Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D6

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem sextam quaeritur utrum Pater genuerit Filium voluntate vel actu voluntatis. Quod sic, videtur per Richardum De Trinitate libro VI cap. 17 in fine, - recolligens sententiam suam ait: "Vultis audire verbum abbreviatum? Ingenitum velle Filium esse, est ipsum generare Filium" (talis sententia est ibi); igitur generatio Filii est per actum voluntatis.
[2] Praeterea, Augustinus Contra Maximinum (et ponitur distinctione 20) arguit quod Pater genuit Filium sibi aequalem, quia 'aut voluit et non potuit, et tunc fuit impotens, - aut potuit sed noluit, igitur fuit invidus'; sed invidia non est nisi respectu actus voluntatis; igitur si invidia consequeretur si non genuerit, videtur quod generatio Filii sit per actum voluntatis.
[3] Praeterea, V Metaphysicae 'De necessario': 'Omne involuntarium est triste'; sed in divinis nihil est triste; igitur quidquid est ibi, voluntarium est; generatio igitur Filii erit voluntaria, et per consequens generatio erit per actum voluntatis. ƿ
[4] Sed contrarium dicit Magister in littera.
[5] Item, Damascenus in Sententiis cap. 8: 'Generatio est operatio naturae', non igitur voluntatis.
[6] Praeterea, per rationem: in divinis non possunt esse duae productiones eiusdem rationis, quia quaelibet productio habet terminum sibi adaequatum, et quando sic est, impossibile est quod sint duae productiones eiusdem rationis; si igitur Filius produceretur voluntate vel per actum voluntatis, tunc Filius esset Spiritus Sanctus, vel Spiritus Sanctus non produceretur per actum voluntatis.
[7] Circa quaestionem volo duo declarare: primo quod Pater volens genuerit Filium, et secundo quod Pater voluntate et actu voluntatis non genuerit Filium.
[8] De primo est sciendum quod difficile est videre quomodo Pater volens genuerit Filium, propter hanc rationem: quia generare Filium est 'dicere', sed 'formaliter' dicere est intelligere, ut probabitur; sed Pater non habet nisi unicum intelligere, igitur unicum intelligere Patris erit dicere; sed intelligere oportet quod praecedat actum voluntatis in aliquo signo naturae, quia sicut nos non volumus nisi cognitum prius, ita nec Deus; igitur in illo signo in quo est intelligere Patris, non est Pater volens; si igitur dicere sit intelligere, igitur non est velle quando est dicere, et per consequens Pater in gignendo non erit volens, licet postea complaceat in illa intellectione. ƿ
[9] Probatio assumpti, quod 'dicere formaliter sit intelligere': quia si dicere sit aliud formaliter quam intelligere, igitur sunt aliarum potentiarum, quia potentiae distinguuntur per actus, ex II De anima; sed dicere formaliter est ipsius intellectus. igitur non intelligere, vel e converso, - quod falsum est.
[10] Ad illud dico quod Patrem dicere Filium non est formaliter intelligere, nec dicere est formaliter idem quod intelligere, nec in nobis nec in Deo.
[11] Hoc autem declarat quidam doctor sic, - et primo quod non sint idem in nobis: dicit enim quod primo a phantasmate gignitur notitia simplex in intellectu et confusa, et postea intellectus ut nudus, conversus supra se ut informatus, recipit notitiam distinctam genitam et expressam de notitia simplici et confusa, quae verbum est; 'dicere' autem nec est notitia confusa nec notitia distincta genita de notitia confusa, sed est actio media, scilicet inter notitiam simplicem et notitiam distinctam expressam, unde est de genere actionis et naturalis actio. ƿ
[12] Et simili modo ponit in divinis, nam in intellectu Patris primo est notitia simplex essentiae suae, et post intellectus Patris ut nudus convertit se supra se ut informatus notitia simplici, et recipit notitiam distinctam, quae Verbum est, sicut in nobis notitia distincta exprimitur a notitia confusa in intellectu nudo; ista autem expressio est formaliter dicere, et non notitia confusa, nec notitia nec intelligere distinctum.
