Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D5/P2Qu
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura I | D5
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
[47] Utrum Filius generetur de substantia Patris. Quod non, videtur: Augustinus VII De Trinitate cap. 11: "Tres personas unius substantiae dicimus, ex una substantia non dicimus"; sed substantia se habet uniformiter ad omnem personam; igitur nulla persona est de substantia. | |
[48] Praeterea, esse de substantia Patris non minorem distinctionem importat quam esse substantiae, quia praepositio cum suo casuali non minorem distinctionem significat quam suum casuale prout in genitivo construitur; si igitur Filius sit de substantia Patris, igitur Filius est substantiae Patris, - et sic substantia generaret, quod est negatum in quaestione praecedente. | |
[49] Praeterea, cum dicitur 'Filius est de substantia Patris', praepositio cum suo casuali aut aliquam distinctionem importat, aut nullam; si nullam, igitur Pater est de substantia Patris, - si aliquam, tunc Filius non erit de substantia Patris, quia nulla est distinctio eius ab essentia. ƿ | |
[50] Contra: Augustinus XV De Trinitate cap. 19; et similiter, Magister in littera adducit auctoritatem Augustini Contra Maximinum libro III: Nullo modo Filius generatur si de substantia Patris esse negatur. | |
[51] Praeterea, in creaturis filius non est filius nisi quia est de substantia generantis: nam si 'generatum' sit omnino de materia alia quam ipsius generantis, tunc non erit filius eius, sicut patet in inanimatis, quae inducunt formas suas in materias alienas, et ideo ignis non dicitur esse filius ignis; unde sola animata, quae communicant materiam suam generatis, dicuntur habere filios. Ubi est igitur vera paternitas - sicut in caelis (a qua omnis paternitas nominatur) - oportet quod ibi substantia communicetur Filio ita quod sit de substantia eius; et cum substantia ibi non potest dividi, oportet quod Filius sit de tota substantia Patris. | |
[52] In ista quaestione quidam doctor nititur corrigere Magistrum, et dicit quod auctoritates quas adducit, debent sic intelligi: Filius est de aliquo quod est substantia Patris. | |
[53] Modus autem suus ponendi est iste: Dicit enim quod ex generatione creaturarum debemus manuduci in generationem Filii in divinis, quantum possibile est. In generatione autem creaturarum sic videmus esse, quod materia est praeƿsupposita, et in eam sic praesuppositam inducitur forma, et in fine inductionis et generationis compositum - primo terminans generationem - habet primo esse, quod prius non habuit, et secundo forma habet 'esse simpliciter' de novo. Sed materia quasi per accidens acquirit esse, quia prius simpliciter fuit: sed nunc acquirit aliquod esse in quantum pars est compositi, cuius prius pars non fuit. | |
[54] Sic dicit esse aliquo modo de persona, nam persona est quasi composita ex essentia et relatione, et relatio est sicut forma, quia per relationem persona distinguitur, et forma et actus distinguit, ex VII et VIII Metaphysicae. Essentia igitur in persona est quasi materia. Unde dicit quod persona primo producitur, et relatio est forma producti, secundum quam terminat productionem in essentia quasi in principio materiali: Filius igitur generatur de essentia quasi de principio materiali, quae tamen essentia est essentia Patris, - et generatur de essentia Patris ut Patris est. | |
[55] Pro hac opinione adducit ipse rationem Augustini Contra Maximinum et unam auctoritatem. Rationem sic: si Filius sit de substantia Patris, aut igitur est de aliquo, aut de nihilo. Sed non est de nihilo, quia, sicut vult Anselmus, 'esse aliquid de nihilo' potest intelligi tripliciter: uno modo negative, sicut dicitur quod iste 'loquitur de nihilo' quando non loquitur, - et sic non potest intelligi in proposito, quia tunc Filius non esset ab aliquo, nec de aliquo; vel potest intelligi quod 'nihil' sit materia eius, prout praepositio 'de' dicit circumstantiam causae materialis, ita quod sit de nihilo ut 'nihil' sit materia eius de qua fiat, - et sic non habet locum in proposito, ut manifestum est; vel potest intelligi prout dicit ordinem, ut sit de nihilo ƿquia post nihil, - et sic etiam non est verum Filium esse de nihilo, quia non est post nihil. Relinquitur ergo quod Filius sit de aliquo, et non quia post aliquid, - igitur de aliquo quasi ex materia; sed non est nisi de substantia Patris et essentia; igitur essentia est quasi materia de qua producitur Filius. | |
[56] Si dicas quod Filius est de substantia Patris ut principii originantis, contra hoc arguit: quia quaero an Filius sit de nihilo, an de aliquo ut praepositio 'de' denotat circumstantiam causae materialis. Non sic est de nihilo, - igitur sic erit de aliquo, sicut prius. | |
[57] Hoc etiam probatur per auctoritatem Augustini VII De Trinitate cap. 4: Filius proprie est 'Sapientia nata'; sed hoc non potest concedi nisi essentia Patris esset quasi materia aliqua, principium materiale Filii. | |
[58] Postea autem obicit contra se, et respondet. Obicit autem sic: cum essentia divina sit purus actus, non videtur possibile quod sit sicut materiale principium respectu actus. | |
[59] Item: si Filius sit de substantia Patris, cum haec sit communis trium personarum, tunc Filius erit de substantia Filii eadem ratione. | |
[60] Respondet sic, quod tripliciter dicitur aliquid esse in potentia ad aliquid: uno modo est aliquid in potentia ad aliquid realiter, sicut materia dicitur esse in potentia ad formam; alio modo est aliquid in potentia ad aliquid differens secundum intentionem, sicut genus est in potentia ad differentiam, per quam determinatur cum non sit alia res; tertio modo dicitur aliquid esse in potentia ad aliquid solum secundum rationem, et sic in divinis essentia ƿdicitur esse in potentia ad relationes, a quibus non differt nisi secundum rationem: haec autem potentialitas stat cum actu puro. | |
