus addere; nunc autem terminus infinitus, prout dicit negationem in genere, non contradicit termino finito, sed prout dicit negationem extra genus, - prout autem dicit negationem in genere, sic competit Patri; et ideo non sequitur quod essentia sit ingenita ut Pater est ingenitus.
[28] Ad secundum, quando arguitur quod ingenitum dicitur ad se, dico quod Augustinus respondet V De Trinitate cap. 8 quod sicut genitum dicitur ad alterum, ita ingenitum; unde negatio unius relativi potest dici de altero (sicut 'pater est non filius'); et ideo haec proprietas 'ingenitum' dicit respectum, vel positivum vel privativum. Et hoc sufficit.
[29] Ad probationem dicendum quod probat quod ingenitum non dicit respectum positivum, nec sic relatum positive, - quod est concedendum.
[30] Ad aliud, quando arguitur quod tunc eadem ratione inspirabilitas esset proprietas Patris et Filii, - dicunt aliqui quod non, quia non dicit dignitatem sicut ingenitum. Sed hoc non video esse verum, quod 'sicut ingenitum est proprietas Patris ita etiam inspirabilitas Patris et Filii'; nec unum plus dignitatis dicit quam aliud, immo sicut unum dicit dignitatem personalem, ita aliud. Ideo dico quod inspirabilitas non est alia proprietas quam ingenitum, sed est eadem proprietas particularius expressa, - et ideo non sunt sex notiones.
[31] Sed dicit quod hoc non est verum, quia ingenitum est tantum proprietas Patris, et non communis sibi et Filio; sed inspirabilitas est communis sibi et Filio; igitur non sunt eadem notio. ƿSolvat quis illud, vel concedat quod sex sunt notiones. Nec videtur magnum inconveniens si hoc conceditur, locus enim ab auctoritate non tenet negative: non enim valet 'sancti non dixerunt aut non nominaverunt plures quam quinque, igitur non sunt plures, - Ambrosius enim non dixit nec utebatur nomine ingeniti in tempore suo, igitur non fuit tunc notio'; similiter 'Salvator non nominavit nisi tres - Pater et Filius et Spiritus Sanctus - igitur aliquis posterior immediate poterat dicere quod tantum erant tres notiones' non valet .
[32] Ad aliud dicendum quod Ambrosius noluit uti vocabulo 'ingenitum', quia Ariani - dicentes non esse tres personas relativas - quaerebant vocabulum quoddam ad se; et ne aliquis intelligeret quod ingenitum ad se diceretur, quia non ita expresse dicit respectum sicut proprietas positiva, ideo noluit eo uti.
[33] Ad secundam quaestionem, qua quaeritur an ingenitum sit proprietas constitutiva Patris, ad hoc potest probabiliter dici quod sic, prout privat 'produci' a subsistente.
[34] Modus ponendi est iste: prius intelligitur essentia non communicata quam actu communicetur; sic autem intelligendo essentiam non communicatam, habetur essentia et negatio incommunicabilitatis, quibus habitis habetur persona, quia aliter 'essentia incommunicata' esset pluribus incommunicabilis, quod falsum est; igitur habita essentia cum proprietate incommunicabilitatis, ƿhabetur persona, et ideo videtur quod per hoc constituatur primum suppositum, scilicet per privationem importatam per ingenitum, ita quod essentia intellecta non communicata - communicabilis tamen - intelligitur sub proprietate constitutiva primae personae ut essentia cum innascibilitate constituat suppositum primum.
[35] Pro ista opinione arguitur: Primo sic: Augustinus V De Trinitate cap. 6, 'Pater si non genuisset, nihil prohibuisset ipsum ingenitum esse'; igitur circumscripta omni alia proprietate, potest intelligi essentia sic incommunicabilis, igitur persona, - et sic ingenitum constituet primam personam.
[36] Praeterea, negatio principiati in quolibet genere prior est quam ordo ad secundum, - sicut prior est negatio in primo calido quod 'non est ab alio calido', quam quod sit aliis causa caloris; igitur prima persona prius est 'ingenitus' quam generans vel pater, igitur etc.
