Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D5/P1Qu
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura I | D5
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
ƿ[1] Circa distinctionem quintam quaeritur utrum essentia generet aut generetur, - ad quam quidem quaestionem reducuntur aliae quaestiones quas Magister quaerit in littera. Et haec quaestio partim est realis et partim est logicalis. Arguitur igitur primo per rationem realem, quod sic: Essentia divina communicatur, igitur essentia divina generatur. | |
[2] Antecedens patet per Augustinum XV De Trinitate cap. 26 'de magnis', in fine: "Pater Filio praestat essentiam sine initio", et Filio praestatur essentia a Patre sine initio (talis est sententia). Similiter Christus in Evangelio: Quod dedit mihi Pater, maius est omnibus his, - et hoc non est nisi essentia sua. | |
[3] Consequentia probatur dupliciter: Primo sic: communicare et communicari sunt relativa in divinis; sed non sunt relativa sicut sunt relativa communia, ut simile et dissimile, et aequale, etc., quia huiusmodi requirunt aliquod unum in utroque extremo; igitur sunt relationes originis. Sed huiusmodi relativa non sunt nisi relatio sicut generantis et geniti, spirantis et spirati, - igitur illud quod communicatur, vel generatur vel spiratur. | |
[4] Item consequentia probatur sic, secundo: quando sunt duo paria correlativorum, si extremum unius correlationis sit idem ƿextremo alterius, et alterum extremum correlationis erit idem alteri alterius correlationis, - ut si a et b sint relativa et c et d similiter, si a et c sint idem, b et d erunt idem, quia unius correlationis tantum sunt duo extrema; unde si hoc non esset verum, aliter idem referretur ad diversa eodem genere relationis. Sed ista sunt relativa 'producens et productum' et 'communicans et communicatum'; sed producere et communicare sunt idem, igitur produci et communicari erunt idem. Si igitur essentia communicatur, essentia producitur, et generatur aut spiratur. | |
[5] Praeterea, Richardus De Trinitate libro VI cap. 22 dicit quod aliqui tempore suo negaverunt substantiam genitam esse, et in morem Goliae gladium ferunt quo iugulentur, quia multas auctoritates adducunt sanctorum, quarum nulla est pro eis. Unde videtur ibi quod expresse loquitur de Magistro, sententiam suam improbando. Igitur secundum eum substantia generatur. | |
[6] Praeterea, Augustinus VII De Trinitate cap. 4: 'Nihil aliud est Verbum quam Sapientia nata'; sed Sapientia nata idem est quod essentia; igitur essentia nata est. - Nec valet dicere quod 'Sapientiam' ibi non accipit essentialiter, quia dicit ibi quod 'in altero, quod est Sapientia, demonstratur essentia'; unde vult ibi quod Sapientia, ut ad se dicitur. est nata. | |
[7] Praeterea, hoc arguitur logice sic: Quando aliquid per se praedicatur de alio, praedicatum potest supponere pro subiecto; sed haec est per se 'Pater essentia est', quia aut per se aut per accidens vera est. Non per accidens, quia ex V Metaphysicae aliqua sunt unum per accidens quando unum ƿaccidit alteri vel utrumque tertio, quod non contingit in proposito. Igitur essentia potest supponere pro Patre. Igitur haec erit vera 'essentia generat', quia potest supponere pro Patre, - et eadem ratione haec vera 'essentia generatur', quia potest supponere pro Filio, ut probatum est. | |
[8] Praeterea, essentia est Pater, igitur essentia generat. Antecedens verum, ergo consequens. - Probatio consequentiae: de quo praedicatur subiectum, et passio subiecti, ut de quo praedicatur triangulus, et 'habere tres angulos'; sed generare praedicatur per se de Patre quasi passio, vel si primo modo, idem sequitur; ergo si Pater generat, et essentia generabit, quia 'generare' formaliter convenit Patri. | |
[9] Praeterea, essentia est pater Filii, igitur essentia generat. Probatio antecedentis: pater Filii est essentia; igitur per conversionem, essentia est pater Filii. - Probatio consequentiae: si essentia sit pater Filii, igitur Filius est filius essentiae, quia in relativis est consequentia mutua: ut si 'hic' pater est 'huius', e converso illud est filius illius; sed si Filius sit filius essentiae, igitur Filius generatur ab essentia, et sic essentia generat. | |