[13] Sed ab ista opinione discedo in aliquo, sicut patet ex supra dictis. Non enim pono quod verbum gignatur in nobis ex notitia confusa genita a phantasmate, quae secundum eum habet rationem memoriae, sed notitia genita est expressa a memoria, quae ƿnon consistit in actu secundo sed in actu primo: nam memoria complete et perfecte, sicut supra dixi, est aliquid memoriae cum specie intelligibili praesente in qua est obiectum, et ab ista memoria gignitur notitia in intelligentia; nec ista notitia nec memoria est dicere, sed expressio notitiae genitae a memoria est dicere. Unde memoria exprimit notitiam genitam, et istam expressionem sive actum exprimendi intelligimus per actum eliciendi, quando dicimus quod intellectus elicit notitiam vel intelligere distinctum, - et proprie elicitur, quia secundum praedicta illa notitia est forma absoluta et vera qualitas de genere qualitatis.
[14] Sed in divinis non solum discordo a praedicto doctore in hoc quod modo dictum est, sed in hoc quod dicit quod intellectus paternus ut nudus convertit se supra se ut informatus et sic recipit notitiam genitam, nam sicut supra argutum est in quaestione de Trinitate (et etiam in quaestione praecedente, in simili quantum ad essentiam), oportet quod intellectus paternus sic convertens se habeat aliquod esse: aut igitur esse commune et essentiale, et sic non magis paternus intellectus nudus convertit se quam intellectus Filii vel Spiritus Sancti; aut est intellectus secundum quod habet esse in persona Patris, et tunc notitia genita, quae Filius est, est impressive quasi in Patre nec est distinctus personaliter ab eo; aut erit in aliquo alio supposito, et sic erunt duae personae ante productionem Filii, - quae sunt impossibilia.
[15] Et ideo dico, secundum praedicta, quod Pater in quantum memoria est et habens rationem memoriae, scilicet prout habet essentiam sibi praesentem in ratione obiecti intellectus paternus exprimit notitiam perfectam, quae est Verbum, et ista expressio formaliter est dicere et non intelligere. ƿ
[16] Quod ostendo dupliciter: Primo sic: dicere non est perfectio simpliciter; sed intelligere est perfectio simpliciter; ergo dicere formaliter non est intelligere.
[17] Probatio maioris: si 'dicere' formaliter esset perfectio simpliciter, tunc nec Filius nec Spiritus Sanctus essent simpliciter perfecti, quod falsum est. Et ista consequentia patet, quia dicere sicut modo loquimur de eo, scilicet 'dicere Verbum', tantum competit Patri, et non Filio nec Spiritui Sancto (quomodo autem Anselmus loquatur de dicere, postea erit sermo).
[18] Probatio minoris, quod 'intelligere sit simpliciter perfectio': nam Pater intellectione et volitione est beatus; sed beatitudo Patris simpliciter perfectio est, quae est eadem cum beatitudine Filii et Spiritus Sancti.
[19] Praeterea, idem actus essentialiter non est actio sive operatio et productio sive factio, sicut patet in nobis, nam habent oppositas rationes (nam actio est ultimus terminus, sed factio habet alium terminum); necessario igitur in Patre similiter illud quod est ibi ut actio, non erit formaliter illud quod est ibi ut factio et productio; sed intellectio est actio Patris, quo actu perficitur nec aliud aliquid producitur, sed dictio est productio qua Verbum producitur; igitur dicere non est idem formaliter cum intelligere, non igitur sunt idem actus formaliter, quod concedo.
[20] Sed supra praedicta occurrunt duo dubia, quorum primum est in divinis, et secundum de intellectu in nobis. Si enim dicere in divinis non sit expressio ex notitia actuali sed ex memoria, prout habet rationem actus primi, qui ponitur esse ƿintellectus paternus ut habet essentiam suam sibi praesentem in ratione obiecti, tunc Pater non prius actu erit intelligens quam producens Filium, quod falsum est.
[21] Praeterea, secundum dubium de hoc quod dictum est modo et supra dictum est distinctione 3, quod intelligere in nobis ponitur quaedam species in intellectu et forma absoluta, - contra hoc diceret aliquis, quod supra etiam positum est quod requiritur species impressa in intellectu ad hoc quod eliciatur actus intelligendi; igitur si intelligere sit quaedam species, tunc species praecedens actum intelligendi erit qualitas similis qualitati et speciei quae ponitur intelligere et notitia genita; sicut igitur illa species dicitur esse intelligere, ita potest vere quidem dici quod species primo impressa a phantasmate sit intelligere, quod nihil est dicere.
