Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D3/P3Q4

From The Logic Museum
< Authors‎ | Duns Scotus‎ | Lectura‎ | Lectura I‎ | D3
Jump to navigationJump to search
Latin English
[427] Utrum in mente secundum quod distinguitur a parte sensitiva, secundum quod de ea loquitur Augustinus, sit proprie imago Trinitatis. Quod non, videtur: Imago distincte repraesentat illud cuius est, quia in hoc distinguitur imago a vestigio; sed mens non repraesentat distincte Trinitatem; ergo etc. - Probatio minoris: nulla creatura repraesentat perfectius sua idea; sed nulla idea repraesentat Trinitatem, quia idea repraesentat Deum ut unus et non ut trinus; ergo etc. ƿ
[428] Praeterea, nihil in mente distinctius repraesentat unam personam quam aliam; igitur in mente non est imago trinitatis personarum. Consequentia est plana. - Antecedens probatur per Augustinum XV De Trinitate cap. 5: "Pater meminit sibi et Filio" etc.; igitur non magis memoria appropriatur Patri quam Filio.
[429] Praeterea, in Trinitate increata sunt duae personae productae a tertia; sed in mente nihil est productum ab alio; ergo etc. - Probatio minoris. In mente sunt actus primi, ut intellectus et voluntas, et sunt actus secundi, ut intelligere et velle. Sed actus primi non sunt producti, quia vel sunt essentia animae, vel sunt accidentia, si ponuntur accidentia superaddita essentiae animae; similiter actus secundi non sunt producti, quia 'actionis non est actio', ex V Physicorum, - tunc enim esset processus in infinitum. Sed intelligere et velle, et huiusmodi actus, sunt verae actiones de genere actionis, quia sunt actus secundi et non primi; sed si essent qualitates, et non de genere actionis, essent actus primi.
[430] Item, hoc probatur ex alio - quod sunt verae actiones - quia ex eis generantur habitus; sed actiones ex quibus generantur habiƿtus, sunt actiones de genere actionis, quia sunt viae ad formam; igitur intelligere et velle sunt actiones de genere actionis; igitur non habent originem aliunde.
[431] Sed contrarium dicit Augustinus XlV De Trinitate cap. 8: 'Licet mens non sit Deus, tamen in ea quaerenda est imago Trinitatis'.
[432] Respondeo quod in ista quaestione non sunt opiniones, et ideo sic procedam in eius solutione: Primo ponam rationem imaginis. - Et dico quod de ratione imaginis est ut totum repraesentet distincte, et ut vestigium distincte repraesentet partem, sicut supra dictum est in quaestione 'De vestigio'; et arguitive repraesentat vestigium ipsum 'totum'. Unde si totum corpus esset impressum in pulvere, illud impressum esset imago corporis, sicut nunc impressio pedis in pulvere est imago pedis et vestigium totius. Non solum imago repraesentat totum, sed imago habet rationem imitantis, ut posset exprimi ab eo in se vel in suo simili, sicut vult Augustinus 83 Quaestionum quaestione 74, quod 'ovum unum licet simile alteri, non tamen est imago eius, quia non exprimitur nec imitatur ipsum'. Imago igitur duo includit, scilicet quod sit repraesentativum totius et quod ibi sit ratio imitationis et gignitionis, et non quod sit unum absolutum, distinctum ex aequo contra aliud. ƿ
[433] Descendendo igitur ad propositum, ad intellectum nostrum, dico quod conceptus unius personae in intellectu nostro est partialis conceptus respectu totius Trinitatis. Ideo creatura quae ducit intellectum ad Trinitatis totalis conceptum - prout ibi dicitur esse quasi 'totum numerale' - ducit in conceptum 'unius' personae; talia sunt omnia appropriata. Illud igitur erit imago Trinitatis quod ducit intellectum in conceptum 'trium' personarum. Illud ens igitur erit imago Trinitatis quod repraesentat Trinitatem in unitate naturae cum productione et origine personarum.
[434] Nunc secundo videndum est in quo consistat imago. - Et dico quod experimur quod nos habemus in mente nostra actum intelligendi et volendi, cum prius non habuimus, et experimur quod isti actus sunt in potestate nostra obiecto praesente; et ideo praeter istos actus secundos oportet ponere actus primos, elicientes illos actus secundos, respectu quorum habeant rationem principiandi. Isti autem actus duo secundi non possunt habere principium unius rationis principians eos, quia isti actus formaliter habent oppositos modos principiandi, unus per modum naturae et alius per modum libertatis. Sunt igitur in mente duo actus eliciti et duo actus qui sunt principia elicitiva respectu istorum actuum.