[61] Hanc autem generationem magis dicit convenire cum alteratione quam cum generatione substantiali, quia in alteratione subiectum est ens in actu, non sic in generatione, - sed in generatione Filii in divinis essentia est actus et in actu ex se; sed tamen quia subiectum in alteratione realiter differt ab utroque extremorum, ideo non est simpliciter similitudo hinc inde. Et ideo magis convenit cum mutatione intentionali qua genus reducitur in actum per differentiam non realiter differentem ab eo: nec hic est etiam omnimoda similitudo, quia genus non est aliquid unum nisi secundum rationem, et per differentias reales advenientes fit genus realiter diversa, secundum quod cum diversis differentiis constituit diversas species; essentia autem manet eadem in divinis, et est aliquid 'simpliciter unum' sub diversis relationibus quibus constituit diversas personas. Et ideo dicit quod nulla generatio aut mutatio in creaturis habet simpliciter similitudinem et convenientiam cum ƿgeneratione in divinis; illa tamen quae sunt essentialia generationi salvantur ibi, puta 'materiale' et 'compositum' et 'forma', haec enim in divinis sunt, - sed oportet addere determinando semper per 'quasi'. | |
[62] Quidam etiam alii, tenentes praedictam opinionem, muniunt eam per rationes. Et primo ostendunt quod essentia generetur subiective, quia Philosophus V Physicorum - probans quod generatio non est motus - sic arguit: 'quod movetur, est; sed quod generatur, non est; igitur quod generatur, non movetur'. Quaero igitur, pro quo supponit ly 'quod', in minore, cum dicitur 'quod generatur, non est'? - Non pro termino generationis, quia vel maior esset falsa, vel aequivocatio esset et variatio medii: nam quod movetur non est secundum esse quod habet per terminum motus, - vel si accipitur ibi esse pro esse subiecti, et sic vera, et in minore pro esse termini generationis, erit variatio medii; igitur secundum Philosophum subiectum generationis generatur. Si igitur Filius generetur de substantia Patris, oportet quod essentia vel substantia generetur. | |
[63] Praeterea, arguunt quod essentia in divinis sit subiectum generationis et quod ibi generatio sit quantum ad essentialia generationi: nam quidquid manet - in creaturis - sub utroque terminorum transmutationis, illud est subiectum transmutationis; ergo auferendo illa quae imperfectionis in transmutatione, oportet quod illud quod manet sub utroque termino generationis, sit subiectum eius; sed essentia divina manet eadem in Patre et Filio, quando Pater per generationem communicat essentiam suam Filio; igitur subiectum istius communicationis et generationis erit essentia. ƿ | |
[64] Praeterea, si per transmutationem fiat aliquid in aliquo, idem est subiectum 'fieri' et formae terminantis 'fieri', - igitur in generatione illud erit subiectum quod est subiectum formae terminantis generationem; sed essentia est subiectum relationis Filii generati; igitur essentia erit subiectum generationis Filii. | |
[65] Praeterea, quandocumque ex pluribus fit aliquod unum, oportet quod unum eorum sit potentiale et aliud actuale, - sed quia in divinis non est proprie potentia, ideo dicatur quod oportet unum esse perfectibile et aliud perfectio; sed ex essentia et relatione constituitur persona divina, igitur unum istorum erit determinabile et alterum determinans; sed relatio est perfectio et ut determinatio, igitur essentia erit determinabilis per relationem, - et tunc, sicut prius, illud est subiectum fieri quod habet determinari per formam terminantem fieri. | |
[66] Praeterea, omnis potentia activa requirit potentiam passivam, sicut patet ex Commentatore super XII Metaphysicae: tot sunt potentiae activae in motore primo, quot potentiae passivae in materia prima; igitur cum Pater habeat potentiam et fecunditatem activam generandi Filium, suae potentiae et fecunditati activae correspondebit aliqua potentia passiva; sed haec non potest esse essentia ut in Filio; igitur erit essentia Patris, vel essentia absolute, subiectum et potentia passiva illius generationis qua Pater generat Filium. | |
[67] Et adducunt exemplum: quod si ignis ex sua materia generaret ignem, ita vere esset generatio ignis sicut si generaret ex materia aliena, et tunc proprie et vere subiectum generationis ignis generati esset materia ignis generantis; igitur sic in proposito: licet Pater ex sua substantia et essentia generet Filium, erit tamen proprie 'generatio' cuius subiectum erit essentia divina. ƿ | |
[68] Sed contra hanc opinionem dico, in principio, quod nullus a tempore Augustini ausus est dicere materiam vel quasi materiam, compositum vel quasi compositum, esse in divinis, ante istum doctorem. Et si nihil aliud haberem, adhuc non dicerem hoc. Verumtamen non deficiunt rationes ita probabiles pro ista parte sicut pro alia. | |
[69] Arguo igitur primo sic: essentia est formalis terminus generationis et productionis Filii, igitur essentia non est materia nec quasi materia generationis Filii sicut subiectum. | |
[70] Antecedens probatur: Primo, Salvator Ioan. 10 ait: Quod dedit mihi Pater, maius est omnibus, et hoc non est nisi essentia divina; igitur Pater dedit Filio per generationem essentiam. | |