[22] Ad primum istorum dicendum est quod in creaturis videmus sic esse quod, quando idem est causa diversorum effectuum qui ordine quodam comparantur ad causam, per prius est causa effectus immediati quam posterioris, licet neuter sit causa alterius,- ut si ponamus quod sol immediate illuminet partem primam medii et partem remotam, ita quod mediante una parte medii non illuminet aliam, adhuc sol per prius erit causa illuminationis partis medii prioris quam posterioris; et eodem modo de passivis, quod si duo patiantur ab una causa, per prius patitur passivum immediatius quam passivum remotius. Nunc autem in Patre memoria est principium operativum quo formaliter in se intelligit, quia aliter esset dormiens, sicut arguit Philosophus XII Metaphysicae; illud autem intelligere simpliciter non est productum, quia est idem re cum Patre et cum intellectu Patris et cum essentia et cum memoria, sed tantum est quasi productum, Verbum autem simpliciter est productum. Nunc autem ista duo, scilicet productio Filii sive Verbi et intellectio Patris formalis, ordiƿnem quemdam habent, quia productio Verbi necessario praesupponit intellectionem formalem Patris, et ideo immediatius et per prius memoria Patris comparatur ad formalem intellectionem quam ad productionem Verbi, quia intellectio formalis Patris est quasi effectus immediatior; et etiam passivum est ibi immediatius, quia memoria Patris, in qua quasi recipitur intelligere Patris.
[23] Ad secundum, quando arguitur quod 'tunc eadem ratione illa species prima esset intelligere sicut secunda', dico quod non eadem ratione potest hoc dici, quia si illa species prima impressa a phantasmate esset intelligere, ante illam speciem oporteret ponere aliam, quia ostensum est supra per sex rationes quod ante actum intelligendi, qui est notitia genita, in intelligentia requiritur species praesens intellectui in ratione obiecti; et ideo illas rationes et dicta ibi supponendo, non est eadem ratio quare una species dicatur intelligere et non alia.
[24] Item, illa prima species nullo modo habet rationem actus secundi, immo magis habet rationem primi quam species in virtute phantastica, quia prima potest manere amissa specie in phantasia; aliter enim numquam per reminiscentiam posset aliquis devenire ad illud quod prius scivit, nisi aliquid derelinqueretur in intellectu de specie illius de quo vult reminisci. Sed species secunda, quae dicitur intellectio et notitia genita, dicitur esse actus secundus, quia est in continua creatione et semper dependet a causa sua, ita quod nihil manet de actione intelligendi in intelligentia si memoria non eliciat intellectionem; unde non manet post illam expressionem, et similiter semper terminatur in obiectum, et ideo habet rationem actus secundi. Propter quod potest dici illa species secunda 'actio', licet non prima.
[25] Ad hoc autem est plane auctoritas Augustini XI De Triniƿtate cap. 10 'de parvis', qui dicit sic: "Cum cogitantis acies aversa fuerit atque idem quod in memoria cernebatur destiterit intueri, nihil formae quae impressa erat in eadem acie remanebit, atque inde formabitur quo rursus conversa fuerit, ut alia cogitatio fiat" etc. Vult igitur Augustinus quod intellectio non manet in intelligentia cum destiterit intueri; et etiam dicit quod ista intellectio 'facta est', quod non esset verum nisi esset quid absolutum. Unde 'actus' quo causatur est expressio, ut dicere vel elicere, sicut patet ex praedictis.
[26] Ad rationem igitur supra factam, quando arguitur quod 'dicere est formaliter intelligere', dicendum quod hoc falsum est, ut patet ex praedictis.
[27] Et ad probationem potest dici uno modo quod unius potentiae non est tantum unus actus nec actus unius rationis, licet plurium potentiarum sint plures actus, et hoc ideo, quia non requiritur tanta diversitas in principio operationis sicut in operationibus. - Et quando dicitur quod 'potentiae distinguuntur per actus', potest dici quod verum est per actus adaequatos. Unde actus adaequatus distinguit potentiam, et ideo intellectus qui est quasi potentia quaedam illimitata, potest habere actus diversarum rationum, - et sic etiam potest dici de intellectu Patris.