[435] Dico ergo primo negative, quod imago non solum est in actibus secundis, nec solum in actibus primis, quia tunc tantum esset imago dualitatis, vel binarii, et non trinitatis.
[436] Item, in actibus solum secundis non est consubstantialitas, quia ƿnon sunt una natura nisi per accidens, quia accidunt eidem subiecto, unde tantum sunt unum quia accidunt eidem in re ut subiecto; in primis autem actibus licet sit eadem natura, non tamen est ordo rei inter illos, nec ordo originis, - et ideo nec in his nec in illis tantum est consubstantialitas.
[437] In quo igitur consistit imago? Dico quod simul consistit in actibus primis et secundis. Habemus enim aliquem actum primum totalem quo possumus in actum intelligendi; iste totalis actus est memoria perfecta, quae complectitur aliquid animae et obiectum praesens in se vel in sua specie, - quod est principium proximum notitiae genitae: et hoc totum, habens rationem memoriae, gignit notitiam in proprio sibi receptivo, - et illud animae quod recipit, est proprie intelligentia, secundum Augustinum. Circa autem istum actum primum, scilicet circa obiectum praesens in actu primo memoriae, et in actu intelligentiae, potest anima habere actum volendi aut nolendi.
[438] Haec autem in quibus sunt isti actus, habent consubstantialitatem, quia vel radicantur in una essentia animae, si ponitur quod potentiae sint accidentia, vel - ut melius credo - sunt una res et una essentia, cum diversis rationibus realibus, praeter omnem operationem intellectus, de qua differentia supra dictum est; unde non sunt res et res. Sed actus sunt realiter diversi ut res et res, ut actus primus, quo est memoria et notitia genita, et haec ab actu volendi.
[439] In his etiam actibus est origo, quia primus est principium gignendi secundum, - sed inter primum et secundum respectu tertii non est origo, quia volitio non est ab intellectione ut a causa, sed tamen naturaliter est posterior intellectione et praesupponit eam in suo actu primo. Et istum ordinem ponit Augustinus sufficere ƿquantum ad imaginem, XV De Trinitate cap. 27: "Quam quidem voluntatem de cognitione procedere" etc.; et exponit se quomodo voluntas - quam ibi accipit pro actu suo volendi - procedit de cognitione, subdens sic: "Nemo enim vult quod, quale vel quid sit, ignorat". Unde volitio praesupponit naturaliter hos duos actus habentes originem, quia memoria sub actu suo causat intelligentiam sub actu suo, licet non memoria absolute intelligentiam.
[440] In his igitur tribus actibus consistit imago, quia habent ordinem originis; et sunt distincti realiter, cum unitate naturae in qua fundantur, quia potentiae horum actuum sunt una res, ut dictum est, sed sit modo suppositum.
[441] Sed hic occurrunt duo dubia, quorum primum est, quod si non ponitur origo tertii actus ad duos praecedentes, quod tunc in eis non salvatur imaginis ratio, quia prima persona in divinis producit secundam, et prima et secunda concorditer producunt tertiam; sed in proposito primus actus et secundus tantum sunt 'sine quo non' respectu tertii actus.
[442] Aliud dubium est quod in istis actibus non erit imago Trinitatis sed quaternitatis: nam volitio est actus secundus, igitur oportet ponere eius aliquod principium; sed huiusmodi principium non potest esse notitia habitualis nec actualis; ergo oportet ponere quartum, quod habeat rationem actus primi in ratione prolis, et sic erit quaternitas.
[443] Ad ista dicendum est quod in proposito necesse est tertium non produci a duobus praecedentibus, nam notitia genita ex hoc quod est notitia genita, non est formaliter habens voluntatem, nec memoria ut memoria praecise; igitur illa tertia pars, voluntatis, non producitur a memoria, et multo minus ab intelligentia, quia si sic produceretur non esset nisi unus modus producendi, - et ideo non producitur ex illis duobus. Sed prima persona in divinis habet duplicem fecunditatem, scilicet ad generandum et spirandum, et ƿnon habet fecunditatem ad spirandum derelictive, Filio genito (ut quidam dicunt), quia nullam perfectionem recipit, immo quidquid habet, habet in primo signo instantis originis, non producto Filio, et si non habet ante eum - in primo instanti originis - numquam habebit. Habet igitur Pater duplicem fecunditatem: et secundum unam fecunditatem habet terminum sibi adaequatum, scilicet Filium; et quia est terminus adaequatus, non producit aliud secundum illam fecunditatem, et ideo quia producendo terminum primum non producit secundum, secundum aliam fecunditatem communicat termino primo adaequato aliam fecunditatem; et ideo terminus productus adaequatus primo producenti (scilicet Filius) cum primo producente (scilicet Patre) producit eadem et una fecunditate Spiritum Sanctum, per modum amoris.
