Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D8/P1Q1

From The Logic Museum
< Authors‎ | Duns Scotus‎ | Lectura‎ | Lectura I‎ | D8
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem octavam quaeritur utrum Deus sit simplex. Quod non, videtur, sed quod in essentia sua sit compositio: Quia simplicitas non est simpliciter perfectionis, igitur non est in Deo sicut essentialis. - Probatio antecedentis: tunc enim materia esset perfectior homine, cum sit simplex. Probatio consequentiae: nihil ponitur in Deo sicut perfectio essentialis nisi quod est simpliciter perfectionis.
[2] Praeterea, arguitur quod Deus sit componibilis, quia perfectionis est in forma quod det esse, licet imperfectionis sit quod dependeat sicut forma naturalis; possunt ergo separari, sicut anima quod perficiat corpus et tamen quod non dependeat a corpore (hoc enim potest fieri per miraculum); igitur cum 'illud quod est perfectionis' sine imperfectione possit Deo attribui, videtur quod Deus possit esse forma perficiens aliquid, licet non dependeat.
[3] Praeterea, arguitur quod in Deo sit compositio accidentis cum subiecto, quia quod uni est accidens, nulli est substantia: sicut enim "quod vere est, nulli accidit", ex I Physicorum, sic quod accidit alicui, nulli est quod vere est; sed sapientia in nobis est acciƿdens; igitur non erit substantia in Deo, sed accidens, - et sic propositum.
[4] Contrarium Augustinus dicit VI De Trinitate ultimo; et habetur in littera.

Notes