Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D27
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura I
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
ƿƿ[1] Utrum verbum intellectus creati sit intellectio actualis. Quod non, videtur: Augustinus VIII De Trinitate cap. 10: 'Phantasia Carthaginis in mente verbum est', et accipit ibi phantasiam pro specie; igitur non est intellectio actualis quae non est species. | |
[2] Praeterea, Augustinus XV De Trinitate cap. 11: "Verbum quod extra sonat, est signum verbi interioris"; sed verbum extra sonans significat rem, et non conceptum aliquem vel aliquam intellectionem, aliter enim propositio esset falsa ubi praedicatur superius de inferiore; igitur verbum interius - cuius est signum erit obiectum sive res obiecta, et non intellectio. | |
[3] Praeterea, Augustinus IX De Trinitate ultimo: verbum est proles mentis; igitur non intellectio actualis, per quam aliquid gignitur. | |
[4] Sed contra: Augustinus ubi supra, IX De Trinitate ultimo: trinitas quaedam, mens est, - et notitia verbum est, sicut ibidem dicit. Hoc etiam multoties dicit XV De Trinitate, quod verbum est visio de visione et notitia de notitia. ƿ | |
[5] Iuxta hoc quaeritur utrum verbum in divinis dicat proprietatem personae ita quod sit persona ex suo nomine. Quod non: Augustinus IX De Trinitate cap. 10, loquens de verbo ait: "Verbum, quod nunc discernere et insinuare volumus, cum amore notitia. Cum itaque mens se amat et novit, iungitur ei amore verbum eius. Et quoniam amat notitiam et novit amorem, et verbum in amore est. " | |
[6] Praeterea, Augustinus XV De Trinitate cap. 7: quaelibet persona sibi meminit, intelligit et amat; igitur in Patre ut in Patre est intelligentia. Se ubi intelligentia, ibi verbum, - probatio: Augustinus X De Trinitate assignat unam trinitatem (scilicet memoriam, intelligentiam et voluntatem), et in IX aliter nominat illam trinitatem (cuius alterum est verbum), et XV De Trinitate comparans ea dicit quod sunt idem; igitur - secundum ipsum - verbum correspondet intelligentiae; ubi igitur est intelligentia, et verbum. ƿSicut igitur non est perfecta memoria nisi habeat perfectam rationem parentis et voluntas non est perfecta cum non habeat amorem, ita nec erit intelligentia perfecta sine verbo. | |
[7] Contra: Augustinus VII De Trinitate cap. 2: "Eo verbum quo Filius". | |
[8] Iuxta hoc quaeritur utrum verbum dicat respectum ad creaturam. Quod sic, videtur: Quia dicit Augustinus quod 'verbum est ars plena rationum viventium', VI cap. 11; sed ars dicit respectum ad artificiatum. | |
[9] Contra: VII De Trinitate cap. 2: "Eo verbum quo Filius"; sed Filius non dicit huiusmodi respectum; igitur nec verbum. | |
[10] Ad primam quaestionem istarum dicunt quidam quod intellectus noster primo est in potentia ad actum primum qui imprimitur ab obiecto, et secundum quod sic ei imprimitur actus ab obiecto, est mere passivus; et intellectus ƿsic factus in actu primo, habet ex actualitate sua quod convertat se supra se, et secundum quod sic convertit est mere activus; qua conversione facta, ex intellectu sic informato fit impressio notitiae declarativae in intelligentia nuda, - et hoc dicit esse verbum. | |
[11] Unde, secundum ipsum, ante formationem verbi sunt duo actus, primus scilicet notitia simplex, et illa conversio, et sequitur tertio actio de genere actionis, quae est 'dicere' (quod est 'exprimere'), et quarto est notitia declarativa in tali intelligentia, quam dicit esse verbum. Unde, secundum ipsum, verbum est actualis intellectio, non quaecumque, sed declarativa. | |