[71] Item, secundo probatur idem antecedens sic: Augustinus XV De Trinitate cap. 26 'de magnis', versus finem, dicit: "Sicut Filio praestat essentiam sine initio temporis sine ulla mutabilitate naturae de Patre generatio, ita Spiritui Sancto praestat essentiam sine ullo initio temporis sine ulla mutabilitate naturae de utroque processio"; essentia igitur, secundum Augustinum, communicatur Filio generatione. Sed non conceditur aliqua forma communicari nisi sit terminus communicationis et productionis; igitur essentia erit formalis terminus productionis Filii, quia non est primus terminus qui est persona. | |
[72] Item, tertio antecedens probatur sic, per rationem: si essentia non esset formalis terminus productionis Filii, tunc generatio et ƿproductio Filii magis essent de genere relationis, et mutatio relativa, quia secundum Philosophum V Physicorum mutatio est eadem specie cum termino, ut dealbatio cum albedine, et non cum ligno albo, quod est unum per accidens; si igitur terminus productionis Filii esset relatio, tunc esset illa productio ad aliquatio, nec esset productio substantiae, quod falsum est. | |
[73] Praeterea, quarto sic: si essentia non esset formalis terminus generationis Filii, sed relatio, tunc generatio Filii non esset generatio univoca, quia generatio univoca non est nisi quando formalis terminus est aliquid in quo generans et genitum conveniunt, - et sic generatio Filii esset imperfecta (sed forte ipsi concederent quod generatio est magis aequivoca, sed de hoc posterius). | |
[74] Consequentia autem principalis rationis ostenditur: Primo sic: 'materia vere' est 'in potentia vere' ad formalem terminum mutationis; igitur similiter illud quod est quasi materia est quasi in potentia ad terminum formalem productionis; sed essentia nec est in potentia ad se ipsam vere nec quasi est in potentia ad se ipsam, nec est perfectibilis nec quasi perfectibilis a se ipsa; igitur si essentia sit formalis terminus generationis, ut probatum est, essentia non erit subiectum generationis Filii, nec per consequens quasi materia respectu Filii. | |
[75] Praeterea, secundo ostenditur eadem consequentia sic: una persona non habet essentiam nisi uno modo habendi eam; sed persona producta, ut persona Filii, habet essentiam ex vi productionis, sicut dicit Augustinus; igitur non habet eam alio modo. Sed ƿsi essentia esset ut subiectum generationis Filii et materia eius, alio modo haberet Filius essentiam quam ex vi productionis, ita quod si ipsum habere isto modo, sine contradictione potest intelligi, etsi non habeat alio modo, igitur si essentia est formalis terminus productionis Filii, sequitur quod non sit subiectum nec quasi materia Filii. | |
[76] Probatio maioris: si persona habeat essentiam hoc modo habendi, igitur est perfectus Deus circumscripto omni alio modo habendi eam, - et si hoc, igitur non est perfectus ex hoc quod habet essentiam alio modo; igitur si sit perfectus ex hoc quod Filius habet essentiam ex vi productionis, non habebit essentiam per modum subiecti et materiae, et per consequens una persona tantum uno modo habendi habebit essentiam. Sic igitur completur prima ratio, totalis, et quantum ad probationem antecedentis et consequentiae. | |
[77] Praeterea, secundo sic: potentia factiva simpliciter perfecta producit se sola, non tantum excludendo causam omnem in eodem genere, ut omnem aliam causam productivam, - sed universaliter omnem causam comparticipem, sive eiusdem generis sive alterius. Probatio: nulla causalitas materiae est simpliciter perfecta (licet sit perfecta in suo genere, tamen semper aliquid imperfectionis habet), et ideo talis causalitas non potest reduci ad aliquid simpliciter perfectum in illo genere; reducetur igitur ad aliquid perfectum simpliciter in alio genere, ut ad primum agens. Sed primum ad quod alia reducuntur, non indiget eis in sua causalitate; igitur primum agens sive potentia factiva simpliciter perfecta non eget aliqua alia causa, sed se sola omnino producere potest. | |
[78] Hoc etiam apparet in creatione, ubi potentia activa producit creaturam se sola, non solum excludendo causam eiusdem geneƿris, sed etiam causam omnem materialem, quia de nihilo producit (licet isti dicerent quod creatio praesupponit essentiam quae fuit ab aeterno, tamen secundum communem opinionem hoc non tenetur); igitur ulterius, abstrahendo a potentia factiva et activa potentiam productivam, potentia productiva simpliciter perfecta excludit simpliciter omnem causam; igitur primum productivum agit se solo, nullo alio concurrente in genere causae materialis. Pater igitur, qui est primum producens, se solo producit Filium, nec requirit aliquid quasi materiam vel subiectum. | |
[79] Praeterea, tertio arguitur sic: Augustinus Contra Maximinum libro III, et habetur in littera, - quod sicut "Filius non est de nihilo sed de quo est genitus", ita "Spiritus Sanctus non est de nihilo sed inde est unde procedit". Nunc autem in Spiritu Sancto est ita, quod ibi est relatio in essentia, et faciunt unum ibi sicut in Filio; sed Spiritus Sanctus non est de substantia Patris et Filii ut de materia; igitur propter illas auctoritates et propter hoc quod in Filio est relatio in essentia, cum qua facit unum et qua ibi relatio distinguit per modum formae, non oportebit ponere essentiam Patris ut materiam respectu generationis Filii sicut nec essentiam Patris et Filii ut materiam respectu processionis Spiritus Sancti. | |
[80] Probatio assumpti, quod 'Spiritus Sanctus non sit de substantia Patris et Filii ut de materia': Hoc enim satis apparet ex dictis eorum: dicit enim iste docƿtor, sicut supra est recitatum in quaestione de trinitate personarum, quod Spiritus Sanctus non procedit per modum impressi sed quia voluntas convertit se supra se ipsam ut nuda est et informata, et excutit amorem, - sicut si pulmo haberet virtutem expulsivam, in se non attraheret aerem; igitur non ponitur quasi materia respectu processionis Spiritus Sancti in qua forma eius imprimatur, sed procedit per quamdam expulsionem, et non impressionem. | |