[37] Praeterea, si esset tantum unum suppositum absolutum, sicut Iudaei quidam intellexerunt, adhuc esset persona, et non ƿhaberet aliam proprietatem incommunicabilitatis quam 'ingenitum' et 'non esse ab alio'; igitur nec nunc habet aliam qua constituitur, licet aliae superveniant.
[38] Sed dices: quomodo potest negatio constituere aliquam personam? Dico quod in persona est aliquid perfectionis, sicut essentia, et aliquid est proprium, sicut incommunicabilitas et proprietas incommunicabilis, et hoc non est perfectionis simpliciter; ista autem negatio, quam dicit 'ingenitum', in proposito non est negatio extra genus, sed est negatio in genere; et ideo incommunicabilitas est propter istam negationem, sed positio et perfectio est propter essentiam.
[39] Contra istam opinionem arguo sic: Nulla negatio est de se incommunicabilis, sicut nulla negatio est de se una vel indivisibilis, sed propter affirmationem supra quam fundatur; cum igitur proprietas personalis sit formaliter incommunicabilis, non potest negatio esse proprietas personalis. Quod si negatio sit incommunicabilis, hoc est propter affirmationem supra quam fundatur: et si illa relatio sit, habetur propositum, vel aliquid aliud.
[40] Praeterea, nulla negatio est propria alicui, nisi affirmatio supra ƿquam fundatur sit ei propria, et quam sequitur: nam negatio de se est communis cuilibet cui repugnat affirmatio opposita, unde negatio in genere non fit propria nisi propter aliquid positivum super quo fundatur et quod consequitur; igitur non potest esse negatio aliqua propria in aliqua persona nisi sit affirmatio propria, quam consequitur.
[41] Praeterea, sequeretur quod personae divinae non essent aeque positivae, quia persona prima constitueretur per negationem et secunda per relationem positivam, - nec etiam essent aeque perfectae perfectione personali.
[42] Ideo dico quod ingenitum non est proprietas constitutiva Patris.
[43] Ad Damascenum dicendum quod nominat alibi 'paternalem et filialem et processibilem proprietatem'; unde in talibus relativis per hoc quod includitur unum, et reliquum, - et ideo praeter ingenerationem et generationem etc., et universaliter praeter omnia personalia quae per haec intelliguntur, sunt eadem, dicta ad se.
[44] Ad primam rationem opinionis praedictae, quando arguitur secundum Augustinum quod Pater esset ingenitus licet non genuisset, dico quod licet sint aliquae privationes quae dant intelligere subiectum, non tamen subiectum est causa inhaerentiae, ƿquia tunc subiecto tantum inesset privatio et non habitus, ut si in oculo esset causa inhaerentiae caecitatis, - et secundum hoc praesupponit aliquid positivum in subiecto, sicut caecitas talem complexionem in oculo.
[45] Ad aliud dicendum quod negatio principiati in aliquo genere est posterior quam ordo ad secundum, quando in ordine ad secundum constituitur.
[46] Ad tertium, quando arguitur quod si esset tantum unum suppositum, sicut dicunt Iudaei, esset essentia ex se determinata ad ƿunam personam, et hoc non tollitur per originem, dicendum quod posito 'impossibili', oportet consequenter tunc dicere quod essentia ex se determinatur ad suppositum determinatum determinatione excludente indeterminationem 'ad opposita' et 'ad plura positiva', de qua post dicetur.
[47] Utrum prima persona constituatur aliqua relatione positiva ad secundam personam. Quod non, videtur: 'Relativa sunt simul natura', ergo quocumque est unum relativorum prius, et reliquum; sed generatione actione suppositum primum est prius, quia 'nihil agit nisi suppositum'; igitur si prima persona est prior generatione actione, et secunda persona similiter erit prior, si constituitur per relationem: sed hoc falsum est, cum sit terminus productionis.