[12] Ad secundam quaestionem consequenter dicit quod licet in divinis non sit intellectio et notitia confusa, est tamen ibi notitia simplex, - ita quod Pater primo habet intellectionem simplicem essentiae, et hanc notitiam simplicem sequitur conversio intellectus paterni supra se informatum, et tertio sequitur 'dicere' quod est intellectum informatum notitia simplici imprimere notitiam declarativam in intellectu nudo: et haec notitia sic expressa ab intellectu informato et impressa in intellectu nudo, est verbum divinum, quod est Filius in divinis, quia illud verbum gignitur - ut nunc dictum est - et nulla persona sic gignitur nisi Filius; ergo etc. | |
[13] Contra istam opinionem dictum est et argutum distinctione 2 et distinctione 3. ƿ | |
[14] Nunc autem arguitur contra hoc quod dicitur quod est mere passivus in recipiendo et mere activus in convertendo. Intellectus est una potentia, igitur est mere activus vel mere passivus respectu actus unius rationis; sed actus primus qui imprimitur ab obiecto et actus conversivus quo intelligit se intelligere sunt actus unius rationis, quia sunt actus intelligendi; igitur non potest esse mere activus et mere passivus respectu utriusque actus. Unde quae est probabilitas dicere quod intellectus sit una potentia, et tamen quod in se habet oppositos modos principiandi respectu actus unius rationis? Certe nulla ita quod mere causet et mere a patiatur. | |
[15] Praeterea, contra hoc quod dicitur quod intellectus ut informatus simplici notitia gignit in se nudo notitiam perfectam declarativam: hoc enim videtur esse incompossibile, quod forma imperfecta sit causa formae perfectioris. | |
[16] Praeterea, secundum hanc viam, imago non esset ponenda in mente secundum se sed per accidens, - sicut lignum non calefacit per se sed per accidens, quatenus habet calorem qui sit principium calefaciendi; si igitur notitia simplex sit ratio gignendi notitiam declarativam, et non anima, sequitur quod in mente per se non sit ponenda imago. | |
[17] Praeterea, si per istam notitiam simplicem gignatur notitia declarativa, aut igitur ista notitia simplex est simul cum notitia declarativa aut non. Si non, non potest tunc gignere, quia quando non ƿest, non est ratio gignendi; non est simul, quia tunc sequitur quod duo actus intelligendi sint simul, - cuius oppositum dicitur communiter. | |
[18] Praeterea, Augustinus XV De Trinitate cap. 16: in patria verbum nostrum erit perfectum; et tunc non gignitur per actum conversivum nec praesupponit actum conversivum, quia essentia divina praesens erit intellectui. | |
[19] Praeterea, ponit opposita, cum ponit illud quod est passivum primo et ut materia, esse activum postea. | |
[20] Praeterea, sicut non est verum quod dicit ad primam quaestionem de intellectu nostro, sic non est verum quod dicit de verbo in secunda quaestione. Dicit enim Augustinus XV De Trinitate cap. 12 contra academicos quod oportet eos concedere plures veritates reflectendo, licet negant veritatem; sed omne quod est intelligibile a nobis, est intelligibile a Deo unico actu, qui tamen distinguitur - secundum rationem secundum distinctionem obiectorum; sicut igitur infinitum possumus nos intelligere reflectendo, ita si verbum divinum gignatur praesupponendo actum conversivum quo intelligit se intelligere, intelliget se intelligere infinities unico actu - distincto secundum rationes infinitas - et sic erunt infinitae conversiones nec producetur verbum. | |
[21] Praeterea, ille actus intelligendi conversivus non est actus simplex, sed sequitur actum simplicem; igitur erit verbum. | |
[22] Praeterea, arguitur sicut supra argutum est in hac materia: iste actus conversivus est actus suppositi, non Filii, quia tunc Filius ƿesset antequam produceretur (ista enim conversio praesupponitur productioni Filii, si est Patris); igitur in intellectu Patris sicut exprimitur notitia, ita imprimitur, - et tunc Pater esset verbum et saperet sapientia genita, sicut supra deductum est. | |
