Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D31

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
ƿƿ[1] Circa distinctionem trigesimam primam quaeritur utrum aequalitas et similitudo et identitas sint relationes reales in divinis. Quod non, videtur: Augustinus V De Trinitate cap. 7, et habetur in littera: "Quaerimus secundum quid aequalis sit Filius Patri? Non secundum hoc quod ad Patrem dicitur, Filius aequalis est Patri; recte igitur restat ut secundum id aequalis sit quod ad se dicitur; quidquid autern ad se dicitur, dicitur secundum substantiam; restat igitur ut secundum substantiam sit aequalis, et ita secundum "essentiam; sed essentialia non dicunt relationem realem; ergo etc.
[2] Praeterea, relatio realis necessario distinguitur in ipsis relatis et multiplicatur; si igitur aequalitas in divinis sit relatio realis, alia erit aequalitas Patris ab aequalitate Filii, et per consequens eadem ratione alia erit aequalitas Patris ab aequalitate Spiritus Sancti, - et tunc non eadem aequalitate Pater erit aequalis Filio et Spiritui Sancto, quia quando aliquid refertur ad duo extrema quae referuntur ad ipsum duabus relationibus, refertur ad illa pluribus relationibus, ut Socrates alia relatione similitudinis est similis Platoni et similis Ciceroni (supponitur modo); igitur in Patre essent plures aequalitates. ƿ
[3] Praeterea, multiplicatio formae eiusdem rationis non est nisi per materiam, et ideo si forma esset separata, non posset multiplicari; sed aequalitas in divinis est unius rationis; igitur non multiplicatur in divinis, cum ibi non sit materia, nec multiplicatur propter materiale; ergo est eadem aequalitas in Patre et in Filio, et per consequens aequalitas Patris non distinguitur ab aequalitate Filii, quod contingeret si esset relatio realis.
[4] Praeterea, relationes oppositae, realiter distinctae et incommunicabiles constituunt personas, quia non plus requiritur ad rationem relationum constituentium personas nisi quod sint oppositae, realiter distinctae et incommunicabiles; sed si praedicta sunt relationes reales in divinis, conveniunt eis istae condiciones: tunc enim essent distinctae in Patre et in Filio et incommunicabiles et etiam oppositae (licet non specie sed numero, sicut est oppositio relativa cuiuslibet ad suum extremum); ergo istae relationes constituerent, quod falsum est.
[5] Contra: Hilarius III De Trinitate, et ponitur in littera: "Similitudo sibi ipsi non est", "ita etiam aequale aliquid sibi ipsi non dicitur"; ergo similitudo plurificatur in suis extremis, - quod non esset, si esset tantum relatio rationis.
[6] Responsio ad quaestionem. Respondeo quod sunt relationes reales, nam ad relationem realem non requiruntur nisi tria: requiritur enim primo quod fundamentum sit reale et terminus realis, et secundo quod fundamentum realiter differat a termino et extremum ab extremo, et tertio requiritur quod fundamentum et terminum consequatur relatio ex natura rei. Nam illa quae referuntur secundum rationem ƿ(propter defectum alicuius istorum), referuntur relatione secundum rationem: nam propter defectum primi, contradictio non est relatio realis, quia non est ibi terminus realis (cum alter terminorum sit negatio) vel fundamentum; propter defectum secundi, identitas eiusdem ad se non est relatio realis, quia non est distinctio relatorum; propter defectum tertii, ponitur quod relatio creatoris ad creaturam est rationis, quia est facta per intellectum considerantem. Sed ista conveniunt relationibus praedictis.
[7] Hoc patet primo de aequalitate. Nam aequalitas habet fundamentum reale, quamvis aliqui dicant contrarium, dicentes quod magnitudo - super quam fundatur aequalitas - est in divinis tantum secundum rationem et transit in essentiam, unde dicit Augustinus quod "eo magnus quo Deus".