[10] Praeterea, genitum in quantum genitum est aliquid vel nihil; sed aliquid et nihil contradicunt, ergo alterum de quolibet; sed genitum in quantum genitum non est nihil; igitur in quantum genitum est aliquid. Sed in divinis nihil est formaliter 'aliquid' nisi essentia, igitur genitum in quantum genitum est essentia; igitur essentia generatur. | |
[11] Contrarium dicit Magister in littera, et probat per rationes et auctoritates. ƿ | |
[12] Ad hoc dicendum quod haec quaestio est partim realis, in quantum quaerit utrum res illa in divinis quae est essentia, sit operans et principium productionis personalis, aut terminus, - et partim est logica, in quantum quaerit an essentia possit supponere pro persona cui convenit, sicut 'Deus' supponere potest pro persona cum dicitur 'Deus generat' aut 'generatur'. | |
[13] Quoad hoc quod ista quaestio quaerit de realitate, dico quod Ioachim dixit Petrum, magistrum Sententiarum, errare, quem vocavit haereticum, quia si sit essentia in divinis quae nec generat nec generatur, tunc erunt quattuor res in divinis - sicut ipse arguebat - nam in divinis est res generans et res genita et res spirata; si igitur ibi sit res quae nec generat nec generatur, in divinis erunt quattuor res. Et ideo dixit quod in divinis sunt tres res, et ƿnulla una res in eis. Propter tamen aliquas auctoritates sanctorum, et etiam Evangelii Ego et Pater unum sumus, dixit quod tres personae dicuntur esse unum sicut populi dicuntur esse unum in Ecclesia, et omnes christiani membra Ecclesiae; sic Pater et Filius sunt unum quia concordant in voluntate, tamen - ut dixit - non sunt unum in essentia. Et hanc glossam probavit ipse per hoc quod Christus in Evangelio oravit ut sui essent unum, sic: Oro ut mei sint unum sicut nos sumus; sed manifestum quod sui non sunt unum in essentia; igitur nec tres personae. Unde dixit quod, sicut dicitur in Act. quod credentium erat anima una et cor unum, sic tres personae unum sunt. | |
[14] Haec opinio damnatur quoad hoc quod dicit quod non est una res in tribus personis; hoc enim est haereticum, et Papa damnavit in Concilio, et improbatur in decretali 'Extra' sic: 'Pater in generando dat essentiam Filio', et non aliam quam habet, quia infinita est, et tunc si aliam daret Filio, Filius non esset aequalis Patri; 'nec partem essentiae dedit et partem retinuit, quia essentia non est divisibilis', nec tunc esset Deus perfectus; igitur eandem essentiam quam habet Filio communicavit. | |
[15] Et respondetur ibi ad hoc quod dixit quod Salvator 'oravit quod sui essent unum' etc., quod 'hoc est verum suo modo, quod sicut tres personae sunt unum suo modo in essentia, sic sui essent unum in fide et caritate', in quibus Ioachim non fuit unus cum aliis fidelibus. Et hanc glossam probat Papa per illud Evangelii Estote perfecti sicut Pater vester caelestis perfectus est. Numquid voluit quod nos essemus ita perfecti sicut Deus Pater est? numquid voluit ƿquod essemus dii? Unde voluit quod proportionaliter essemus perfecti, secundum statum nostrum, et non quod essemus perfecti naturaliter sicut Pater caelestis, quia hoc est impossibile, includens contradictionem. | |
[16] Nec ex dictis Petri sequitur quaternitas, sicut Papa respondet, quia una res est, quae nec generatur nec generat, nec spiratur nec spirat, - et haec eadem res est omnes res quae sunt in divinis; unde ista res est res generans et est res quae generatur. Ideo dicit Papa: "Confitemur cum Petro", - et ideo opinio Magistri est authentica, quod essentia nec generat nec generatur. | |
[17] Et ad hoc adducitur ratio sic: 'res generans' necessario generat rem, - sed non est intelligibile quod 'res generans' non distinguitur a 're genita' realiter, sicut patet per Augustinum I De Trinitate cap. 1; sed deitas non potest distingui a se realiter; igitur deitas sive essentia nec generat nec generatur, quia generans et genitum distinguuntur realiter. | |
[18] Dicit aliquis: do tibi distinctionem inter Patrem et Filium, sed essentia ut accipit esse in Filio sic generatur, et ut habet esse in Patre sic generat. | |
[19] Sed haec est responsio logica. Si loquaris de essentia quo Pater est et ut natura, sic non habet esse per generationem nisi ut habet ƿesse in persona; ergo non debet generari illa res nisi ut distinguitur a re quae est generans, - et tunc, cum non ponis absolute ibi, non potes dicere quod generetur. | |