[23] Dicitur ad hoc quod non sequitur. Ponatur enim quod ex vino generetur acetum, ita quod in materia vini inducatur acetum: posito cum hoc quod materia vini sit infinita ita quod possit communicari diversis suppositis, tunc verum est dicere quod acetum inducitur in materia vini, et tamen non sequitur quod vinum sit acetum. Ita intellectus nudus est Patris et imprimitur notitia genita in intellectu nudo: non tamen sequitur quod Pater sit notitia genita, licet intellectus nudus sit de quo producitur verbum; unde verbum vel Filius non est de essentia sive de intellectu ut est Patris, sed est de essentia absolute considerata, ut tamen praesupponit se praefuisse in Patre. Et ideo magis dicitur 'Filius est de substantia Patris' quam 'substantia alterius personae', propter illum ordinem, sicut generatio et generatum sunt simul, et materia dicitur esse subiectum generationis secundum quod nude consideratur, praesupponendo tamen se praefuisse sub forma corrupti. Et secundum hoc licet Filius generetur de essentia absolute, non ut est in Patre, tamen dicitur generari magis de substantia Patris quam alterius, quia praesupponit essentiam praefuisse in Patre. | |
[24] Ulterius dicitur quod licet intellectus paternus distinguat intellectum nudum ab intellectu informato et expressionem et impressionem et multa talia, ista non requiruntur ad gignitionem Filii, nam ƿetsi numquam distinxisset, adhuc ista essent ibi - et vera productio et vere intellectus nudus et informatus - ex parte rei, sed non ut distincta. Et ideo licet huiusmodi respectus rationis praecedant, non tamen sunt necessarii ad productionem; immo licet non causaret istas rationes per operationem intellectus, adhuc esset ibi vera productio. Et ideo dicitur quod multi sunt decepti arguendo contra praedictam viam, ac si talis productio realis necessario praesupponeret relationem rationis. | |
[25] Sed contra eos: Intellectus, ut recipit ab obiecto primum actum, sic est vere passivus et est ibi vere potentia, - et similiter ut convertit, tunc activus; igitur si ista non causantur per operationem intellectus, sed tamen distinctio, tunc ex parte rei erunt ibi vere potentia et vere actus, - quod falsum est, quia alterum est imperfectionis: quando enim aliqua dividunt ens, semper alterum est imperfectionis et alterum perfectionis; similiter si distinctio aliquorum in divinis sit secundum rationem et illa quae sic distinguuntur secundum rationem sunt ibi secundum rem, - cum talia sint obiecta multa quae ibi distinguuntur secundum rationem, erunt ibi obiecta in re. | |
[26] Praeterea, impossibile est quod aliqua sint actualiter extrema relationis sine distinctione; nunc autem in persona Patris est ibi intellectus imprimens et cui imprimitur, et convertens et super quem fit conversio, quae dicunt relationem; igitur necesse est quod ista distinguantur ubi sunt, maxime in eadem persona, aliter simul esse non possunt. | |
[27] Item, exemplum non est ad propositum. Dicere enim quod ƿvinum sit sic illimitatum et sic possit naturam communicare, est ponere vinum 'Deum', et tunc non plus est ibi concedenda talis impressio sicut nunc: vinum produceret acetum non impressive, sed produceret substantialiter. | |
[28] Ideo respondeo, primo ponendo quaedam de verbo quae dicuntur ab Augustino: Verbum non est sine actuali cogitatione, et ideo licet scientia sit proprie in mente, non tamen verbum, - et hoc habetur ab Augustino XV De Trinitate cap. 15. | |
[29] Item, requiritur quod verbum sit genitum a memoria, vel de scientia vel obiecto in memoria, - et hoc vult Augustinus XV De Trinitate cap. 24 et IX De Trinitate cap. ultimo. | |
[30] Tertio, requiritur quod verbum sit aliqua pars imaginis, - sicut multoties habetur ab Augustino. | |
[31] Excluduntur per hoc opiniones diversae. Nam sequitur primo ex hoc quod nihil pertinens ad memoriam sit verbum, quia sive illud sit species sive obiectum in memoria, potest esse sine actuali ƿcogitatione; et ista, quae sic sunt in memoria, non gignuntur a mente, sed a phantasmate et intellectu agente. | |