[28] Aliter etiam potest dici quod unius potentiae est unus actus tantum qui sit unius rationis, sive ille actus sit de genere actionis sive sit terminus illius actionis, qui actus quidem potest esse. Unde unius potentiae tantum est una actio de genere actionis, ita quod non habet actionem alterius rationis de genere actionis; et sic etiam de termino. Unde eadem potentia necessario est principium unius actionis proprie, et istius est terminus actus intelligendi, et ideo unius potentiae potest esse actio de genere actionis formaliter et actio quae est terminus illius actionis, sicut calor est potentia quaedam, et eius actus est calefactio et etiam terminus ƿcaloris. Unde eiusdem potentiae potest esse actio proprie et actus qui sit terminus illius actionis. Sic in nobis 'dicere' est actio de genere actionis cuius terminus est notitia genita, quod est 'intelligere'; et ideo intellectus nostri est duplex actus, scilicet actio de genere actionis et terminus illius actionis. Ita etiam Pater in divinis habet 'dicere' pro actu et 'notitiam' pro termino, et est unus actus eiusdem rationis tantum, sive accipitur actus pro actione sive pro operationis termino.
[29] Secundo, difficultas est quomodo Pater non gignit Filium voluntate, et hoc propter auctoritates Augustini, quae videntur dicere quod voluntas requiratur ut principium ad gignitionem Filii. Dicit enim Augustinus IX De Trinitate cap. 8 'de magnis' et 19 'de parvis', quod "verbum amore concipitur"; et iterum in eodem, cap. 11 'de magnis' et 27 'de parvis': "Maxime eadem notitia etiam placita digneque amata verbum est".
[30] Item, Augustinus XI De Trinitate cap. 8 'de magnis' et 27 'de parvis' ait: "Voluntas porro sicut adiungit sensum corpori, sic memoriam sensui, sic cogitantis aciem memoriae "; et multa de hoc in eodem libro. Ex quo ergo voluntas coniungit aciem cogitantis memoriae, necessario requiritur ad productionem verbi ut principium, quia verbum non producitur nisi acies coniungatur cum memoria, quae est a voluntate, secundum Augustinum.
[31] Praeterea, per rationem: si gignitio verbi in nobis esset naturalis, non dependens a voluntate, tunc esset perpetua, et per consequens non posset impediri per voluntatem, et tunc intelligere et producere verbum non esset in potestate nostra. ƿ
[32] Dico quod Filius non generatur a Patre voluntate sicut principio proximo formali productivo, propter rationem adductam in oppositum quaestionis, quia una productio tantum habet unum terminum sibi adaequatum; si igitur voluntate produceretur Filius, igitur voluntate non produceretur Spiritus Sanctus.
[33] Unde sciendum est quod in nobis voluntas respectu primi actus intelligendi non habet rationem causae superioris, quia secundum Augustinum 'non est in potestate nostra quibus visis tangamur', sed quia primus actus est imperfectus in nobis, ideo voluntas movet intellectum ad considerandum et inquirendum et discurrendum, ut habeatur perfecta notitia, quae verbum est; et respectu istius actus discurrendi voluntas habet rationem causae superioris, ut detineat vel avertat intellectum ab ista consideratione. Et si iste actus esset ita perfectus sicut ultimus, tunc voluntas non haberet in nobis rationem causalitatis superioris respectu verbi sicut nec respectu primi actus. Sed in divinis primus actus quo Pater novit formaliter, est perfectissimus, et etiam prima gignitio est perfectissima. Sicut igitur si actus discurrendi esset in nobis perfectissimus, tunc voluntas non haberet rationem causae superioris respectu gignitionis verbi in nobis, ita quia gignitio Verbi in divinis est perfectissima, voluntas non habet rationem causae superioris respectu productionis Verbi.
