Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/Prologus/P1Qu

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
ƿ
[1] Quaeritur utrum necessarium sit homini pro statu viae aliquam doctrinam sibi supernaturaliter revelari. Videtur quod non: Omnis potentia habens aliquod commune pro obiecto naturali primo, habet quodlibet sub illo pro per se obiecto naturali, - sicut patet de colore et de his quae sunt sub eo, respectu potentiae visivae (hoc etiam patet ratione: primum obiectum potentiae sic respicit ipsam quod est adaequatum potentiae; sed si aliquod esset sub illo primo obiecto in quod non posset potentia, illud obiectum excederet potentiam illam); sed primum obiectum intellectus nostri, ut est naturale, est ens communissime dictum; ergo intellectus noster potest quodlibet ens naturaliter cognoscere. Haec minor patet per Avicennam ex I Metaphysicae cap. 5: "Ens prima impressione imprimitur in intellectu, nec est natum cognosci per aliquid prius"; ergo etc.
[2] Praeterea, sensui non est aliqua cognitio supernaturalis necessaria in via, ergo nec intellectui. Probatio consequentiae: "Natura ƿnon deficit in necessariis", ergo maxime non deficit in necessariis rebus perfectioribus; unde in II Caeli et mundi: "Inconveniens est quod natura dedit stellis virtutem progressivam et non organa ad illam"; Si igitur natura non deficit in necessariis sensui, quin ex naturalibus possit acquirere suam perfectionem, igitur similiter nec deficit intellectui in hoc; ergo etc.
[3] Praeterea, si aliqua cognitio supernaturalis esset necessaria, hoc esset quia potentia, ut naturalis, est improportionata obiecto, ut sit cognoscibile; ergo oportet illam potentiam per aliud proportionari obiecto. Si illud aliud sit naturale, adhuc est improportionale obiecto sicut prius; si sit supernaturale, intellectus illi erit improportionatus, - ergo fiet illi proportionatus per aliud, et sic in infinitum. Igitur etc.
[4] Contra: Ad Tim. 3: Omnis doctrina divinitus inspirata etc. Item, Bar. 3: Non est qui possit scire eam, sed qui universa etc.; sed si solus Deus scit illam, oportet accipere illam ab eo, sicut recitatur ibidem.
[5] Circa istam quaestionem primo sciendum est quod omnes catholici conveniunt in hoc quod sit aliqua cognitio supernaturalis nobis in via necessaria; sed controversia est inter theologos et philosophos. ƿ
[6] Prima controversia inter illos est quod philosophi negant omnem cognitionem supernaturalem, quia ponunt quod dignitas naturae est quod possit acquirere suam perfectionem; ideo nulla est cognitio supernaturalis hic necessaria, sed intellectus potest acquirere omnem cognitionem necessariam ex naturalibus. Et quod haec sit intentio Philosophi, primo apparet ex hoc quod dicit III De anima: "Intellectus agens est quo est omnia intelligibilia facere, et intellectus possibilis quo est omnia intelligibilia fieri", sed ista duo sunt naturaliter in anima. Tunc arguitur sic: agente et patiente approximatis, sequitur necessario actio; intellectus agens, qui est activus omnium intelligibilium, et intellectus possibilis, qui est omnium intelligibilium passivus, sunt simul in anima disposita; ergo etc.
[7] Et confirmatur: omni potentiae activae naturali correspondet potentia passiva naturalis, et e converso, - aliter enim potentia passiva non posset reduci ad actum, et ita frustra esset in natura, cum non posset reduci in actum per aliquid in natura; sed intellectus agens est naturalis potentia activa; igitur correspondet intellectui possibili respectu omnium intelligibilium respectu quorum est passivus. Et quod intellectus possibilis sit passivus respectu omnium intelligibilium, patet, quia inclinatur naturaliter ad omnia intelligibilia cognoƿscenda, ergo est potentia passiva respectu omnium; ergo sibi correspondet potentia activa respectu omnium, igitur etc.
[8] Praeterea, Philosophus VI Metaphysicae dicit quod "tres sunt partes philosophiae: metaphysica, naturalis et mathematica", quae dividunt, secundum ipsum, omnem scientiam speculativam possibilem in via. Quod probat Aristoteles ibidem per divisionem sufficientem entis specialis.