[81] Item, confirmatur: iste doctor concedit, et bene, quod generatio est principalior productio in divinis (et hoc etiam dicit Augustinus), quia ista productio praevia est et praecedit aliam, - sicut intellectus in divinis praecedit voluntatem, et non dependet ab ea, sicut est in nobis; cum igitur voluntas potest esse principium producendi non in aliquo ut in materia, sed liberaliter (sicut loquitur Avicenna) non ut perficiatur suo producto, igitur intellectus - qui est principalior - se solo potest producere liberaliter, absque hoc ut perficiatur suo producto: ut sic, non requirit aliquid quasi materiam, in qua producat. ƿ | |
[82] Praeterea, quarto arguitur sic: quando activum et passivum concurrunt ad productionem alicuius effectus, prior est relatio activi et passivi quam utriusque ad tertium. Quod patet primo, in exemplo: ut si ignis et lignum concurrant in ratione activi et passivi respectu caloris producendi, prior erit relatio ignis ad lignum ut activi ad passivum quam utriusque ut causae ad calorem ut ad effectum; et ratio propositionis est, quia prius oportet causas approximare quam procedat effectus, - approximantur autem in quantum hoc est 'activum' et illud est 'passivum'. Si igitur ad productionem Filii cum fecunditate activa Patris concurrat materia vel quasi materia, ut essentia, prior erit habitudo Patris realis ad essentiam quam Patris ad Filium; et quod debet esse prior, probatum est; - sed quod tunc illa habitudo sit realis, probatio: quia nulla 'res vera' necessario ex natura sua praeexigit ens mere rationis, quia si sic, non esset ex natura rei illud quod praeexigit sed praecise rationis; cum igitur habitudo Patris ad Filium - quae realis est praeexigat habitudinem Patris ad essentiam, si essentia sit quasi materia generationis sive subiectum, habitudo Patris ad essentiam erit realis, et sic ipsius Patris erunt duae habitudines reales ante productionem Spiritus Sancti, una ut 'activi et passivi' et alia 'producentis et producti', quod falsum est. | |
[83] Praeterea, quinto arguitur sic: si essentia sit illud de quo producitur Filius, oportet quod hoc sit secundum aliquod esse ipsius essentiae, quia illud de quo generatur Filius oportet habere aliquod esse prout sibi imprimitur forma eius. ƿ | |
[84] Quaero igitur quid est illud esse quod habet essentia, secundum quod de ea producitur Filius: vel est esse quod est essentia de se, aut est esse incommunicabile in alia persona? Si primo modo, igitur ita vere Filius erit genitus de essentia Filii sicut de substantia et essentia Patris; unde et ipsi concedunt quod hoc non potest dici, dicentes quod Filius sit de substantia ut est Patris et non de substantia ut est trium personarum. Sed si hoc dicatur, quod Filius est de essentia Patris secundum esse in alia persona, ut in prima exsistens, tunc arguo sic: esse de quo est aliquid per impressionem, non potest intelligi sine esse in quo est aliquid, nec esse in quo est aliquid potest intelligi sine hoc quin sit illud. Si igitur est aliquid de quo per impressionem est Filius, ut substantia secundum quod est in Patre, tunc substantia secundum quod est in Patre necessario erit illud in quo est Filius; sicut si superficies sit illud de quo per impressionem est albedo, superficies est illud in quo est albedo, - et per consequens sicut superficies est habens albedinem, ita essentia ut est in prima persona erit habens filiationem et notitia tunc genita erit in Patre et Pater erit notitia genita, sicut etiam supra argutum est contra istum doctorem, in quaestione de trinitate personarum. | |
[85] Ad istam rationem forte aliquis diceret primo sic, quod sicut in creaturis materia secundum quod est subiectum generationis, de quo fit compositum generatum, non est in aliquo (quia non ƿest in supposito corrupto, cum iam non sit, - nec est in supposito generato prout est subiectum, quia sic non consideratur ut in potentia ad formam geniti, sed materia est subiectum ut est in potentia ad esse geniti, quasi medium inter esse et non esse, et sic inter contradictoria, sicut dicit Philosophus), sic in proposito. | |
[86] Sed si dicatur hoc, tunc sequitur propositum. Quantumcumque enim abstrahitur esse materiae ab aliis, tamen materia, prout est subiectum generationis et sic abstrahitur, habet esse proprium, quod est prius omni composito, - et hoc, dico, habebit proprium esse reale et non solum in anima, quia aliter aliquid esset causa realis et non secundum esse reale, et causaret realiter et non exsistens secundum esse reale, quod non est intelligibile. Sed in proposito non potest dari aliquod esse ipsi essentiae secundum quod ponitur esse subiectum generationis et esse illud de quo Filius generatur; non enim de essentia potest generari Filius ut habet 'esse' in consideratione intellectus tui vel alterius, sed oportet quod si de essentia generetur Filius, hoc sit secundum aliquod esse reale, et tunc quaeritur sicut prius: aut est de essentia ut est indifferens omnibus personis, aut ut habet esse incommunicabile in alia persona, - et arguitur ulterius sicut prius. | |
[87] Ad rationem praecedentem forte aliter diceret aliquis quod essentia est in prima subsistentia, ut in Patre, prout de ea generatur Filius, sed ex hoc quod habet et recipit relationem Filii est in alia subsistentia a subsistentia Patris, et est tunc alia persona, distincta, et sic non sequitur quod essentia ut est in Patre haberet notitiam genitam. | |