[48] Praeterea, primum in omni ordine est absolutissimum, - sicut in essentiis, prima essentia est absolutissima, igitur similiter in ƿordine personarum, prima erit absolutissima; igitur nullum ordinem habet ad secundam quo constituitur.
[49] Contra: In Patre non sunt nisi essentia et ingenitum et spiratio actio et relatio eius ad secundam personam; sed Pater prima persona non constituitur essentia, quia communis est tribus personis, - nec ingenito, sicut prius probatum, - nec spiratione actione, quia illa communis est sibi et Filio; igitur constituitur relatione quae est ad secundam personam.
[50] Ad quaestionem dicunt quidam quod proprietas primae personae, qua constituitur, est relatio eius ad secundam personam. Potest tamen illa considerari dupliciter: vel ut proprietas est, vel ut est relatio. Primo modo, ut est proprietas, sic praecedit originem, - et secundo modo sequitur originem. Prima igitur persona relatione constituitur, sed non ut est relatio sed ut est proprietas, et sic - ut dicunt - praecedit originem.
[51] Contra: Illa proprietas, quidquid sit, aut est realitas ad se aut ad alterum (unde non est accipiendum - in arguendo - quod 'nihil est commune absoluto et respectivo, quia quidquid est, aut est absolutum aut respectivum', quia ab absoluto et respectivo potest abstrahi ƿconceptus communior, qui tamen non est neuter; et ideo dico quod 'quidquid sit illa proprietas, aut est realitas ad se aut ad alterum'). Si autem sit realitas ad se, igitur quale est ad se, tale constituit; ergo prima persona non erit primo respectiva. Si autem est entitas respectiva, igitur coincidit cum relatione, licet relatio non sit prima ratio constitutiva.
[52] Praeterea, isti "de hac opinione dicunt quod in divinis non est ordo, quia relativa sunt simul natura". Sed si relatio ut proprietas possit constituere, et non ut relatio, non valet arguere quod 'personae non habent ordinem quia sunt relativa': constituuntur enim, secundum eos, sub alia ratione quam relatione ut relatio est.
[53] Alia opinio est quod proprietas non constituit ut relatio est, sed ut est origo, quia in origine fundatur relatio, et ideo prior est; propter quod origine debet constitui.
[54] Contra: Ista opinio primo continet quoddam dubium, et secundo non evacuat difficultatem quaesiti. Dubium primo, quia si personae distinguantur origine, aut igitur effective aut formaliter. Non formaliter, quia origo formaliter non est alicuius, sed intelligitur ut via quaedam respectu originati, sed nihil constituit nisi quod est forma solum. Igitur si distinƿguat, distinguit effective, - sicut generatio distinguit, ut si producto primo homine homines postea distinguerentur et multiplicarentur quia unus generat alium; sed sic nihil est ad propositum.
[55] Praeterea, ista opinio non evacuat difficultatem quaestionis, quia ista origo - sicut prius - aut est realitas ad se aut ad aliud: si ad se, sequitur idem quod prius, - si ad aliud, igitur secunda persona erit origine prior, sicut prius argutum est.
[56] Alia est opinio quod prima persona constituitur relatione ad secundam personam, - quae multiplex est: nam secundum Philosophum V Metaphysicae actio potest accipi secundum tempus praesens, praeteritum et futurum, et omnibus istis tribus ƿmodis consequitur relatio, - et potest super actionem fundari relatio, sicut 'calefaciens ad calefactum' super agere in praesenti, et sic de aliis; generare autem agere quoddam est, - et ista se habent secundum ordinem 'generare' et 'posse generare' et 'aptum natum generare', quia ex primo sequitur secundum, et non e contra. Pater igitur constituitur proprietate fundata super actum generandi, sed non quocumque modo, sed secundum primam rationem eius, quae sonat in aptitudinem, ut generativitate vel dictivitate; unde generativitas vel dictivitas est proprietas constituens primam personam.