[8] Sed illud non est verum, nam essentia divina est actu infinita sine actu intellectus negotiantis (quia Pater est beatus et essentia beatificat Patrem absque actu intellectus negotiantis, quia ad hoc quod essentia beatificet, non requiritur intellectus negotians; sed nihil est beatificativum intellectus divini nisi infinitum formaliter, immo nec intellectus nostri; igitur ante negotiationem intellectus, essentia est infinita formaliter); sed infinitas est magnitudo in divinis; igitur magnitudo formaliter est in divinis ante omnem operationem intellectus: est igitur ibi realiter et formaliter, et non tantum secundum rationem.
[9] Praeterea, infinitum in divinis praecedit negotiationem intelƿlectus: quia enim essentia est infinita et intellectus divinus infinitus, ideo potest sic negotiari distinguendo attributa et rationes infinitas, sicut ipsi ponunt; igitur infinitas et magnitudo non est in divinis tantum secundum rationem, sed ante omnem rationem, et ita realiter et vere.
[10] Praeterea, quando dicunt quod in divinis magnitudo transit, dico quod ita est de magnitudine virtuali in creaturis, quia accipiamus quantitatem virtualem perfectioris alicuius naturae: ista virtus aut est essentia et perfectio creaturae, aut non. Si sic, habetur propositum, quod virtus et quantitas virtualis transit in naturam rei creatae. Si non est essentia, igitur essentia habet propriam perfectionem, circumscripta ista quantitate virtuali; sed secundum Augustinum "in his quae non sunt mole magna, hoc est maius quod est melius"; ergo si essentia habeat suam perfectionem sine quantitate virtuali, ergo ante quantitatem virtualem erit quantitas virtualis, et sic in infinitum, nisi quantitas virtualis rei sit eius perfectio essentialis eadem realiter cum essentia. Et tamen aequalitas quae fundatur supra quantitatem virtualem, in creaturis, est relatio realis.
[11] Et ideo dico quod magnitudo realiter et infinitas realiter est in divinis, - nec est attributum distinctum, sed dicit proprium gradum cuiuslibet attributi, ut supra dictum est. Unde vere est ibi magnitudo et infinitas - quae est vera magnitudo virtualis - ex natura rei; propter quod aequalitas fundata supra magnitudinem, in divinis, fundatur supra fundamentum reale.
[12] Praeterea, secundum istos - qui dicunt quod magnitudo non est in divinis nisi secundum rationem - relatio aequalitatis fundatur supra magnitudinem; igitur relatio fundatur supra relatioƿnem, quod ipsi negant; igitur concedunt antecedens et negant consequens.
[13] Propterea dico quod aequalitas in divinis habet fundamentum reale.
[14] Secundum etiam, quod requiritur ad relationem realem, convenit aequalitati: habet enim extrema realiter distincta. Hoc primo patet per auctoritates: dicit enim Hilarius, ubi supra, quod nihil sibi est simile, et Augustinus etiam VI De Trinitate 9 hoc idem vult dicere.
[15] Praeterea, relationes originis in divinis sunt reales, et tamen constituunt - secundum communem opinionem - extrema realiter distincta; sed istae relationes, scilicet aequalitas, similitudo etc., praesupponunt extrema realiter constituta; igitur quantum ad distinctionem extremorum, verius sunt reales quam relationes originis.
[16] Item, tertium quod requiritur ad relationem realem, convenit aequalitati in divinis. consequitur enim personas ex natura rei praeter operationem intellectus, quia per hoc quod Pater gignit Filium, communicat sibi eandem magnitudinem infinitam quae est in Patre; cum igitur magnitudo, quae est in Patre, realiter sit ibi praeter operationem intellectus, igitur et in Filio. Sed sequitur aequalitas magnitudinem; ergo sicut est ibi magnitudo realiter praeter actum intellectus, ita erit ibi aequalitas ex natura rei.
