Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D32

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search



Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem trigesimam secundam quaeritur utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto. Quod non, videtur: Quia actus diligendi aut accipitur ibi essentialiter, aut notionaliter. Si essentialiter, igitur non Pater diligit Filium Spiritu Sancto, quia actus essentialis non inest uni personae per aliam formaliter, sed quaelibet habet in se eum formaliter; si autem sit notionalis, igitur est idem cum actu spirandi, ergo Pater et Filius spirant Spiritu Sancto, - quod falsum est, quia tunc Spiritus Sanctus praecederet actum spirandi et non esset terminus actus spirandi.
[2] Praeterea, nullus actus notionalis est conversivus supra ipsum cuius est in divinis; igitur Pater non diligit se Spiritu Sancto, nec Filius, si accipitur notionaliter.
[3] Praeterea, si Pater diligeret Filium Spiritu Sancto, igitur Pater diligeret se Spiritu Sancto. Consequens falsum, ergo antecedens. Consequentia patet, quia eodem Pater diligit se et Filium.
[4] Praeterea, Pater eodem diligit Filium et creaturam; igitur si diligeret Filium Spiritu Sancto, diligeret creaturam Spiritu Sancto, quod falsum est, quia dilectio qua diligitur creatura est essentialis.
[5] Contrarium expresse dicit Augustinus VI De Trinitate 5 cap. ƿ
[6] Iuxta hoc quaerit Magister utrum Pater sapit sapientia genita. Quod sic, videtur: Dicit Augustinus VII De Trinitate cap. 2: Pater "Verbo quod genuit dicens est", sed secundum Anselmum Monologion 63 scire et intelligere Patris non est aliud quam dicere; igitur si Pater dicit Verbo quod genuit, scit et sapit Verbo quod genuit, et ita sapit sapientia genita quae Verbum est.
[7] Contrarium dicit Augustinus VII De Trinitate cap. 4, quia si Pater esset sapiens sapientia genita, cum idem sit illi sapere et intelligere, esset sapientia genita, - quod falsum est, quia tunc non ab ipso esset sapientia genita sed e contra.
[8] Ad primam quaestionem dicunt quidam quod Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto etiam prout accipitur 'diligere' notioƿnaliter, quia agens non tantum denominatur a forma per quam agit, sed ab actione, et si illa actio includat terminum, denominatur a termino.
[9] Exemplum ponunt de isto ultimo: "sicut dicitur quod 'arbor floret floribus'" et "construitur in ratione effectus formalis", Pater et Filius non diligunt se formaliter Spiritu Sancto, sed se ipso Pater formaliter diligit Filium; sed tamen notionaliter possunt denominari ab actione, et ita etiam notionaliter a termino qui includitur in ista actione.
[10] Contra: Quod accipiunt primo, falsum est, quod 'si agens denominatur ab actione et illa actio includat terminum, quod tunc denominatur a termino'; hoc enim falsum est, nam tunc aedificator aedificaret aedificio, quod non conceditur: quis enim terminus magis includitur in actione quam aedificium in aedificatione?
[11] Praeterea, si ibi accipitur 'diligere' notionaliter et includat ideo terminum, igitur quanto magis includitur terminus tanto magis denominatur a termino; igitur si haec sit vera 'Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto', multo fortius erit haec vera 'Pater et Filius spirant Spiritu Sancto', quia hic includitur magis terminus in actione spirandi quam in actione diligendi, quae communior est.
[12] Praeterea, licet in aliquibus talibus actionibus agens denominatur ab actione et a termino puro, non tamen denominatur a termino actionis prout actio convertitur in suppositum agens, sicut patet in omnibus actionibus naturalibus: ignis non calefacit se calore producto; igitur licet concedatur quod Pater diligat Spiritu Sancto, non sequitur quod Pater diligat se Spiritu Sancto.
[13] Praeterea, exemplum non est ad propositum. Verbum neutrum idem significat quod nomen denominativum vel concretum; sed verbum neutrum importat denominationem per modum 'fieƿri', non sic nomen: sicut si dicatur 'medium est illuminatum', si haberetur verbum neutrum, eandem denominationem significaret per modum 'fieri', ut si diceretur 'medium lucet'. Nunc autem quando dicitur 'arbor floret floribus', 'florere' non est verbum activum sed verbum neutrum; unde non significat actionem, quia si haberet illam floritionem ab extra, adhuc vera esset quod 'arbor floret floribus', - sed si actionem significaret, tunc falsa esset, sicut haec falsa est 'arbor florificat floribus'. Unde sicut haec vera est 'iste est albus albedine', et non significat nisi denominationem formalem, - ita vera est 'iste albescit albedine', et eandem denominationem significat, sed in 'fieri'; et 'iste est ornatus ornamentis' et 'iste lucet ornamentis', non accipitur ibi ut formalis terminus et effectus (tunc enim falsa esset), sed denominat ipsum formaliter: unde construitur non ut est effectus, sed ut est aliquid denominans. Igitur cum dicitur 'arbor floret floribus', non denominatur a termino productionis et actionis, sed tamen ab aliquo formaliter denominante, quia si non producerentur flores ab arbore, adhuc vera est.