[32] Sed dicunt aliqui quod a specie in memoria gignitur species in intelligentia, ita quod memoria non est sufficiens ad gignendum verbum nisi habita specie in intelligentia per quam gignitur verbum. | |
[33] Sed hoc non intelligo, nam ad gignitionem verbi non requiritur praesentia obiecti nisi unita sub ratione intelligibilis; nunc licet in phantasmate non sufficit ut sit actu intelligibilis, sufficit tamen cum est in memoria. | |
[34] Praeterea, eadem potentia est ut est in actu primo et 'memoria', et in actu secundo quo dicitur 'intelligentia'; sed in eadem potentia non ponitur duplex forma agendi respectu actus secundi, igitur posita specie in memoria, superfluum est ponere speciem in intelligentia. | |
[35] Praeterea, quando obiectum est praesens in memoria per speciem suam, tunc intellectus est in potentia accidentali ad intelligendum; sed, secundum Philosophum, quando agens est in potentia accidentali respectu actus, non requiritur nova forma; igitur praeter speciem in memoria, non requiritur species in intelligentia ad intelligendum. ƿ | |
[36] Item, verbum non est obiectum, sicut quidam dicunt, quia si esset obiectum, aut illud obiectum de se intelligibile aut non. Si non, ergo non est verbum, quia verbum est actualiter intelligibile; si autem sit de se verbum, igitur semper esset verbum, - quod non est verum. | |
[37] Item, verbum non est terminus intellectionis productus, sicut quidam dicunt, quia intellectio non est actio productiva, nam actio productiva non potest intelligi ad se, sine termino (sicut calefactio, nisi producatur calor); igitur si intellectio esset actio productiva, non esset intellectio nisi alicuius termini, quod falsum. Immo est forma absoluta, sicut supra dictum est; unde licet gignat habitum, hoc non est ut actio sed ut forma. | |
[38] Praeterea, operatio manens in agente est ultimus finis respectu operantis, ex IX Metaphysicae; sed intellectio est huiusmodi actio; igitur etc. | |
[39] Item, dicunt quidam quod intellectio est actio ut elicitur ab intelligentia et passio ut recipitur; sed verbum ƿest ista intellectio non ut est actio sed ut est passio, et praecedit se ut est actio. | |
[40] Contra: Ista intellectio licet sit ab agente et receptio sit passio, tamen intellectio non est propter hoc actio vel passio. Sicut albedo habet habitudinem ad agens et ad patiens, et tamen non est albedo actio nec passio, ita est intellectio forma absoluta, sicut supra dictum est; unde licet recipiatur, non tamen est illa receptio, sicut nec albedo. | |
[41] Item, tunc intelligentia gigneret verbum, ita quod verbum esset genitum de intelligentia et receptum in ea, - quod est contra Augustinum XIV De Trinitate cap. 7 ubi habetur satis quod intelligentia non gignit verbum. | |
[42] Dico igitur, secundum praedicta supra, quod verbum est intellectio actualis, qui est terminus actionis de genere actionis quia est terminus actus dicendi, et 'dicere' est actus de genere actionis et non intellectio, sicut supra dictum est. Unde memoria, quod est intellectus habens obiectum actu intelligibile sibi praesens, est principium productivum notitiae similis, adaequatae notitiae habituali; et haec notitia actualis est verbum in nobis, sed non in quantum huiusmodi sed oportet quod de ratione sui includat gignitionem. Unde verbum est actualis notitia sicut proles. Et hoc vult Augustinus XV De Trinitate cap. 16. ƿ | |
[43] Sed dubium est an quaelibet cogitatio sive intellectio sit verbum. Secundum autem opinionem praecedentem, non quaelibet intellectio verbum est, sed intellectio et notitia declarativa est verbum. | |