[88] Contra arguo sicut prius: 'esse' de quo est aliquid per impressionem, necessario est 'esse' in quo est aliquid, ita quod in quoƿcumque signo est primum, et secundum, - aliter enim esset contradictio. Si igitur Filius esset de essentia Patris (esset Filius per impressionem, et non per expressionem sicut Spiritus Sanctus), necessario in eodem signo Filius - sive notitia genita - esset in essentia ut in Patre est, et sic ut prius, essentia ut in Patre est haberet notitiam genitam, et Pater formaliter cognosceret notitia genita, quod omnino falsum est. | |
[89] Praeterea, non est possibile quod materia aliqua fiat alterius suppositi per hoc quod recipit: non est enim possibile quod materia solum reciperet, et quod nihil ageret, et sic fiat alterius suppositi, - quod tamen ponit ista responsio. | |
[90] Concedo igitur, cum aliis doctoribus, quod Filius non generatur de substantia Patris quasi ex materia. Unde circa solutionem istius quaestionis intendo quattuor declarare: primo, quod Filius non generatur ex essentia Patris quasi ex materia; secundo, quod vere dicitur quod Filius generatur de substantia Patris; et tertio, quomodo Filius non generatur ex nihilo, licet non generetur ex essentia quasi ex materia; et quarto, quod non obstante quod ex essentia et relatione fiat unum, essentia tamen non erit quasi materia. | |
[91] De primo est sciendum quod generatio in creaturis includit mutationem et productionem. Quia generans est imperfectae virtutis, ideo non solum requirit aliam causam eiusdem generis, sed causam alterius generis causae, et ideo non producit totum compositum, sed praesupponit materiam, et tunc producit formam transmutando materiam. Et ideo alios terminos habet formaliter muƿtatio et productio, nam terminus mutationis est ipsa forma inducta in materia, sed terminus proprius productionis est totum compositum (et secundum hoc, Philosophus variis modis loquitur de termino generationis, nam in II Physicorum ponit quod forma est terminus generationis, - et in VII, quod compositum primo generetur): ex quo patet quod ratio productionis separabilis est a ratione mutationis - amota imperfectione agentis - sine contradictione, nam productio est qua res capit esse. Nunc autem accidit rei quae producitur - et quae esse capit per productionem - quod mutetur, sicut patet in creatione, ubi vere producitur totum sine mutatione praecedente; unde ubi est perfecta virtus activa, ibi potest res capere totum esse sine mutatione. Productio igitur separabilis est a mutatione, tum quia habent terminos formaliter distinctos in generatione, nam termini proprie mutationis sunt privatio et forma, sed terminus productionis est ipsum totum compositum, - tum quia agens perfectae virtutis potest agere, et ibi erit tunc productio, sed non mutatio; unde in creatione, quia producitur aliquid a perfecto producente, est productio et non generatio. | |
[92] Auferendo igitur illud quod est imperfectionis in generatione (scilicet praesuppositio materiae, quae requiritur propter imperfectionem agentis), transfertur generatio ad divina. Et ideo generatio tantum transfertur ad divina prout includit productionem, et non mutationem, - et ideo nullo modo in divinis est subiectum aut materia nec quasi materia, cum ibi non sit mutatio nec quasi mutatio. ƿ | |
[93] Secundo dico quod vere Filius generatur et est de substantia Patris . Nam doctor tenens priorem opinionem, dicit quod Magister concedit quod Filius sit de substantia Patris secundum causalitatem originis, - et certe, si hoc diceret, non sufficienter diceret, quia sic creatura est de substantia Patris secundum causalitatem originis. Unde nec dicit solam causam originantem, nec solam consubstantialitatem, quia sic posset dici quod Pater esset de Filio, sed praepositio 'de' in proposito notat originationem et consubstantialitatem, sicut unus antiquus doctor dicit; unde notat in proposito consubstantialitatem cum origine, et sic nec est creatura de Patre nec Pater de Filio. | |
[94] Unde sciendum est quod istae praepositiones 'a' et 'ab' significant circumstantiam causae originantis, sicut cum dicitur 'lumen est a sole' et 'splendor ab igne'; haec autem praepositio 'ex' denotat circumstantiam causae materialis, sicut 'homo est ex corpore et anima'; haec autem praepositio 'de' denotat circumstantiam causae efficientis, sed non in generali, quia non dicimus quod 'domus est de aedificatore': unde non dicit circumstantiam causae agentis in universali, sicut 'a' vel 'ab', sed denotat circumstantiam causae agentis cum consubstantialitate originis, - et sic intendit Magister quod Filius est de substantia Patris, sicut patet intuenti expositionem suam in ista distinctione. ƿ | |
[95] Et hoc satis convenit dictis Augustini XV De Trinitate cap. 13, in fine, et cap. 14: "hoc, quod est expressius, 'de Patre scientia' et 'de Patre sapientia'". - Et quare dicit 'expressius'? Non quia improprie, sed quia ibi tantum exprimit consubstantialitatem; sed cum dicitur 'de Patris substantia', ibi notat originem. Unde notatur et consubstantialitas et origo. Et haec etiam est intentio Augustini Contra Maximinum libro III cap. 33. | |
[96] Tertio dico quod Filius non est de nihilo, licet non sit de substantia Patris quasi de materia, - quia Filius est de substantia Patris sicut de principio consubstantiali formali originanti et originato, et hoc salvat verissime Filium non esse de nihilo, et verius quam si Filius generaretur quasi ex materia. Exemplum in creaturis: si ignis generaret ignem ita quod non praesupponeret materiam - nec praeexsisteret materia - sed produceret materiam et communicaret formam, verius esset ignis tunc non de nihilo quam modo quando praesupponit materiam, et eo verius quo forma est verius ens quam materia. Sic Filius non est de nihilo, quia est de substantia Patris ut de termino formali, quia Pater communicat totum ut terminus; et ideo Filius, licet non sit ex materia nec praesupponat aliquid in ratione materiae, non tamen est de nihilo. | |