[20] Secundo est videndum quare secundum veritatem logicam haec vera sit 'Deus generat', et non haec 'essentia generat'. Et dico quod huius ratio est ista: quando aliquid praedicatur de aliquo abstracto ultimata abstractione praedicatione formali, ad hoc quod propositio sit vera requiritur quod praedicatum sit de formali intellectu subiecti, ita quod sit vera 'per se primo modo'. | |
[21] Et haec propositio declaratur sic: multis modis fit abstractio, et quanto pluribus modis aliquid concernit aliud, tanto pluribus modis potest fieri abstractio. Substantia autem non concernit nisi suppositum suum (communiter loquendo de concretione), et ideo tantum est una abstractio in substantia, secundum suam concretionem substantialem suppositi, - et haec est abstractio a concretione suppositi; et haec abstractio est eiusdem a se aliquo modo ad quod contrahitur, et illud abstractum tantum praedicatur de se et non de supposito, ut 'humanitas tantum est humanitas' et 'equinitas tantum est equinitas'. ƿ | |
[22] Sed concretio accidentis duplex est, nam accidens concernit suum proprium subiectum, et etiam concernit suum suppositum. Et ideo duplex est abstractio accidentis: una ipsius accidentis a subiecto, quod est alterius naturae, ut albedinis a ligno; et facta ista abstractione, adhuc concernit suum suppositum, et ideo alia abstractione abstrahitur a concretione sui suppositi, - ut sicut humanitas ab homine quae concernit suppositum, sic albedineitas ab albedine quae concernit hanc albedinem et illam sicut sua supposita. | |
[23] Adhuc autem relatio pluribus modis concernit, et ideo plures sunt abstractiones relationis: concernit enim relatio suum subiectum, sicut cum dico quod ignis est causa, - et ideo 'causalitas' uno modo abstrahitur a concretione sui subiecti; facta autem ista abstractione, adhuc concernit suum fundamentum, nam in calore est potentia calefaciendi et causalitas ad calefaciendum, - et ideo abstrahitur alia abstractione, a suo fundamento; facta autem hac abstractione et illa ipsius relationis, adhuc causalitas concernit supposita, nam haec causalitas est 'causalitas' et 'haec' similiter, et ideo abstrahitur tertio a concretione sui suppositi, et tunc accipitur per modum suae quiditatis: haec est ultima abstractio, et natura secundum quod sic abstrahitur a suis suppositis extraneatur suppositis eiusdem naturae. Sic igitur patet quid intelligendum est per 'ultimatam abstractionem'. | |
[24] Nec sufficit ad hoc quod aliquid praedicetur primo modo per se, quod praedicetur de abstracto ista abstractione, sed requiritur quod praedicetur praedicatione formali, quia in divinis conceditur praedicatio per identitatem praeter praedicationem formalem: et ƿhuiusmodi sunt nomina substantiva, in divinis, quae de ratione sui non determinant sibi praedicationem formalem, eo quod non concipiuntur ut informantia, et ideo possunt praedicari per identitatem, nec repugnat eis sic praedicari; unde non oportet quod de ratione sui determinant praedicari formaliter, - ut 'paternitas est Deus' vera est per identitatem, licet non praedicatur hic formaliter, quia 'Deus' non significat per modum informantis. Sed nomina adiectiva, quae sunt in divinis, determinant se ut praedicentur tantum formaliter, et hoc quia significant per modum informantis, ut 'currere' et 'currens' et huiusmodi, - et ideo nihil potest currere nec esse currens, nisi hoc sibi conveniat praedicatione formali; unde haec determinant sibi per modum praedicandi formalem, propter dictam causam. | |
[25] Quando igitur est abstractio ultimata et praedicatur aliquid formali praedicatione, propositio non est vera nisi praedicatum sit de formali intellectu subiecti et per se primo modo; sed cum dico 'essentiam', dico quid absolutissimum et ultima abstractione abstractum, quia abstrahitur a suppositis (consideratur enim tunc non ut in supposito), et praedicatum, cum sit adiectivum - scilicet 'generare' - praedicatur formaliter; igitur non potest esse haec vera quod 'essentia generet aut generetur' nisi sit per se vera primo modo: sed manifestum est quod non est vera per se primo modo, quia praedicatum non est de formali intellectu subiecti; ideo haec non est vera 'essentia generat aut generatur'. Haec tamen 'Deus generat aut generatur' potest esse vera, quia 'Deus' non abstrahitur ultima abstractione, sed accipitur et significat per modum quo convenit suppositis, licet non possit proprie dici quod 'Deus' concernit supposita; quia igitur generare aut generari competit Deo pro ƿsupposito, cui formaliter convenit et pro quo formaliter stat, ideo haec est vera 'Deus generat aut generatur'. | |