[444] Sed opposito modo est in proposito. Memoria non habet duplicem fecunditatem, quia non habet formaliter fecunditatem voluntatis; et ideo secunda pars, ut notitia genita, non capit a memoria fecunditatem ad volendum, sed tantum a memoria paritur notitia genita, - unde non recipit a memoria sicut Filius a Patre; et ideo ad hoc quod habeamus trinitatem, oportet quod uterque actus primus habeat rationem parentis et sic habeat duplicem fecunditatem. Unde Augustinus IX De Trinitate cap. 5 assignat imaginem in 'mente, notitia et amore', et in X eiusdem cap. 10 assignat in 'memoria, intelligentia et voluntate'; et XV eiusdem cap. 3 hoc recitat. Et melius - dico - assignatur ratio imaginis in prima triƿnitate quam in secunda. Unde si accipitur 'memoria' proprie et praecise pro fecunditate respectu primi actus, tunc imperfecte est imago, quia tunc non est fecunditas in parente respectu tertii sed haberet fecunditatem parentis imperfecte, ut si Pater esset intellectivus et non spirativus.
[445] Dico igitur quod duo actus primi constituunt primam partem imaginis, quae magis proprie exprimitur nomine 'mentis' quam nomine 'memoriae', quia mens non tantum determinat sibi principium intelligendi sicut memoria, sed etiam principium volendi (sicut voluntatem); et ideo melius assignatur imago sic quam aliter.
[446] Dicit quod Augustinus dicit XV De Trinitate cap. 3 quod secunda, quae dicta est in X, est evidentior (scilicet in memoria, notitia et voluntate) quam prima, quae dicta est in IX (de mente, notitia et amore). Dico quod verum est, sed non sequitur 'est evidentior, igitur perfectior'.
[447] Et sic patet ad primum dubium; et ad secundum, quod non est ibi quaternitas, - quia in 'mente' est duplex fecunditas prout habet rationem parentis, sicut est in Patre duplex fecunditas. Unde si 'parens' debet assignari ut productivus duorum, oportet assignare in ipso duos actus primos productivos, quia ubi sunt duo producta, necessario sunt duae rationes producendi.
[448] Tertio videndum est respectu cuius obiecti est imago, et respectu cuius obiecti cogniti quaerenda est imago.- Et dico quod in portione inferiore, quae est respectu istorum inferiorum, non est imago proprie, quia requiritur similitudo in obiecto ad hoc quod aliquid sit imago obiecti. Nunc autem quando portio inferior comparatur ad obiectum, inveniuntur praedicta, - sicut quando mens meminit lapidis: tunc enim etiam gignit notitiam lapidis, et est perƿfecta ad volendum, et per istos etiam actus assimilatur obiecto, quia actus intelligendi est verior similitudo quam species, - sed tamen in lapide non sunt distincta alia, quae repraesentantur per istos actus, licet sit totalis similitudo lapidis in istis actibus. Ad hoc igitur quod in mente sit perfecta imago obiecti, requiritur quod fiat per aliquam specialem similitudinem ab obiecto, et ideo perfectissime est imago circa Deum. Unde habendo actum memoriae circa Deum, et actum intelligentiae, et actum volendi, est maior similitudo, quatenus isti actus cognoscitivi habent ulteriorem assimilationem ex parte obiecti, quia memoria repraesentat Patrem, et intelligentia Filium, et volitio Spiritum Sanctum; et postea, quando anima intelligit se, non habens similitudinem ex parte obiecti (scilicet Dei), est imago minus proprie. Unde verius est imago ipsius animae secundum actus suos respectu sui ipsius quam in portione inferiore, quia maior similitudo ex parte obiecti, - et adhuc verior imago in anima respectu Dei quam respectu sui ipsius. Unde Augustinus utroque modo assignat imaginem in anima, nam XIV De Trinitate cap. 8 assignat imaginem respectu sui ipsius ("Ecce mens meminit sui", etc.), et in XII cap. 4 a assignat imaginem respectu Dei, sicut patet ibi; aliter enim sibi contradiceret. ƿ
[449] Ex hoc apparet quare in parte sensitiva non ponitur ratio imaginis, licet ibi sit quaedam trinitas, quia ibi est gignitio actus secundi, et est ibi appetitus et actus suus secundus. Unde adhuc verius ponitur imago in portione inferiore rationis quam in parte sensitiva, quia fecunditas ad actum gignendum est in toto composito ex anima et organo, quia anima non sentit, nec organum, sed totum compositum, licet anima sit ratio sentiendi. Nunc autem licet anima sensitiva, apprehensiva et appetitiva sit una essentia animae, tamen organum huius et illius non est idem in essentia, et ideo parens non ibi unum in essentia, propter quod deficit ibi ratio parentis.