[97] Et sufficit haec consubstantialitas ad rationem 'Filii', quia ratio paternitatis in creaturis non est quia materiam communicat, sed propter terminum communicatum. Unde quando bos generat, deƿcidit semen, - et si tunc produceret et decideret a se bovem, vere pater esset: unde bos si posset, decideret bovem sicut semen, et propter istum terminum productum dicitur esse 'pater' et si nihil aliud operaretur; unde si moreretur statim, adhuc ex semine producitur bos. Non igitur est bos 'pater' propter communicationem materiae generationis, sed magis propter formam et terminum quem producit. Ita Pater in divinis non erit Pater quia producit Filium quasi ex materia, sed quia communicat totum ut terminus. | |
[98] Quarto est videndum quomodo duo concurrunt ad constitutionem personae, scilicet relatio et essentia, et tamen quod essentia non sit materiale nec quasi materiale. Hoc enim non videtur posse stare: Tum quia fundamentum non se habet ex aequo cum relatione, ergo secundum ordinem quemdam se habent; sed fundamentum non est ut informans respectu relationis; igitur, e contra, relatio se habebit ut informans respectu fundamenti, et sic fundamentum erit quasi materiale. | |
[99] Item, illud est formale quo aliquid distinguitur; sed persona distinguitur relatione et non essentia; igitur relatio erit ut formale et essentia ut materiale, indistinctum. | |
[100] Item, non est possibile quod ex duobus fiat unum nisi alterum sit ut materiale et potentiale, sive determinabile, et reliquum actuale; igitur si persona sit 'unum' ex essentia et relatione, alterum erit quasi materiale: et non relatio, igitur essentia. Haec maxime augent difficultatem quaestionis. | |
[101] Ad ista. Et primo declaro quare essentia non potest esse ut materiale et determinabile, ex quo apparebit responsio ad primum. In creaturis videmus quod natura creata, ut humanitas, est illud ƿquo aliquid est homo, et universaliter 'natura' et 'quiditas' est quo aliquid est ens, et illud est perfectionis in creaturis. Est tamen considerare in natura et quiditate rei creatae aliud, quod est imperfectionis. Natura enim creata, ut humanitas, est limitata et potentialis et determinabilis, non habens ex se ultimam actualitatem, - nec de se est 'haec', quia dividi potest in multa supposita; et ideo per aliquid quod est extra rationem eius, habet ultimam actualitatem et unitatem. Quid autem sit 'aliud', apparebit alias, quando fiet sermo de causa individuationis; sed quantum ad propositum, sit illud a, per quod habet ultimam actualitatem et unitatem: a igitur constituit Socratem in unitate sua et est ultimus actus Socratis, et 'humanitas' est actus, sed non ultimus sed determinabilis per a, quod est imperfectionis. | |
[102] Auferamus igitur illud quod est imperfectionis et attribuamus personis divinis illud quod est perfectionis, - et dicemus quod natura divina habet illud 'quod est perfectionis in natura creata' (nam natura divina hoc habet quod persona ea dicatur esse Deus, sicut humanitate et Socrates homo), sed quia essentia divina habet ultimam actualitatem et unitatem, ideo de se 'haec' est, propter quod non est contrahibilis nec determinabilis per aliquid personale; a autem est actus compositi ut totius, et humanitatis ut partis, et hoc est imperfectionis in humanitate, - deitas autem habet quod ea sit aliquid Deus, sed quia non habet illud quod est imperfectionis, ideo non attribuitur Deo illud quod est imperfectionis in 'humanitate': propter quod essentia divina nec est determinabilis nec quasi determinabilis, nec perfectibilis nec quasi perfectibilis. 'Esse' igitur quod est extra rationem essentiae potest esse actus totius suppositi, sed non actus essentiae divinae tamquam partis ƿsicut a est actus ultimus compositi et etiam actus humanitatis quia non est informabilis vel determinabilis (sicut fuit humanitas) ex imperfectione; ideo paternitas non est actus essentiae in Patre tamquam Patris, quia deitas - in quantum huiusmodi - formaliter est infinita: sed paternitas unde paternitas, non est formaliter infinita, sed unde divina est, - et ideo nullo modo essentia divina determinabilis est per paternitatem aut per quamcumque aliam relationem. | |
[103] Hoc etiam alio modo declaratur sic, per comparationem ad creaturas, - nam in creaturis ordo originis et perfectionis contrario modo se habent, sicut patet ex IX Metaphysicae: 'quod enim primum est origine, posterius est perfectione', et e contra; et hoc ideo est, quia natura procedit de imperfecto ad perfectum, et ideo propter imperfectionem procedendi ipsius naturae - in via originis primo quaeritur materia et deinde forma. Sed si in natura 'illud quod est primum secundum perfectionem' esset etiam primum secundum originem, tunc forma primo quaereretur a natura, - et quia 'talis' est forma, quaereretur materia habilis ad 'talem' formam. | |
[104] Nunc autem in divinis illud quod est primum origine est etiam primum perfectione. In Deo autem, in primo signo naturae, in quo non intelligitur habere 'esse incommunicabile' in aliqua persona, est formaliter et ex se infinitum, - et sic incipit ibi processus oriƿginis, a perfectissimo; et sicut alia - ut relationes - sequuntur origine, sic sequuntur perfectione: sicut si forma esset primum origine, tunc sicut materia sequitur origine, sic et perfectione, et sicut tunc primo quaeretur forma et deinde ea quae sunt formae, sic primo quaeritur essentia in divinis et deinde relationes pullulantes, - quae deitate sunt subsistentes, nam 'paternitas' Deus est deitate et 'paternitas' subsistens est deitate; et ideo nullo modo habent relationes rationem informantis essentiam, nec essentia rationem informabilis ab eis nec determinabilis. | |
