Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D3/P1Q1
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura I | D3
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
ƿƿ[1] Circa distinctionem tertiam quaeritur primo de cognoscibilitate Dei, utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis a nobis pro statu isto. Quod non, videtur: Philosophus III De anima dicit quod 'intellectus se habet ad phantasmata sicut sensus ad sensibilia'; ergo sicut sensus non cognoscit nisi sensibilia, ita nec intellectus nisi habentia phantasmata; sed Deus phantasmata non habet. | |
[2] Praeterea, II Metaphysicae dicitur quod "intellectus noster se habet ad ea quae sunt manifestissima in natura, sicut oculus nycticoracis ad lumen diei"; sed oculus ille se habet ad lucem diei per impossibile, quia impossibile est illum videre talem lucem; igitur similiter intellectus noster ad ea quae sunt manifestissima in natura, de quorum numero maxime est Deus. | |
[3] Praeterea, I Physicorum: "Infinitum in quantum infinitum, est ignotum"; et similiter II Metaphysicae: "Non contingit intelligere infinita"; igitur similiter nec infinitum, cuiusmodi est Deus. ƿ | |
[4] Item, Gregorius Super Ezechiel dicit quod mens nostra quantumcumque profecerit, non potest Deum cognoscere. | |
[5] Contra: Philosophus ponit felicitatem nostram in actu sapientiae; sed sapientia est circa causas altissimas, de quarum numero est Deus. |