[26] Ad primam rationem, quando arguitur 'essentia communicatur, igitur essentia generatur', concedo antecedens et nego consequentiam. | |
[27] Ad probationem, quando dicitur quod communicare et communicari sunt relativa, dico quod in creaturis est aliquid quod producitur, quod est primus terminus productionis, - et est totum compositum quod primo producitur et generatur, sicut probatur VII Metaphysicae; similiter, est aliquid formale in producto quod producitur, quod est formalis ratio sub qua terminat productionem, et est formalis terminus productionis, et haec est forma producti. | |
[28] Et quod sic forma uno modo vere terminat productionem, patet per Philosophum II Physicorum, qui probat quod forma est natura per hoc quod 'generatio est via in naturam et est via in formam'; igitur forma natura est. Item, dicit in eodem II quod forma et finis coincidunt; et loquitur ibi non de fine operantis, sed de fine qui est forma terminans generationem. Uno ergo modo forma vere est terminus productionis, sed tamen terminus primus adaequatus est ipsum compositum. | |
[29] Producens ergo habet habitudinem ad primum, productioni adaequatum, et ad formam producti, quae est formalis ratio qua productum terminat productionem. Et licet non sit haec alia et alia actio realiter, quia una actione comparatur ad primum terminum et ad terminum formalem producti, qui capit esse in alio, relatio tamen ignis generantis ad ignem generatum est realis, - et ƿsimiliter relatio ad formam terminantem est realis. Unde relatio causalitatis respectu compositi et respectu formae est realis, quia ibi est realis distinctio inter producens et productum. Sed ponamus quod ignis communicaret eandem formam quam habet: adhuc esset relatio realis ad productum, sed quia forma est eadem producentis et producti, forma non erit causata ab igne, nec distinctio realis formae communicatae a forma communicantis - et ideo respectu formae communicatae non haberet ignis relationem realem; unde esset habitudo tunc realis, compositi ad generans, sed non formae productae. | |
[30] Dico igitur ad propositum quod actio est verissime in divinis: unde Augustinus, removens alia praedicamenta a Deo, verissime attribuit Deo actionem licet non passionem; unde 'communicare' actionem importat. Si igitur compararetur primum producens ad primum productum, est relatio realis, quia ibi est distinctio realis. Sed si compararetur primum producens ad terminum formalem producti, tunc non est relatio realis, quia est idem cum formali ratione producentis, unde est idem cum producente: unde non est realis distinctio respectu producentis; similiter forma producti non capit novum esse, propter quod respectu formae producti non est relatio realis. | |
[31] Et ad significandum hoc - scilicet relationem realem et distinctionem realem inter producens et ipsum productum, et non inter producens et formam quae terminat productionem - imponuntur ista nomina 'producens' et 'productum', 'communicans' et 'communicatum'. Unde 'communicare' respectu termini formalis quem essentia dicit est relatio rationis in Patre, quia Patrem communicare essentiam est facere ipsam communem sibi et Filio, et ideo comƿmunicare dicit relationem rationis in Patre respectu formae. Dico igitur ad formam rationis quod communicare et communicari sunt relationes oppositae rationis, non rei, quia non inter terminos realiter distinctos. | |
[32] Ad aliam probationem, quando arguitur quod communicare et producere, sive generare, sunt idem, dico quod hoc verum est per identitatem, quia concurrunt ex parte agentis in eodem supposito: communicans enim est generans; unde relatio rationis et rei non sunt distincta realiter; verumtamen neutrum extremum est idem alteri secundum rationem formalem, quia unum habet terminum realiter distinctum, et aliud secundum rationem distinctum. | |
[33] Ad secundum, quando dicitur secundum Augustinum quod 'Sapientia est nata', dico quod haec potest concedi, et eam concedit Magister distinctione 2; et hoc ideo, quia Sapientia non abstrahitur ultimata abstractione quin dicat rationem principii operantis (sicut calor non tantum abstrahitur a subiecto quin dicat adhuc potentiam ad calefaciendum); propter quod potest concedi Sapientiam esse natam, sed non essentiam, quae abstrahitur ultimata abstractione. | |