[44] Sed hoc non sufficit, quia declarare non dicit rationem geniti, quia potest esse eiusdem ad se. Unde Augustinus VII De Trinitate cap. 5 dicit quod verbum nostrum declarat et ostendit se; ubi in ratione verbi includitur ratio geniti, et non sufficit ratio declarativi quae est ratio communior. | |
[45] Dicunt alibi quod non quaelibet notitia verbum est, sed notitia actualis sequens inquisitionem. Quod confirmant per Augustinum IX De Trinitate cap. ultimo, quod verbum est perfecte repertum et quaesitum, - et Augustinum XV De Trinitate cap. 15 'de magnis' vel 39 'de parvis': ultimum inventum quod quaerimus verbum est. | |
[46] Contra: tunc Pater in divinis non haberet verbum, quia non quaerit, - nec etiam angelus nec beatus respectu essentiae divinae; nec etiam habens perfectam scientiam, si de novo intelligat - cum tunc perfecte intelligit sine inquisitione - non haberet verbum, quod falsum est. Et ideo non est de ratione sed de imperfectione verbi in nobis quod sequitur inquisitionem. | |
[47] Ideo dico quod de ratione verbi est gigni et quod sit notitia ƿgenita: nam actus confusus et notitia imperfecta gignitur aliquando ex memoria imperfecta (ubi est species obiecti imperfecte, nec est ibi obiectum sufficienter praesens), unde est ibi verbum imperfectum de memoria imperfecta; sed quando gignitur actus perfectus in intelligentia, tunc gignitur verbum perfectum de memoria perfecta. Sed Augustinus inquirit verbum perfectum quod est imago verbi divini, et hoc verbum est ex memoria perfecta sine inquisitione; et haec notitia, quae verbum est, est notitia et cognitio definitiva et quiditativa, sicut dicit Augustinus IX De Trinitate 10: "Placet mihi quod novi et definio 'intemperantiam', et hoc est verbum eius". | |
[48] Sed dubium etiam est an de ratione verbi sit aliquid pertinens ad voluntatem, ita quod verbum includat aliquid pertinens ad voluntatem. Et videtur quod sic, dicente Augustino IX De Trinitate 10 quod 'verbum est notitia placita'. | |
[49] Dico quod hanc dubitationem movet Augustinus IX De Trinitate cap. 10 et solvit, sicut patet intuenti. Unde vult quod essentialiter verbum non includat aliquid pertinens ad voluntatem, sed verbum nostrum propter imperfectionem suam concomitanter requirit aliquid pertinens ad voluntatem, quia ad hoc quod habeatur perfectum verbum in nobis requiritur inquisitio praecedens; haec autem inquisitio non fit nisi imperio voluntatis, - nec maneret talis inquisitio nisi placita esset, quia aliter averteret voluntas intellectum ab inquirendo; et ideo concomitanter requiritur complacentia voluntatis. ƿ | |
[50] Ad primam rationem pro ista quaestione, quando dicit Augustinus quod verbum est phantasia Carthaginis, dico quod oportet illud verbum glossari, quod dicit ibidem, quod illud verbum est in memoria, cum tamen verbum non sit in memoria, - et ideo intelligendum est quod illa phantasia Carthaginis verbum est causaliter, quia species requiritur ad causandum verbum. | |
[51] Ad secundum, quando arguitur quod verbum exterius est signum rei et non conceptus interioris, dico quod est signum utriusque immediate, unum tamen signatum est prius signatum alio, sicut si ponitur quod sol illuminet totum medium, tunc pars remota immediate illuminatur a sole sicut pars propinqua, et tamen prius natura illuminatur pars propinqua quam remota (ponendo quod una pars adhuc non illuminet aliam). Sic in proposito. | |
[52] Ad tertium, quando arguitur quod verbum est terminus actionis, dicendum quod verum est: est proles et terminus actionis de genere actionis; et iste terminus est intellectio actualis quae dicta est, quae est vera qualitas mentis (sicut lux medii), sed tamen dicitur actio quia est actus transiens in aliud - supra obiectum et non manens, sicut nec actio de genere actionis. Sed de hoc diffusius supra dictum est. | |