[57] Isti nituntur evadere difficultatem quaestionis, quia si arguitur contra eos quod suppositum primum praecedit actionem, igitur et suppositum secundum si constituitur relatione, - dicunt quod non requirit nisi proprium suum relativum, et illud praecedit actionem nec est terminus actionis; hoc autem non est 'genitum', sed 'generabile'; et ideo non habetur secunda persona, quia non sub ratione 'geniti' habetur ante actionem, et sic est terminus generationis sub ratione 'geniti'.
[58] Item, si arguitur contra eos quod relatio non est in aliquo nisi ad terminum actualem, cum igitur Pater constituitur relatione, illa relatio erit ad terminum actualem, et haec est secunda persona et non ƿ'generabile', - dicunt ad hoc quod non est idem dicere 'relationem potentialem' et 'relationem ad terminum potentialem'; relatio autem potentialis non est relatio, quia dum aliquid est in potentia, non est, - sed tamen relatio actualis potest esse ad terminum potentialem; unde relatio ad terminum potentialem est actualis genere suo, sicut forma - quando actualiter non est principium operandi habet relationem actualem 'productivi', ad terminum tamen potentialem, scilicet 'producibile'; unde non dicitur esse relatio potentialis, ut sit potentialis secundum quod potentia est altera differentiarum entis, sed est relatio actualis qua prima persona constituitur, quae tamen dicitur potentialis quia est ad terminum potentialem.
[59] Sed contra has tres opiniones (videntur enim habere difficultates): Quocumque enim modo consideras relationem diversimode in intellectu, ex correspondentia ad rationes, oportet quod dicatur quod constituat personam divinam in re; sed in re non est nisi perfectissime et actualissime; igitur sub ratione actualissima relationis constituit. Sed sic habet correlativum simul; igitur suum correlativum constituetur sub ratione actualissima.
[60] Confirmatur, quia in Patre non est nisi una relatio ad secundam personam, quantumcumque consideras in intellectu (ut origo vel ut proprietas vel generativitas), et non est in re nisi sub ratione simplicissima et actualissima; igitur sic constituit primam personam, et per consequens constituitur secunda. ƿ
[61] Praeterea, nihil aliud est Patrem generare Filium quam per generationem Patris filiationem esse in essentia divina; sed quaecumque persona divina producit vel causat vel dat filiationem essentiae divinae, eiusdem personae productione paternitas est in essentia divina, quia in illo instanti naturae in quo filiatio est in essentia, paternitas est in essentia; igitur Patrem generare Filium erit etiam generare se Patrem, ita quod generat se Patrem sicut Filium, cum non sit aliud generare Filium quam dare filiationem essentiae (et hoc facit Pater), sibi paternitatem.
[62] Praeterea, quaero a te an essentia divina sit sub prima proprietate ex se aut aliunde. Si ex se, igitur determinaretur et limitaretur ad primam personam, et sic non posset esse in alia; igitur aliunde, - igitur habet terminuma.
[63] Alia est opinio ponens primam personam constitui aliqua realitate absoluta, quia non est intelligibile Patrem esse in divinis nisi praeintelligatur ingenitum, quia - sicut dictum est distinctione - in ratione potentiae propinquae in creaturis includitur amotio impedimenti etc., et sic in divinis ad hoc quod suppositum sit in potentia propinqua ad agendum, requiritur convenientia suppositi ad agendum; ista autem convenientia et fecunditas ad agendum in primo supposito praeintelligitur ut 'esse non ab alio'; igitur necessario Patri, ut Pater est, praeintelliƿgitur 'esse ingenitus'. Sed, sicut probatum est in quaestione praecedente, ingenitum non potest esse prima proprietas constituens; igitur oportet aliquid absolutum praecedere quo prima persona constituatur.
[64] Ista autem opinio optime vitat difficultates praedictas. Non enim sequitur ad istam opinionem quod sequitur ad praecedentes, quod Pater faciat et generet se Patrem sicut Filium: sicut enim si sol produceret vermem, prius esset sol et secundo vermis productus et in tertio signo sequitur relatio effectus ad causam et e contra, sic - in proposito - primo persona prima constituitur aliquo absoluto et illa persona sic constituta producit aliam personam absolutam subsistentem in eadem natura et tunc in tertio signo sequitur relatio realis unius ad alterum et e contra (quae est producentis ad productum et e contra); unde in tertio instanti relationes pullularent, et sic Pater non generaret se Patrem sed consequeretur suam generationem.