[34] Ad aliud, de Richardo, dico quod magister Petrus est maioris auctoritatis quam Richardus vel Hugo de Sancto Victore. Unde in canone determinatur qui sunt auctores, distinctione 15 cap. 'Sacrosancta Romana Ecclesia' et distinctione 16 'Quoniam sanctae', - inter quos etiam computatur Petrus, ƿsicut dicit canon "Confitemur cum Petro", et non enumerantur Richardus nec Hugo; et ideo credendum est magis Magistro quam eis, iuxta illud Augustini contra illum haereticum: 'Credo Evangelio, quia credo Ecclesiae', et ideo quia ipse haereticus contradicit Ecclesiae, ideo et Evangelio . Unde dico quod si Richardus ibi intendebat loqui contra Magistrum, sicut videtur, nego eum; si autem accipiat substantiam pro hypostasi et persona - cum dicit substantiam esse genitam - more graecorum, tunc loquitur sicut graecus et non sicut latinus: Magister autem locutus est sicut latinus. | |
[35] Ad quartum, quando arguitur 'Pater est essentia, haec est per se, quia si non, tunc per accidens', dico quod in creaturis omnis identitas realis vel est essentialis vel accidentalis, accipiendo 'accidens' pro eo quod est extra intellectum alicuius et sibi extraneum. Si tamen accipitur 'accidens' secundum quod aliquid accidit subiecto suo, sic est falsa propositio, sicut patet de genere et differentia, quod differentia non est accidens generi sicut accidens subiecto, sed tamquam determinans ipsum, - et isto modo omne inferius accidit superiori. Sicut autem accidens quod est extraneitas mediat in creaturis inter 'per se' et 'per accidens' proprie, sic in divinis inter 'per se' et 'per accidens' mediat identitas, non tamen formali ratione includente, sicut supra dictum est diffuse. Unde dico quod haec non est per se primo modo 'Pater est essentia', quia praeter omnem operationem intellectus distinctio est secundum rationes formales inter essentiam et inter id quo Pater est Pater; nec tamen est per accidens, sed est medium quod sint eadem sine formalis rationis unitate. | |
[36] Ad aliud, quando arguitur 'essentia est Pater, igitur essentia ƿgenerat', dico quod 'Pater' potest accipi substantive, et sic stat pro persona cuius est proprietas 'paternitas,' et est idem dicere quod 'essentia est idem quod est habens paternitatem', - et sic etiam vera est 'essentia est Pater'; 'Pater' etiam potest accipi adiective: et tunc 'Pater' non significat suppositum cuius est proprietas, sed modum quemdam relativum, et sic haec falsa est 'essentia est Pater', quia adiectivum non praedicatur nisi formaliter, et essentia formaliter non includit paternitatem, quia tunc formaliter diceretur ad aliud, et tunc etiam paternitas esset proprietas eius, - et haec distinctio accipitur a Magistro distinctione 27. | |
[37] Quando igitur dicitur quod 'de quo praedicatur subiectum, et passio sua', dico quod si 'passio' potest habere consimilem modum praedicandi cum subiecto, tunc vera est propositio, - si vero 'passio' non potest habere modum praedicandi de alio quem habet subiectum, sed determinat sibi alium modum praedicandi, tunc non est propositio vera; et sic est in proposito cum dicitur 'Pater generat': 'Pater' enim, prout accipitur substantive, potest habere rationem qua potest praedicari de essentia - sicut praedictum est per identitatem, quia non significat per modum informantis; sed 'generare' illum modum praedicandi non potest habere, quia determinat sibi modum praedicandi formalem; et ideo licet haec sit vera 'essentia est Pater', non tamen haec 'essentia generat'. | |
[38] Ad sextum doctor quidam recitat duas responsiones aliorum doctorum, et nominat eos: Magister Alexander Halensis dicit quod in ista 'essentia est pater Filii', 'pater' potest accipi substantive vel adiective: et si substantive, sic vera est, sicut sua convertens, - et alio modo est falsa, sicut et convertens. ƿ | |
[39] Postea ponit responsionem Praepositini, qui dixit quod haec est vera simpliciter 'essentia est pater Filii', - et hoc probavit dupliciter: primo 'per conversionem', quia haec vera est 'Pater Filii est essentia', igitur et sua convertens. Item, secundo sic: 'essentia est pater'; aut igitur nullius, aut alicuius. Non nullius, quia tunc non esset pater; si alicuius, igitur essentia est pater alicuius, - et non nisi Filii; ergo etc. | |