[53] Ex his apparet solutio ad secundam quaestionem quod verbum dicit proprium personae Filii, quia - sicut patet ex dictis - verbum in sua ratione includit gignitionem a memoria perfecta, scilicet a ƿmemoria Patris; sed nihil gignitur sic in divinis nisi Filius: hoc enim est proprium Filii, gigni sive generari a Patre qui est perfecta memoria; igitur verbum dicit proprium personae Filii. | |
[54] Sed dices quod unumquodque agens agit secundum quod est perfectum, igitur agens intellectuale aget secundum quod est perfectum; perficitur autem sua intellectione; igitur verbum producetur in divinis intellectione, et non 'expressione' quae ponitur esse de genere actionis. | |
[55] Dicendum quod secundum istam rationem Pater numquam produceret Filium, quia Pater si produceret convertendo se supra se - intelligendo se intelligentem - et hoc sit perfectionis, igitur similiter in infinitum, et sic antequam producat verbum sibi adaequatum, infinities intelligeret se intelligere. Ideo dico quod agens agit secundum quod perfectum est in actu primo: unde hoc requiritur ad perfectionem agentis, quod sic perfectum est in actu primo; et non requiritur talis actus secundus, sed ille est productus actu expressivo. | |
[56] Ad primum principale dicendum quod amor non requiritur essentialiter, sed sicut praedictum est. | |
[57] Ad secundum, quando arguitur quod in quocumque est intelligentia formaliter, in eo est verbum formaliter, dicendum quod non est verum nisi illius intelligentiae sit aliquid productum, - quod non est verum de intelligentia Patris. | |
[58] Ad tertium, quando arguitur quod unius personae non sunt ƿduo propria, sed Filius dicit proprium secundae personae in divinis et filiatio non est formalis ratio verbi, quia in multis est filiatio ubi non est verbum, - dicendum quod sunt idem, quia verbum dicit gignitionem connotando intelligentem, sed Filius dicit eandem gignitionem connotando connaturalitatem. | |
[59] Ad tertiam quaestionem dicunt quidam quod verbum dicit proprium respectum ad creaturam, non communem tribus personis. | |
[60] Quod ostendunt per Augustinum 83 Quaestionum quaestione 63, - pertractans illud In principio erat verbum, loquens de interpretatione eius quod est 'logos': "Quare magis interpretamur per 'verbum' quam per ' rationem', quia significat - ad ea quae facta sunt operativa potentia". - Ad hoc etiam est alia auctoritas, adducta in arguendo, de artifice. | |
[61] Item, hoc ostendunt - quod iste respectus sit proprius et non communis - quia Filius ex vi processionis suae procedit ƿut notitia declarativa; creatura autem in hac notitia declaratur; ergo etc. | |
[62] Item, Filio appropriatur sapientia in qua manifestantur creaturae, et non est appropriata nisi ratione alicuius proprii; igitur Filius dicit proprium respectum ad creaturam, quem non dicit alia persona. | |
[63] Aut dicunt de verbo quod dicit respectum ad creaturam: sicut dicunt de dono quod donum dicit proprium Spiritus Sancti in quantum aptitudinale, sicut recitata est eorum opinio distinctione 18, ita et verbum, - contra quam argutum est ibidem. | |
[64] Ideo dico quod contingit loqui de verbo - sicut de dono - dupliciter, quia potest esse sermo de re vel de nomine: Si autem loquimur de re quae importatur in verbo, dico quod non dicit respectum ad creaturam, quia nihil importans respectum ad creaturam - sive actualem sive aptitudinalem - est de constitutione personae; et ideo persona verbi, quae realiter importatur, non dicit respectum ad creaturam. Si autem loquamur de nomine verbi, sic dicit proprietatem constitutivam personae et respectum ad creaturam. | |
[65] Unde nomen verbi importat duas relationes. Nam verbum, comparando ipsum ad Patrem, dicit proprietatem constitutivam personae: tunc enim referuntur sicut exprimens et expressum, quae sunt relationes reales; sed in comparatione ad creaturas, dicit respectum declarativi ad declaratum: et istae sunt relationes rationis, nam idem potest declarare se, sicut verbum se ostendit et declaƿrat, sicut dicit Augustinus VII De Trinitate cap. 5, et similiter alibi dicit Augustinus quod Pater declarat se. | |