[17] Hoc etiam probatur per Augustinum libro III Contra Maximinum cap. 19 (et ponitur distinctione 20 versus finem), ubi diƿcitur quod licet Pater genuerit Filium, sunt tamen aequales et non maior Pater Filio, - unde ait quod "immo, ideo non est maior Pater Filio, quia aequalem genuit: originis enim quaestio est 'quis de quo sit', - aequalitatis 'qualis aut quantus sit'".
[18] Sic igitur patet primum, quod aequalitas sit relatio realis in divinis.
[19] Secundo dico quod similitudo est relatio realis in Deo, licet aliqui oppositum dicant. Dictum enim est supra quod eadem res potest considerari ut 'quid', et sic fundatur super eam relatio identitatis; vel consideratur ut 'quantum', secundum quantitatem suam virtualem, et sic fundatur aequalitas vel inaequalitas; vel secundum suam differentiam substantialem, quae 'qualitas' uno modo dicitur, et sic fundatur similitudo.
[20] Dicunt igitur quod similitudo essentialis in creaturis fundatur supra rem ut habet differentiam substantialem et secundum suam differentiam substantialem; sed in Deo non est talis differentia aliqua substantialis; ideo in Deo non est similitudo relatio realis.
[21] Sed illud non valet: licet differentia ultima esset tota natura rei, adhuc supra differentiam ultimam posset fundari relatio similitudinis, sicut modo quando est ultima terminans et complens naturam rei. Igitur similiter in Deo, in quo est actus purus qui est essentia, supra eam potest fundari similitudo, licet non sit differentia specifica.
[22] Et ideo dico quod similitudo in divinis duplex est: sicut enim ƿin creaturis unum individuum est simile alteri similitudine essentiali, quae fundatur supra differentiam specificam, et etiam sunt similia quia conveniunt in aliqua forma accidentali, - sic aliquo modo in divinis personae divinae sunt similes in essentia, in quantum est actus purus, et etiam sunt similes in bonitate et sapientia, quae sunt sicut passiones quaedam; et ideo sunt dupliciter similes.
[23] Tertio, identitas aliqua in divinis est relatio realis: Nam in divinis duplex est identitas: una qua persona est eadem sibi, et alia qua una persona habet identitatem cum alia.
[24] Prima identitas est relatio rationis, ut communiter dicitur, sed an hoc verum sit, alias dicetur (forte in II).
[25] Sed identitas alia est relatio realis, quia habet quidquid requiritur ad relationem realem: est enim fundamentum reale (quia essentia), et termini distincti realiter (quia personae), et istam essentiam in duabus personis consequitur realis identitas; et ideo non alibi est identitas relatio realis nisi in Deo. Unde non invenitur alibi perfecta identitas distinctorum nisi in divinis, - quoniam in creaturis non est talis identitas perfecta, quia non est aliquid idem numero in diversis, sed tantum est 'unum' secundum considerationem intellectus; essentia autem est eadem in duabus personis in divinis; unde in creaturis non est sufficiens unitas ad fundandum istam identitatem.
[26] Unde non est vera identitas in creaturis quantum ad fundamenti unitatem et distinctionem extremorum; sed in divinis est vera ƿidentitas essentiae, quia est eadem in duabus personis sicut in una, et ideo est ibi perfecta identitas praeter omnem considerationem intellectus, et per consequens vera et realis relatio.
[27] Sed contra praedicta potest sic argui: Secundum praedicta, 'infinitum' et magnitudo in divinis non est attributum distinctum a bonitate et sapientia et aliis attributis, sed dicit intrinsecum gradum perfectionis cuiuslibet; cum igitur aequalitas fundatur supra magnitudinem, sicut similitudo supra bonitatem et sapientiam, etc., - aequalitas non erit relatio alia a similitudine et identitate, sicut nec fundamentum a fundamento; igitur aequalitas non erit tertia relatio communis.
[28] Praeterea, si infinitas dicat proprium gradum intrinsecum cuiuslibet attributi, igitur quot sunt attributa tot erunt magnitudines virtuales in divinis, quia infinitas est magnitudo virtualis; igitur quot sunt attributa tot erunt aequalitates, quod non videtur verum.