[40] Et tertio, ille doctor ponit responsionem, dicens quod quando aliqua concernunt, quanto magis concernunt tanto magis dependent et significant per modum dependentiae, et quanto minus concernunt et magis abstrahuntur tanto minus dependent, - quod ipse declarat in verbo, quod significat per modum egredientis a supposito et in dependentia ad suppositum, et similiter in generibus; sed cum dicitur 'essentia est pater Filii', hic expresse accipitur concretive ad suppositum, et ideo tantum adiective. Unde licet haec sit distinguenda 'essentia est Pater', quod potest accipi substantive vel adiective, non tamen haec 'essentia est pater Filii'. | |
[41] Et ad Praepositinum respondet quod non debet conƿverti absolute, sicut non sequitur 'individuum est homo, igitur homo est individuum', sed sic 'igitur homo est aliquid quod est individuum'; sic haec 'essentia est aliquid quod est pater Filii', quae vera est. Ad aliud dicit quod est falsa 'quia essentia non est pater Filii vel alicuius, igitur non est Pater', nam in prima 'pater' stat solum adiective, et in consequente stat substantive, quia sic vera est 'essentia est Pater'. | |
[42] Sed istam responsionem non intelligo veram esse, sed quod contradictionem includat; nam ex quo pater significat relationem et habitudinem ad aliud, contradictio est dicere quod essentia sit Pater, et tamen quod non sit pater alicuius, quia hoc includitur in formali intellectu patris, quod sit alicuius. | |
[43] Arguitur sic: sive 'pater' accipiatur cum relativo expresso sive non, quaero utrum habet conceptum ad se vel ad aliud. Si ad se, non concipis patrem, quia modus iste essentialiter sibi repugnat; ergo concipis ipsum ut ad aliud; ergo contradictio est quod essentia sit pater, et tamen non alicuius. - Confirmatur: impossibile est patrem concipere sine illo quod est de formali ratione eius, sive praeter id quod includitur in formali ratione eius; sed esse alicuius includitur in formali ratione patris; ergo etc. | |
[44] Item, conversio ista est possibilis propter hoc quod habet relativum expressum; si autem pater non possit supponere adiective, secundum hoc propositio non erit falsa, licet incongrua, quia adiectivum non potest supponere. Album autem non importat subiectum nisi de modo significandi et non essentialiter, et ideo potest abstrahi; sed non potest abstrahi sic albedo quod includat dependentiam ad substantiam, quia hoc est de essentia eius. Ponere autem quod essentia sit Pater et tamen quod non sit pater alicuius, est ponere Patrem absolutum; sed ponere relativum absoluƿtum, est destruere ipsum. Quia igitur illud quod est de essentia alicuius non variatur qualitercumque accipitur, et esse Filii est essentia Patris qualitercumque accipitur, oportet quod si aliquid sit Pater, quod sit pater Filii. Et ideo dico, sicut magister Alexander dixit, quod est distinguenda. Et si pater accipitur substantive, sic est haec vera 'essentia est pater Filii', et sic etiam sua conversa; alio modo falsa . Rationes autem Praepositini sunt pro me. | |
[45] Ulterius tunc, ad argumentum, quando arguitur quod in relativis tenet mutua consequentia, dico quod hoc verum est in relativis primis, ut pater et filius, et etiam in relativis per se, ut quando paternitas dicitur de aliquo formaliter, filiatio dicetur ad ipsum, sed filiatio non construitur cum essentia nisi vi relationis; unde in isto antecedente 'essentia est pater Filii' est veritas propter identitatem, et est praedicatio identitatis secundum quod vera est, sed in isto consequente 'Filius est filius essentiae' est praedicatio formalis, et ideo non tenet consequentia. | |
[46] Ad ultimum, quando arguitur 'quod generatur, in quantum generatur est aliquid', dico quod si ly 'in quantum' dicat formalem rationem inhaerentiae, sic falsa est. Unde quod generatur est aliquid, sed non 'in quantum' generatur, quia non est aliquid per passivam rationem generationis; nec tamen 'in quantum genitum' non est aliquid, sed est medium: 'non in quantum genitum' est aliquid. Unde non sequitur 'genitum est aliquid vel nihil, igitur in quantum genitum est aliquid vel nihil', sed est medium, sicut supra dictum est de hac consequentia quomodo peccat. ƿƿ |