[65] Ista etiam opinio vitat illam communem difficultatem propter quam vitandam fiunt illae diversae opiniones. Secundum enim istam viam, persona absoluta praecedit generationem, et alia persona non praecedit generationem sed sequitur tamquam terminus absolute constitutus et absoluto aliquo; unde non sequitur secundum hanc opinionem quod terminus productus praecedat productionem, sicut videtur sequi si constituatur per relationem.
[66] Nec ista opinio includit aliquam haeresim, sicut supra dictum est.
[67] Et si dicas quod non est intelligibile quod eadem natura sit ƿin duobus absolutis, - dico quod si velimus loqui secundum rationem, per comparationem ad creaturas, ita impossibile est de relationibus sicut de aliis, absolutis: sicut enim impossibile est idem absolutum in creaturis esse in duobus, ita etiam impossibile eandem relationem - ut 'hanc paternitatem' - esse in duobus. Unde adhuc impossibilius esse videtur in creaturis quod idem absolutum sit in diversis, quam quod idem sit in duobus per se subsistentibus: hoc enim nullus philosophus concederet, sive ponitur quod subsistant per absoluta sive per relativa.
[68] Item, videmus quod anima est tota in qualibet parte (in pede et in manu); unde ibi videtur aliquo modo quod idem absolutum sit in diversis, et nusquam invenitur ubi idem subsistat in diversis subsistentibus; et ideo relationes non iuvant.
[69] Sed quare est quod essentia divina potest esse in duobus suppositis relativis? Hoc non est propter relationes, sed propter infinitatem essentiae divinae; et propter eandem infinitatem dici potest quod non repugnat esse in pluribus suppositis absolutis.
[70] Ista autem opinio, licet sit multum probabilis et evacuat difficultatem quaestionis, quia tamen non tenetur communiter, ideo ƿaliter respondeo ad quaestionem, sustinendo viam communem quod personae constituuntur per relationes.
[71] Et tunc circa solutionem istius quaestionis sunt duo declaranda: primo enim videndum est quomodo essentia est in prima persona, quia si ex se esset ibi, tunc non posset esse in alia persona, quia ex se determinaretur ad unam, sicut prius argutum est; et secundo videndum est qua proprietate relativa constituitur.
[72] Dico igitur primo quod quando est aliqua forma illimitata ad plura perfectibilia, habet pro primo perfectibili adaequato omnia illa perfectibilia, - et si est ordo inter illa perfectibilia (vel secundum esse et originem, vel secundum modum habendi formam), illa forma illimitata non erit aeque primo omnium primitate immediationis, sed primo illius quod est primum in illo adaequato: et hoc dico quod erit primo eius 'primitate immediationis'.
[73] Exemplum. Anima intellectiva est forma aliquo modo illimitata, et est in omni parte corporis sicut in primo perfectibili adaequato, - et continet in se multas rationes formales secundum quas anima perficit diversas partes, et tamen non immediate perficit omnes, sed primo unam partem, ut puta si ponitur quod primo perficiat cor et deinde alia.
[74] Illud magis apparet in causis agentibus quam in causa formali: si enim esset causa efficiens illimitata ad plures effectus, et quaeritur primum cui secundum causalitatem suam adaequatur, dicendum quod est illud quod includit omnes illos effectus, vel omnes illi effectus; et si sit ordo inter illos effectus, non erit aeque primo ƿomnium et aeque immediate, sed primo primitate immediationis erit unius: ut si ponitur, secundum unam opinionem, quod sol immediate illuminet totum medium, primum igitur adaequatum erit totum medium, - sed tamen quia una pars est propinquior soli quam alia, illa quae propinquior est, immediate et primo primitate immediationis illuminabitur a sole; unde totum medium tunc est primum illuminatum primitate adaequationis, sed non primitate originis, sed aliqua pars quae est proxima soli.