[14] Ideo aliter dicendum est ad istas quaestiones, et primo ad secundam, ex cuius solutione dependet solutio primae quaestionis.
[15] Circa quod est sciendum quod memoria in nobis gignit verbum et notitiam actualem, qua declaratur obiectum.
[16] Et sunt hae relationes alterius rationis, nam relatio memoriae ad notitiam expressam et genitam est relatio realis et mutua, penes secundum modum relationis (activi et passivi); relatio autem ƿverbi sive notitiae genitae, in nobis, ad obiectum quod declaratur per verbum, est relatio tertii modi (quae est mensurati ad mensuram), - et ista relatio est tantum in notitia declarante, et non in obiecto declarato: unde obiectum terminat istam relationem ut est quid absolutum et non quia e contra relatum, ut supra dictum est.
[17] Nunc autem 'declarare' potest accipi dupliciter: vel effective vel formaliter. Memoria autem effective declarat obiectum, sed verbum formaliter: unde memoria efficit verbum, quo obiectum formaliter declaratur; memoria igitur declarat effective obiectum declaratione qua verbum formaliter.
[18] Sic autem in divinis memoria perfecta Patris dicit Verbum et exprimit et gignit; Verbum autem in infinitum expressum declarat omnia.
[19] Est igitur hic duplex relatio: una Patris exprimentis ad Verbum expressum, et haec est relatio realis originis Verbi a Patre; alia autem est relatio Verbi ad declarata, et haec - ut supra dictum est - est relatio tantum rationis, quia Verbum divinum declarat omnia, et se et alia, nec limitatur ad aliquod unum obiectum declarabile sicut verbum nostrum. Et ideo non refertur Verbum divinum relatione reali ad declarata sicut verbum nostrum, sed tantum relatione rationis; unde est Verbum infinitum respectu omnium declarabilium.
[20] 'Dicere' igitur potest accipi pro 'exprimere verbum', et sic, tantum Pater dicit Verbum (sicut tantum Pater gignit Verbum), nec sic dicit Verbo. Alio modo potest 'dicere' accipi pro 'declarare', et sic 'dicere' aequivoce dicitur de Patre et de Verbo, nam sic aequivoce Pater declarat Verbo et Verbum declarat, quia 'declarare' potest accipi principiative vel formaliter. Si principiative, ƿsic Pater declarat Verbo et Verbum formaliter declarat, quia Pater principiative per Verbum, - sicut supra in verbo nostro, nisi quod in verbo nostro concedendum est quod memoria efficit verbum, et sic ibi memoria effective declarat verbo, quia verbum ibi differt a memoria; sed hic memoria Patris principiative declarat Verbo, quia non efficit, cum non sit hic causa effectiva.
[21] Pater igitur Filio sive Verbo declarat, in quantum producit Verbum quod formaliter declarat. Unde nihil aliud est ' Patrem declarare Verbo principiative' quam dare principiative virtutem formalem Verbo declarandi, - sicut si facerem aliquod speculum in quo relucerent imagines et similitudines diversorum, ita quod declararet ea formaliter, tunc potest dici quod ego tali speculo declaro illa quorum sunt imagines in speculo.
[22] Et sic nulla persona dicit Verbo nisi quae producit Verbum declarativum. Unde Spiritus Sanctus nec dicit Verbo formaliter nec principiative, nec invenitur auctoritas hoc dicens. Unde Anselmus, ubi supra, quando dicit quod quaelibet persona dicit, accipit 'dicere' improprie pro 'intelligere', sicut patet intuenti illud cap. 63 Monologii; unde dicit quod omnes tres sunt unus dicens sicut unus intelligens.
[23] Dico ergo quod si 'dicere' accipiatur pro 'gignere Verbum', sic solus Pater dicit Verbum, quia solus Pater gignit et exprimit Verbum. Et sic dicit Richardus De Trinitate quod "solus Pater dicit" Verbum.
[24] Alio modo accipitur 'dicere' pro 'declarare', et sic Pater dicit Verbo principiative et Verbum formaliter. Et sic loquitur Augustinus de 'dicere', quando capit quod 'Pater dicit Verbo'. ƿ
[25] Tertio modo, improprie accipitur 'dicere' pro 'intelligere', et sic quaelibet persona dicit. Et sic loquitur Anselmus. Unde Spiritus Sanctus non declarat Verbo principiative, sed tamen dicit in Verbo, et sic beatus.