[34] Dico tunc quod in aliquo est simile de gignitione Verbi in divinis et in nobis, nam sicut in nobis voluntas non habet causalitatem respectu primi actus intelligendi, sic nec in divinis, et praecipue respectu intellectionis quiditatum, licet non contingentium; sed tamen dissimile est, quia voluntas causalitatem habet respectu discursus praecedentis gignitionem verbi in nobis, sed non respectu gignitionis Verbi in divinis, eo quod perfectissima est; et quidquid non praecedit non habet causalitatem, et ideo Pater non generat Filium voluntate sicut principio formali productivo. ƿVerumtamen, licet voluntas non habeat causalitatem respectu intellectionis qua Pater formaliter intelligit, quia intellectio praecedit volitionem, istam tamen intellectionem consequitur volitio complacens; et quia productio Verbi sequitur intellectionem formalem Patris in qua complacet voluntas, ideo volitio praecedit productionem Filii et gignitionem Verbi. Unde in primo signo habetur prima intellectio et volitio sequens antequam habeatur productio Verbi, et ideo formaliter Pater volens et intelligens producit Filium, ut sic non solum Pater habeat complacentiam de Filio genito, sed prius Pater intelligens et volens gignit Filium. Propter quod non voluntate antecedente sed concomitante Pater gignit Filium, et non voluntate sicut principio formali: et tunc Pater 'voluntate' gignit Filium, id est 'voluntarie', sed non in ratione causae et principii proximi. Et hoc est quod alii dicunt quod, cum dicitur 'Pater gignit Verbum voluntate', illud ablativum potest intelligi esse determinatio verbi, et tunc idem est cum hoc adverbio 'voluntarie', et sic vera est, sicut dictum est; aut potest esse determinatio Patris, ut sit sensus 'Pater voluntate gignit Filium', et tunc notat causalitatem quando tenetur ablative, et tunc falsa est, sicut patet ex dictis. Et sic apparet quid dicendum sit ad formam quaestionis.
[35] Ad Augustinum, quando arguitur secundum ipsum quod 'voluntas copulat parentem proli et sic causat prolem aliquo modo', dico quod in nobis voluntas est causa verbi in quanƿtum imperat talem discursum, ad hoc ut perfectum verbum gignatur, et sic est causa verbi perfecti; sed talis discursus non est in Deo, et ideo ibi non causatur Verbum per imperium voluntatis, quia illud est imperfectionis in nobis quod sic verbum causetur. Unde propter imperfectionem in gignitione verbi nostri voluntas imperat intellectui discurrere et tenet ipsum in tali discursu quousque verbum perfecte gignatur.
[36] Verumtamen hic sciendum est quod aliqui dicunt quod iste actus voluntatis copulat parentem cum prole, et est ille actus voluntatis qui pertinet ad imaginem; quod probant per Augustinum XV De Trinitate cap. 20 'de magnis': "Quisquis" etc.
[37] Sed ego dico quod uterque actus requiritur: et complacentia in intellectione qua copulatur memoria cum intelligentia, et etiam ƿcomplacentia in obiecto. Verumtamen dico quod de per se ratione imaginis est actus complacentiae circa obiectum.
[38] Alius etiam doctor ponit quod ista intentio copulans non est voluntatis, sed est excitatio quaedam facta per speciem, et evocatio, sicut probat per Augustinum XI De Trinitate cap. 2, ubi ponit quinque, quae nititur assignare ex dictis Augustini, et videas ubi haec scribuntur. Sed hoc quod dicit nihil est ad intentionem Augustini, sicut patet ex eodem capitulo, nam quando Augustinus venit ad tertium, ait: "Tertium est solius animae, quia voluntatis".
[39] Ad aliud dicendum quod gignitio verbi est naturalis quantum ad primum actum, et ideo aliquod verbum imperfectum habemus ante omnem actum voluntatis; sed ultra potest tenere vel avertere intellectum a discursu vel ab inquisitione, et secundum hoc gignitio verbi in nobis est in nostra potestate et non naturalis. ƿ
[40] Ad primam rationem principalem, de Richardo, dico quod ille sermo non est 'sermo abbreviatus'. Augustinus enim dicit quod Spiritus Sanctus non est Filius, quia non est natus. Unde Richardus tradidit Trinitatem suo modo, et ideo si dictum suum habeat veritatem, quod 'ingenitum velle habere Filium est ipsum generare', debet intelligi 'concomitanter'.
[41] Ad aliud, quando arguitur de invidia, dicendum quod non solum invidia est respectu illius quod fit immediate a voluntate, sed etiam respectu illius quod potest fieri a voluntate et habente voluntatem; unde etsi levare aliquid tecum non sit virtutis volitivae sed motivae, si tamen possim iuvare te et non volo, invidus sum. Sic arguit Augustinus.
[42] Ad tertium: quod in divinis nihil est involuntarium; et ideo generatio Filii et Verbi est voluntaria modo quo dictum est.

Notes