[75] Eodem modo in aliis causis agentibus, si aliqua habet causalitatem ad calefaciendum et desiccandum: sub quo tamen ordine primum adaequatum est totum, scilicet calefactum et desiccatum, sed tamen primum immediatione est alterum eorum.
[76] Nunc dico ad propositum quod essentia divina est actus illimitatus ad supposita, quia non determinatur ad unam subsistentiam, quod ex fide tenemus.
[77] Quid igitur est primum perfectibile essentia? Dico quod omnes tres personae, quia si una persona esset primum perfectibile adaequatum, impossibile esset quod esset in alia essentia, sed omnes sunt ut unum adaequatum deitati; illae autem per se ordinem habent originis in se et in modo habendi essentiam; ideo non solum essentia determinatur ad tres personas sicut ad primum adaequatum, sed determinatur ad primam personam quae prima est origine et in modo habendi - primitate immediationis, et illud primum est Pater. Ex se igitur, et non aliunde, ƿhabet essentia quod determinetur ad Patrem primitate immediationis, sicut ex se habet quod determinetur ad omnes tres personas primitate adaequationis.
[78] Unde quando aliquid ex se determinatur ad aliquod primum adaequatum, ex se etiam determinatur ad primum in illo adaequato: nullo enim modo possunt relationes pullulare ab essentia, nisi ex se determinaretur ad unam proprietatem immediate.
[79] Unde aliquid dicitur esse indeterminatum ad aliqua dupliciter: uno modo, indeterminatione quae est respectu oppositorum, sicut lignum, antequam habet formam caloris, est indeterminatum ad calefaciendum vel non calefaciendum; aliquid autem dicitur esse indeterminatum ad aliqua positiva, - sicut sol habet indeterminationem ad calefaciendum et desiccandum, quia non determinatur ad unum eorum.
[80] Essentia igitur divina est determinata - excludendo indeterminationem respectu oppositorum - ad primam personam, quia sic est determinata quod non potest non esse in illa persona; sed non excludendo indeterminationem ad plura positiva: ista enim determinatio est limitatio (sicut calidi ad calefaciendum), - sic autem non determinatur essentia ad unam personam.
[81] Sic ergo patet primum, scilicet quomodo essentia determinatur ad primam personam. ƿ
[82] Secundo est videndum quomodo prima persona constituitur. Et secundum hanc viam, tenendo quod personae constituuntur relationibus, dico quod prima persona constituitur proprietate relativa secundum quod est in re, et non secundum quod intellectus aliquis negotiatur circa illam proprietatem considerando unam rationem in illa proprietate et non aliam. Nec illa proprietas constituit ut potentialis est, quia sic imperfectionis esset in constituendo; unde in divinis nihil est potentiale, et suppositum primum una relatione perfectissima et actualissima constituitur.
[83] Sed non est difficultas, hoc dicendo, nisi propter rationem communem propter quam diversae opiniones fiunt et inveniuntur: nam prima persona videtur praecedere actionem suam, quia 'actio non est nisi suppositi'; Si igitur relativa sint 'simul natura', alia persona producta similiter praecederet - si constituitur relatione et ita praecederet productionem, et ita prius esset antequam esset.
[84] Sed ad hoc dicendum est quod ista ratio procedit ex aequivocatione simultatis et prioritatis, nam prioritas secundum naturam (quantum ad propositum sufficit) duplex est: una secundum consequentiam, quo modo illud dicitur esse prius "a quo non convertitur subsistendi consequentia"; alio modo dicitur esse prius ƿsecundum naturam, quia est causa illius, licet non possint esse sine invicem, quo modo dicit Philosophus quod "'Socratem sedere' convertitur ad veram de se orationem, - et res est causa veritatis in oratione, quia in eo quod res est vel non est", etc.: et in ista prioritate est ordo, quod unum quodam ordine reali est prius alio, - et isto etiam modo dicit Philosophus IX Metaphysicae quod illud dicitur esse prius secundum naturam quod est prius perfectione.