[66] Ista autem duo, importata nomine verbi, non faciunt unum conceptum per se, quia ens reale et ens rationis numquam faciunt unum per se. Et ideo verbum importat duo, quae non faciunt unum conceptum per se, et sic illa importat quod vel utrumque significat (et est aequivocum) vel unum tantum significat et connotat aliud: ut sicut in nobis verbum significat qualitatem et connotat illam gignitionem, sic verbum ratione unius significat proprium personae et connotat illam notitiam quae importatur qua creatura declaratur, ut verbum significet 'intellectualiter exprimi' connotando modum illius expressionis, - sicut Filius filiationem et connotat naturam viventem; sed Filius nullo modo significat respectum ad creaturam nec connotat, sed verbum vel significat utrumque respectum, vel significat proprium personae divinae et connotat illum respectum rationis, ut sic forte notitia non sit de principali significato verbi sicut natura in significato Filii. | |
[67] Ad primum, principale, dicendum quod non tantum Filius est ars, sed tota Trinitas dicitur artifex et artificialiter producit. Et non producit artificialiter ut est in alia persona, sed ut in se est; unde Filius dicitur sapientia Patris, et tamen non ut est in eo. Unde Filius appropriate est ars et notitia, ƿquia procedit per modum notitiae, non tamen includitur ille respectus in constitutione personae; unde notitia connotatur tamquam proprium fundamentum huius relationis verbi. | |
[68] Ad primum opinionis praedictae dicendum quod nomen potest imponi ad significandum duo, vel unum per se connotando aliud; unde si 'verbum' sit magis aptum natum dicere operativam potentiam quam 'ratio', tunc vel significat utrumque, vel unum per se et aliud connotando (sicut forte verius est). | |
[69] Ad aliud, quando arguitur quod verbum significat proprium respectum ad creaturam, quem non aliae personae, dicendum quod licet falsum sit aliquas personas significare respectum ad creaturam, illud tamen est falsius quod verbum vel alia persona significet proprium respectum ad creaturam. | |
[70] Et quando dicitur quod procedit ut notitia declarativa, dicendum quod Pater declarat et Filius et omnes personae; unde non dicit respectum nisi rationis (sed de hoc inferius 'Quomodo dicuntur verbo declarare'). Unde non est ratio verbi quod sit notitia declarativa, sed notitia genita: nam intelligentia actualis Patris est declarativa notitiae habitualis Patris, et tamen non est verbum. | |
[71] Ad aliud, quando arguitur quod notitia declarativa non appropriatur verbo nisi propter proprium, dicendum quod appropriatur non quia est proprium, quia tunc appropriatum esset proprium, sed quia ex vi productionis concomitatur. | |
[72] Sed in hac quaestione videtur esse alia bona difficultas, quia licet verbum non dicat respectum essentialiter ad creaturam in esse ƿsuo, proprium, tamen videtur dubium an significet respectum ad creaturam ut in intellectu paterno est, ita quod ex intellectu paterno habente in se creaturam exprimatur verbum, ut sic dicatur verbum creaturae et per illam relationem constituatur. | |
[73] Sed videtur quod non, quia personae producuntur ante quodcumque esse creaturae, et ita ante illud esse quo creatura est in mente divina, verbum producitur in esse personali, et per consequens non constituitur per respectum ad creaturam sic. | |
[74] Sed ad hoc forte dicetur quando quaeretur 'An omnes personae eodem modo comparantur ad productionem creaturae'; Si enim omnes personae in uno instanti simplicissimo producunt res in esse intelligibili, tunc nullo modo verbum ex vi productionis est verbum creaturae, quia prius constituitur in esse quam alia intelliguntur esse. |