[26] Secundum hoc ad quaestionem secundam dicendum est quod Pater nullo modo sapit sapientia genita. Et ad hoc sufficiat ratio Augustini. Quomodo igitur Pater novit Verbo, dictum est, quia principiative et non formaliter.
[27] Sed estne possibile aliquam aliam personam formaliter declarare quam Verbum? Dicunt aliqui quod non, quia Verbum ex vi productionis habet declarare, - non sic alia persona.
[28] Sed hoc non est verum, nam declarare est relatio rationis, sicut supra dictum est, et Verbum declarat creaturam, ad quam tantum habet relationem rationis; sed nulla persona constituitur per relationem rationis; igitur relatio declarativi non est propria Verbi.
[29] Et ideo dico quod Pater sic dicit notitia sua et intelligentia sua formaliter, quia notitia sua declarat omnia declarabilia formaliter, - et Filius similiter, sicut dictum est. Et Pater et Filius principiative declarant Spiritu Sancto, quia Spiritus Sanctus formaliter declarat. Et ideo Pater et Filius principiative declarant Spiritu Sancto, nam omnis persona producens aliam, cum ei communicet virtutem declarativam, ea principiative dicit. Sed tamen magis dicitur de Verbo, quia Verbum declarat et dicit, quam de ƿPatre vel Spiritu Sancto, quia declarare competit Verbo appropriate. Sed ex hoc quod appropriate sibi competit, non sequitur quod sit ei proprium, quia tunc appropriatum esset proprium; verbum non significat expressionem passivam in natura intellectuali, et ideo intelligentia et notitia, qua declaratur aliquid, appropriatur Filio; non sic autem Patri, sed memoria. Unde ex vi productionis non appropriatur notitia Patri et Spiritui Sancto sicut Verbo.
[30] Ad primam rationem patet responsio quomodo Augustinus dicit quod Pater dicit Verbo, quia principiative. Sed Anselmus capit 'dicere' improprie pro 'actualiter intelligere'.
[31] Ad primam quaestionem dicendum est secundum praedicta: Amor in nobis habet respectum ad voluntatem a qua causatur, et haec relatio penes secundum modum relationis. Habet etiam respectum ad obiectum amabile, sicut notitia genita ad cognoscibile; unde sicut notitia mensuratur a cognoscibili, sic amor ab amabili, - et ista relatio est secundum tertium modum.
[32] Sunt igitur in amore duae relationes: una ad obiectum et alia ad voluntatem, licet illa relatio non sit nominata quam habet ad obiectum, sed dicamus quod amor unit obiectum amabile.
[33] Sicut igitur supra distinctum est de dicere et declarare principiative et formaliter, sic in proposito de amare sive unire, quod amare obiectum contingit dupliciter: vel amare et unire obiectum ƿamabile principiative, vel formaliter. Voluntas amore unit obiectum principiative, sed amor formaliter.
[34] Sic dicendum est in divinis quod Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum, - et haec est relatio originis; et sic tantum competit Patri et Filio spirare Spiritum Sanctum et non Spiritu Sancto.
[35] Alio modo 'diligere' in divinis potest accipi principiative vel formaliter (sicut supra de declarare): si principiative, sic Pater et Filius diligunt principiative Spiritu Sancto, et Spiritus Sanctus formaliter diligit omne diligibile.
[36] Unde Pater et Filius primo producunt spirando Spiritum Sanctum, et illo producto, Amor habet habitudinem ad omne amabile (sicut Verbum ad omne declarabile), quo principiative Pater et Filius diligunt. Unde nihil aliud est Patrem et Filium diligere se Spiritu Sancto - vel quodcumque amabile - quam principiative amare Spiritum Sanctum, cuius amore formaliter amatur omne amabile, sicut dictum est ex alia parte de Verbo.
[37] Ad primum argumentum, quando arguitur 'aut diligere ibi est essentiale aut notionale', dicendum quod quantum ad terminum est essentiale, quia terminus est totum ens: sicut enim Verbum formaliter declarat omne ens, ita amore in divinis amatur formaliter omne amabile; sed tamen non praecise est essentiale, sed connotat notionale, sicut ex alia parte Verbum connotat respectum originis. Unde in proposito amor significat duos respectus, et nihil aliud est Patrem et Filium diligere Spiritu Sancto quam habere respectum ad Spiritum Sanctum, qui ex modo procedendi ƿhabet respectum ad omne amabile. Et ideo non est conversio actus notionalis in divinis.
[38] Per hoc patet ad aliud.
[39] Per hoc patet ad alia: concedo quod Pater diligit se Spiritu Sancto sicut dictum est, - et etiam creaturam Spiritu Sancto, secundum quod patet expositione.

Notes