[85] Sed in divinis est prioritas originis sine prioritate causalitatis, quod non contingit in creaturis, - nam in divinis non est causa, quia non producitur ibi aliud in essentia; in divinis ergo est simultas naturae, per exclusionem prioritatis et posterioritatis secundum naturam causantis et causati, et perficientis et perfectibilis, quia Pater non perficitur per aliud nec est causa alterius, - unde sunt simul, ita quod non possunt esse aliquo modo sine invicem: et haec est simultas correlativorum, quod non possunt esse 'sine invicem' sine contradictione, quia hoc ipsum quod est, est alterius. Unde sequitur quod personae sunt simul, quia non possunt esse sine invicem. Sed cum hac simultate necessario stat prioritas originis, quod alterum sit ab altero.
[86] Secundum hoc respondendum est ad rationem praedictam, quae fit secundum diversas formas: Si arguitur sic, quod prima persona praecedit suam actionem qua producit, et illa productio personam secundam productam, igitur non sunt relationibus constitutae, - dico quod prima proƿpositio est falsa: non enim Pater praecedit generationem activam prioritate reali, sed tantum secundum rationem; si autem intelligitur de productione et generatione passiva, quae non est nisi secunda persona (ut Filius subsistens), sic concedo quod prioritate originis Pater praecedit generationem passivam et etiam Filium. Et quando arguitur quod tunc praecedit terminum et secundam personam, - verum est, uniformiter accipiendo prioritatem, quia praecedit prioritate originis; sed ex hoc non sequitur quin sint simul simultate requisita ad correlativa, 'quod non possunt esse sine invicem'.
[87] Sic patet responsio, si arguitur quod 'quando aliqua sunt simul, quod est prius uno, et alio, sed Pater et Filius sunt simul, igitur etc.': dicendum quod 'quando aliqua sunt simul, quod est prius uno, et reliquo' verum est accipiendo uniformiter simultatem et prioritatem (ut si aliqua sint simul 'tempore', quod est prius uno 'tempore', et prius 'tempore' alio); sed Pater et Filius sunt simul - verum est - sicut correlativa, quia non possunt esse sine invicem, sed tamen Pater est prior Filio origine.
[88] Sed dicit: quomodo est possibile quod relativa sint simul natura, et tamen unum originans aliud? Dico quod hoc non solum est contra me, sed contra omnes: hoc enim habent omnes dicere, quod relativa sint simul et tamen quod aliquando unum sit causa vel originans aliud, nam in absolutis videmus quod Socrates generat Platonem, et tunc Socrates est non solum in se (secundum esse absolutum praecedit Platonem), verum etiam Socrates in quantum pater praecedit Platonem in quantum filius, quia ratio prioritatis necessario includitur in relatione paternitatis. ƿ
[89] Unde oportet ponere prioritatem simul cum simultate correlativorum. Et hoc vult Avicenna, III Metaphysicae suae cap. ultimo, de causa et causato, - sunt enim simul natura, omni simultate pertinente ad correlationem.
[90] Hoc etiam declarari potest - quomodo simultas correlativorum stat cum prioritate originis - nam genus relationis, sicut credo, dividitur per oppositas differentias et necessario una imperfectior alia (sicut est de omnibus differentiis dividentibus aliquod genus, semper enim una est imperfectior): et istae relationes oppositae referuntur et simul sunt, - et tamen unum perfectius, et ita prius secundum naturam alio (quando cum genere constituunt species, tunc illa constituta referuntur, licet non relationes). Et multo magis, in proposito, cum simultate correlationis stabit prioritas originis, quae non est respectu 'alterius in essentia'.
[91] Et per hoc patet responsio ad primum argumentum principale.
[92] Ad secundum dicendum quod in ordine essentiarum est status ad aliquod absolutum primum, sed in ordine personarum subsistentium statur ad personam relativam, quia statur ad essentiam infinitam quae necessario communicatur diversis suppositis, et non potest nisi suppositis relativis, secundum praedicta.

Notes