[450] Item, propter aliud deficit ibi ratio imaginis, quia ibi non sunt diversi modi producendi, sed tantum unus modus producendi, per modum naturae, quia 'bruta non agunt proprie, sed ducuntur et aguntur.
[451] Ad primam rationem dicendum quod quaecumque essentia, ut haec praecise repraesentat Deum secundum rationem causalitatis qua causatur a Deo secundum unum exemplar, repraesentat Deum ut unus. Secundum hoc quaelibet creatura est vestigium Trinitatis. Sed tamen in essentia concurrunt multae perfectiones, licet non sub ratione causalitatis, quae repraesentant Deum personaliter: unde essentia, ut habet tres realitates sub tribus actibus originatis, hoc totum est imago; aliter, si anima ut talis essentia repraesentaret Deum ut trinus, igitur Deus sub ratione qua trinus, esset idea. ƿ
[452] Ad secundam, quando dicitur quod 'memoria non magis appropriatur Patri quam Filio', dico quod si Pater gigneret Filium formali et actuali intellectione, ut est conversiva se supra se, ut quidam dicunt, tunc non plus Pater gigneret quam Filius, quia omnis actus actualis intelligendi est intelligentiae, secundum Augustinum XIV De Trinitate cap . 7: "Hanc dico intelligentiam"; et post: "Cogitatio formata". Unde si hac ratione Pater gigneret, gigneret ut intelligentia. Unde quando Pater est in actu primo, quando paternus intellectus habet essentiam divinam in se praesentem, iste actus primus est quo Pater producit Filium, sicut supra dictum est, - et habet rationem memoriae. Unde dico quod licet Pater habeat intelligentiam, non gignit tamen nisi sub ratione memoriae, et ideo memoria magis appropriatur Patri quam alteri personae.
[453] Ad tertiam, quando arguitur quod 'in mente non est productio actuum', dicendum quod actus primi non habent priores quibus producuntur, sed actus secundi habent, et ideo est ibi parens et proles. - Et quando arguitur quod 'actionis non est actio', dicendum quod ratio concludit oppositum, quia cum actionis non sit actio, et actus intelligendi et actus volendi habent vere actiones - cum sint vere termini et eliciantur actionibus praecedentibus - non erunt actiones de genere actionis sed erunt qualitates et formae absolutae.
[454] Ad probationem, quando dicitur quod 'sint actus secundi', dicendum quod quidam sunt actus qui sunt formae absolutae, tamen sunt in continua dependentia respectu suarum causarum, sicut 'esse' luminis in medio (et ideo dicit Augustinus Super Geƿnesim quod "aer non est factus lucidus, sed fit lucidus"), tamen forma huius licet sit in continua dependentia, est tota simul, et habet esse permanens totum simul verius quam calor, qui acquiritur quodam fluxu; et propter hoc lux, sic in continua dependentia quasi habens 'esse' transiens et fluens, dicitur actus secundus. Unde ex hoc quod aliqua forma transit in terminum, sive in aliud sive in se, inolevit quod huiusmodi forma dicatur 'actus secundus'; et ideo quia 'intelligere' et 'velle' habent continuam dependentiam a sua causa, et iterum intelliguntur quasi formae transeuntes in obiectum, - ideo dicuntur 'actus secundi', licet tamen vere sint formae absolutae.
[455] Ad aliam probationem, quando dicitur quod 'ex actibus huiusmodi generantur habitus', dico quod concludit oppositum, nam quod sit calefactio de genere actionis et tamen quod non sit caloris ut termini, est contradictio. Igitur cum huiusmodi actus possunt sequi habitum, sicut praecedere, non erunt actiones de genere actionis, habentes habitum pro termino. Ideo dico quod generant habitum non sicut actiones de genere actionis sed derelictive et expressive, sicut una forma absoluta derelinquit aliam, ut lux calorem, non obstante quod lux non sit de genere actionis, sed magis de tertia specie qualitatis, secundum quod communiter dicitur; sic actus intelligendi, frequenter causati et eliciti, derelinquunt aliquam formam absolutam, quae est habitus.

Notes