[105] Hoc etiam declaratur in exemplo: si aliquid augmentetur in se sine alio adveniente, ut est in rarefactione, ibi forma rei augmentabilis mutatur et recipit novam perfectionem. Sed ponamus quod augmentatio fiat aliquo extra adveniente, isto modo, quod anima habens potentiam et virtutem perficiendi totum corpus organicum tantum perficiat unam partem, ut cor, et quod postea aliae partes corporis addantur, tunc anima - sine ulla mutatione sui - absque hoc quod aliunde perficitur perficit alias partes organicas. - Sic essentia divina, in primo signo naturae est perfectissima; postea, quasi superveniant relationes pullulantes, essentia intimat se eis, dans eis quidquid perfectionis habent et quod sint Deus deitate, et ideo nullo modo habet potentiam passivam ut perficiatur eis. | |
[106] Per hoc igitur ad rationem dicendum est quod in creaturis quaeritur fundamentum ut substratum relationi, et ideo rationem materiae et determinabilis habet; sed in proposito quaeritur 'fundamentum primum perfectione' non ratione materiae sed quaeritur ratione fundamenti ut formae, - unde neutrum est informans respectu alterius; est tamen ibi 'quo' et 'quod', nam essentia est 'quo' respectu personae, sed relatio nullo modo est 'quo' respectu essentiae, eo quod essentia nihil perfectionis habet a relatione. ƿ | |
[107] Dico igitur ad formam rationis quod non est de ratione fundamenti praecedere in ratione materiae et perfectibilis, nisi ubi ordo originis est alius ab ordine perfectionis, sicut est in creaturis. Sed ubi est idem ordo originis et perfectionis, sicut est in proposito, non oportet quod illud quod praecedit in ratione fundamenti, praecedat in ratione materiae, - immo praecedit in ratione actualitatis et formae, non tamen ut informans, sicut dictum est. Et ideo paternitas non est in essentia quemadmodum similitudo est in albedine, sed magis - aliquo modo - sicut Socrates in humanitate; unde Damascenus: 'relationes sunt in natura, sed non determinant naturam sed hypostasim', - nam quando relatio primo est in fundamento, et mediante fundamento est in supposito, non potest relatio denominare suppositum nisi quia prius fundamentum, sicut Socrates non dicitur esse similis Platoni nisi quia est similis sibi in albedine vel in aliqua alia forma. Si igitur ratio 'paternitatis' primo esset in essentia ut informans eam, dans ei primo actualitatem et post ipsi personae, tunc persona, ut Pater, non esset Pater nisi deitate, quod est contra Augustinum: 'non eo dicitur Pater quo Deus'; et ideo pono fundamentum in ratione formae convenire pluribus. | |
[108] Ad secundum, quando arguitur quod 'relatio ex quo distinguit, forma et actus erit', dico quod totum compositum primo distinguitur, et quia est formatum forma, aliquo sui distinguitur; materia autem non est formata aliquo sui, sed alia essentia denominative adiacente. Dico ergo quod quando aliquid est distinguens totum compositum et partem, tunc est actus non solum totius sed etiam partis, - et si a distinguat Socratem a Platone, et humanitatem Socratis ab humanitate Platonis, tunc a est actus Socratis et etiam ƿhumanitatis; sed si distinguens distinguat totum, et partem non, tunc erit actus respectu totius sed non respectu partis, - ut si sit eadem humanitas in Socrate et in Platone ita quod a sit actus Socratis et b actus Platonis, et eadem humanitas in eis, a tunc esset actus Socratis, non humanitatis. Sic dico quod relatio est actus proprius distinguens personam a persona, qua persona est persona primo, et distinguens personam et non essentiam quae est in ea; et ideo relatio sic est actus personae quod nullo modo essentiae. | |
[109] Ad aliud, quando arguitur quod 'ex duobus non potest fieri unum nisi alterum sit ut materiale et aliud ut formale', dico quod verum est quod 'unum' non potest fieri ex duobus nisi sit unum perfectibile et aliud perfectio et actus eius; sed sicut in persona non est materia nec quasi materia, nec ita est ibi compositum nec quasi compositum, sed est omnino simplex. Unde 'unum' compositum non dicitur esse nisi ibi sint duo, quorum unum est perfectio alterius, - nec est unitas compositi nisi hoc perficiat illud, sicut patet ex VIII Metaphysicae: 'materia et forma constituunt unum compositum, quia haec potentia, haec actus et perfectio eius'; sed ante hanc unitatem est unitas simplicitatis, ubi non est res et res. | |
[110] Sed quomodo est intelligibile quod paternitas non est formaliter essentia, praeter omnem operationem intellectus, et quod ex eis fiat 'unum', - et tamen quod unum non sit ut potentia respectu alterius, et quod non faciant compositionem? Dicendum quod paternitas formaliter non includit deitatem nec est formaliter deitas, nec e contra, quia 'non eo Pater quo Deus'; et tamen deitas verissima identitate habet paternitatem, qua tamen non informatur, et ideo non est aliqua compositio. Unde dico quod quantumcumque ratio formalis sapientiae est infinita ƿet similiter ratio bonitatis, in divinis, formalis tamen distinctio sapientiae a bonitate non tollitur per infinitatem, sicut supra dictum est; tamen quia sapientia est formaliter infinita, ista infinitas facit quod sapientia per identitatem habeat totam realitatem bonitatis, quia si non, iam perfectio sapientiae finita esset, quod falsum est. Et ideo, quia paternitas et essentia - et omnia attributa - unitive idem sunt, licet non formaliter, ideo non faciunt aliquam compositionem; et ideo verius salvatur simplicitas in Deo isto modo quam secundum positionem aliam, quae ponit attributa distingui per operationem intellectus, quod sunt in essentia virtute et potentia, et quod paternitas sit 'ut forma et actus' et essentia 'ut potentia', - nam ubicumque est potentia et actus, ex ƿparte rei, de necessitate est compositio. Sed ego pono quod sunt unitive idem in essentia, licet formalis ratio unius non sit formalis ratio alterius: et hoc non est aliud quam dicere, sicut dicunt antiqui doctores, quod deitas praedicatur de paternitate et sapientia de bonitate (et unum attributum de alio) praedicatione per identitatem, non praedicatione formali, - et hoc non est aliud quam dicere quod aliquid est 'unum' quod non est formaliter 'unum', et sic aliqua sunt idem quae non sunt formaliter idem; unde perfectissima et maxima identitas non est identitas formalis. | |