[29] Ad primum istorum potest dici quod aequalitas non sic distinguitur ab aliis relationibus - ut ab identitate et similitudine - sicut illa inter se, nec etiam sicut aequalitas in uno ab aequalitate in alio, quia quanto est maior aequalitas secundum quantitatem formae tanto est maior similitudo in forma; unde ubi est aequalitas secundum quantitatem formae, est similitudo secundum formam (sicut si accipitur intensum album et remissum, quanto albedo remissa magis intenditur et quantitas eius virtualis augmentatur, tanto similitudo augmentatur et fit similius albo intenso). Similiter in comparatione ad identitatem, quod aequalitas in divinis non tantum dicit identitatem sed perfectam identitatem, quia uniƿtatem in actu eiusdem virtutis, quod non importat identitas de se. Et ideo non sic distinguitur ab aliis, sicut inter se alia distinguuntur nec sicut inter se extrema distinguuntur.
[30] Ad secundum dicendum quod est consequenter 'quot sunt attributa distincta praeter operationem intellectus, ita tot magnitudines et tot aequalitates'; verumtamen sicut bonitas formaliter non est sapientia, et tamen sunt omnino idem secundum rem, sicut frequenter supra dictum est, - ideo istae aequalitates non sunt formaliter eaedem, nec magnitudines nec infinitates, et tamen in re unum sunt. Et ideo Magister bene assignat aequalitatem in divinis in magnitudine, potentia et aeternitate, - sub magnitudine comprehendens magnitudines omnium attributorum, et in potentia magnitudinem ad extra, et in aeternitate magnitudinem mensurae.
[31] Ad primum principale, quando arguitur quod non secundum quod Pater, est Filio aequalis, sed secundum substantiam, dicendum quod aliquid dicitur esse simile alteri, fundamento relationis, et aliquando formaliter ipsa relatione similitudinis, sicut Socrates est similis Platoni albedine et non tantum similitudine; et ideo Pater non 'secundum quod Pater' est aequalis Filio, - hoc est, Pater secundum essentiam est aequalis Filio, et non secundum relationes originis. Et ideo dicit Augustinus quod non secundum quod Pater nec secundum quod Filius, sunt aequales, quia relatio originis non est formalis ratio aequalitatis, - et hoc est quod dicit Augustinus Contra Maximinum, ubi supra: "'Quis ƿde quo' est quaestio originis, - sed non aequalitatis, sed 'quan tus' aut 'qualis'".
[32] Ad secundum dicendum quod quando plurificantur correlativa, et relationes quibus referuntur ad ipsa plurificantur, quia sunt simul natura et destructo correlativo destruitur relatio ad illud correlativum et manet adhuc relatio ad aliud; ideo ad diversa correlativa sunt diversae relationes (sed de hoc erit sermo magis in III, quando dicetur de relationibus in Christo ad Matrem et ad Patrem). Et ideo non est eadem aequalitas formaliter ipsius Patris ad Filium et ad Spiritum Sanctum, sicut nec e contra, licet fundamentum sit idem, - et ita est fundamentum idem in Patre et Filio ipsius aequalitatis.
[33] Ad tertium, falsum est quod accipiunt quod 'formae eiusdem speciei non plurificantur nisi per materiam': numquam enim materia est ultimata distinctio aliquorum; et ideo oportet quaerere distinctionem priorem.
[34] Ad ultimum, quando arguitur quod relationes oppositae incommunicabiles constituunt personas, dicendum secundum illam viam quae ponit relationibus personas constitui, quod illae relationes quae primo pullulant ab essentia, constituunt personas; sed illae relationes, quantumcumque sunt oppositae incommunicabiles, non primo pullulant sed adveniunt personis constitutis: non constituunt, sed sunt quasi adventiciae, sicut spiratio comparatur ad Patrem et ad Filium.

Notes