[111] Ad primam rationem alterius opinionis - quae est ratio Augustini Contra Maximinum - concedo quod Filius non est de nihilo; sed non sequitur, sicut tu concludis, 'igitur est de substantia Patris sicut de materia', immo est de substantia Patris sicut de principio consubstantiali originanti et originato, et ideo non remanet quaestio Augustini insoluta, quam Maximinus non potuit solvere. | |
[112] Ad illud de VII De Trinitate, quod 'Filius est Sapientia nata', ƿdico quod ista auctoritas non est valens ad quaestionem istam, sed magis ad quaestionem praecedentem, ubi soluta est. | |
[113] Ad illam narrationem quam facit, dicendum quod ibi non est materia nec forma, nec cum 'quasi'. | |
[114] Ad hoc quod alii dicunt, primo, quod 'essentia divina generatur subiective', dico quod ipsi aedificant falsum supra falsum; unde non generatur subiective essentia, quia non est materia nec quasi materia . Philosophus tamen verum dicit, quod subiectum generationis generatur, quia subiectum potest denominari a sua forma et generatio est 'materiae ut subiecti'; similiter, compositum et forma ad quam terminatur generatio, denominantur a generatione, et ideo aequivoca est denominatio hinc inde. | |
[115] Ad aliud, quando arguitur quod 'illud quod manet sub utroque termino mutationis, illud est subiectum mutationis', dico quod generatio in divinis non est mutatio nec quasi mutatio, quia non est privatio et forma, quae sunt termini mutationis, - unde nihil mutatur hic a privatione ad formam; nec aliquid idem manet sub terminis generationis quae sunt privatio et forma, unde non habet essentia nunc 'esse' quod non prius,- sed sunt hic tantum termini 'producens' et 'productum'. Nec proprie essentia manet sub relationibus ut subiectum, sed magis in eis, dans eis subsistentiam. | |
[116] Ad aliud, quando arguitur quod 'idem est subiectum fieri et formae terminantis fieri, relatio autem est in essentia', dico quod verum est quod relatio est in essentia, non ut forma perficiens, sed sicut socrateitas est in humanitate, non ut eam perficiat, quia humanitas est sibi ut 'quo'; unde non est ibi 'in' sicut forma impressa (quemadmodum ipsi imaginantur), sed est ibi productio unius subsistentis in natura divina. ƿ | |
[117] Ad aliud, quando arguitur 'de unitate', patet responsio per praedicta, quod essentia formaliter non est relatio et tamen propter infinitatem essentiae unitive sunt idem, nec est ibi aliqua compositio. | |
[118] Ad aliud, quando arguitur quod 'potentiae activae correspondet potentia passiva', dico quod concludit oppositum, quia fecunditati activae correspondet potentia passiva propter eius imperfectionem; et ideo ubi est fecunditas activa sine imperfectione, ibi non est passum, - sicut patet in creatione, ubi nulla potentia passiva correspondet potentiae creativae. Dico tamen quod si aliquid est fecundum modo ad producendum, aliud est possibile produci, loquendo de potentia logica, scilicet ubi non est contradictio nec repugnantia terminorum, - et ideo si Deus Pater potest generare Filium, Filius potest produci: ista potentia logica, et nulla alia potentia, secundum philosophos est ponenda in divinis; unde Filius potest produci, quia producitur totus ut terminus. | |
[119] Ad illud exemplum de igne dico quod si ignis generaret de sua substantia ut primum generans, generaret se solo, sine omni causa, et communicaret substantiam suam sicut terminum actionis suae, ut bos communicat semen. | |
[120] Ad primum principale, quando arguitur, secundum Augustinum, 'tres personas unius substantiae dicimus, ex una substantia non dicimus', dico quod Filius non est ex eadem natura ut est communis tribus personis, sed est de substantia ut determinatur per principium producens; unde est de substantia Patris tamquam de principio consubstantiali originanti et originato, et non sicut de materia. ƿ | |
[121] Ad aliud, nego hanc consequentiam 'Filius est de substantia Patris, ideo Filius est substantiae Patris', quia quando construitur relativum cum suo casuali in illa habitudine qua ad ipsum natum est referri, tunc construitur tantum in ratione relativi; nunc autem in ista consequentia, alia constructio est in consequente quam in antecedente, quia in antecedente est propria, in habitudine qua refertur, sed in consequente non, - unde in antecedente Filius denotatur referri ad Patrem, sed in consequente ad substantiam. | |
[122] Ad aliud, quando dicitur 'Filius est de substantia Patris', notatur hic distinctio in eo quod sequitur 'substantiam'; unde haec propria est 'Filius est de substantia Patris', licet non aliud. | |
[123] Ad auctoritatem in oppositum, patet responsio. | |
[124] Ad rationem dicendum quod non ideo filius quia communicat materiam, - sed si posset bos communicare et producere bovem, sicut semen, pater esset; et ideo communicat semen ut terminum pater, non ut materiam. |