[9] Praeterea, per rationem: qui potest naturaliter intelligere principium, potest naturaliter intelligere quamlibet conclusionem contentam in illo principio, quia cognitio conclusionis non dependet nisi ex cognitione principii et deductione conclusionis a principio (ista deductio est evidens per 'dici de omni', vel 'dici de nullo'); sed nos naturaliter intelligimus principia prima, in quibus virtualiter continentur omnes conclusiones; ergo etc.
[10] Prima pars minoris patet, quia habet terminos cognoscitivos qui concipiuntur ab omnibus, et "principia cognoscimus in quantum terminos cognoscimus"; igitur naturaliter cognoscimus principia prima, sicut et eorum terminos.
[11] Sed omnes conclusiones continentur in illis principiis, quia termini illorum sunt communissimi, qui continent omnes conceptus particulares; igitur quando distribuuntur, distribuuntur pro omnibus conceptibus particularibus; igitur continentur omnes conclusiones particulares in principiis illis. ƿ
[12] Contra hanc opinionem arguitur. Omni agenti propter finem necessaria est cognitio distincta finis, quia agens propter finem agit ex appetitu finis: sicut igitur agens naturale agit ex appetitu finis naturalis, sic agens per cognitionem agit ex appetitu per cognitionem; sed agens propter finem et per cognitionem est homo; igitur necessaria est cognitio sui finis. Sed distinctam cognitionem finis non habet homo ex naturalibus. Quod patet:
[13] Quia non potest certitudinaliter et determinate sciri finis hominis nisi ex actibus aliquibus eius ordinatis ad talem finem; sed nullum actum percipimus hic quo potentiae nostrae natae sunt pertingere et attingere substantiam separatam in se; igitur per nullum actum in nobis possumus arguere potentiam intellectivam ordinatam ad intelligendum finem in se.
[14] Praeterea, philosophi, qui habuerunt naturalem intellectum acutum, quando descenderunt in singulari ad finem, vel fuerunt dubii de fine vel erraverunt. Unde Philosophus dixit cognitionem acquisitam esse felicitatem, et intellexit quod fuit finis huius vitae; tamen fuit dubius an esset alia vita, sicut patet ex I Ethicorum. Ideo omnes sequentes naturalem rationem et intellectum aut erraverunt aut fuerunt dubii quis esset finis. Nec Trinitas est ratio finiendi, licet sit finis. ƿ
[15] Sed contra hanc rationem sic arguitur: omnis natura creata habet ordinem essentialem ad suam causam per se; sed ex natura inferiore potest naturaliter demonstrari suus finis; ergo ex natura nobiliore, cuiusmodi est intellectus, potest demonstrari suus finis.
[16] Dicendum quod verum est quod 'finis naturalis' intellectus potest ostendi. Contra: Augustinus De praedestinatione sanctorum: "Posse habere fidem et caritatem est naturale homini, licet quod homo habeat ista, sit gratiae"; unde de natura eius est quod sit capax talis finis; ergo si natura in se cognoscitur, cognoscitur quis est finis eius.
[17] Ideo dico sic ad rationem illam, quod in via non cognoscimus quod substantia ordinatur ad aliquem finem nisi per actum; ideo finis illius substantiae a nobis cognoscitur cuius actus cognoscitur, qui actus necessario ordinatur ad talem finem, - sicut cognoscimus quod finis gravis est esse deorsum, quia cognoscimus eius actum, scilicet descensum suum, qui necessario ordinatur ad esse deorsum. Sed hic non experimur aliquem actum qui necessario ordinatur ad finem nostrum, et hoc qui essentialiter ordinatur; licet enim omnes ordinantur, non possumus hoc scire. Unde in aliis medium notum est inter rem et finem suum, ut actus rei ordinatus in finem, non sic autem in intellectu.
[18] Aliter respondeo sic, quod III De anima dicitur quod anima intelligit se sicut alia, scilicet per speciem aliorum tantum; si autem ƿposset habere actum de se per se, tunc posset cognoscere potentias suas; sed haec non potest cognoscere se nisi ex sensibilibus, et ita secundum conceptus tales communes, ex quibus non sequitur ipsam esse capacem talis finis. Unde non cognoscimus eam distincte ut est ordinabilis in finem talem, sed cognoscimus eam quia est ordinabilis, non tamen ut est ordinabilis. Unde si natura animae cognosceretur in particulari ut est ordinabilis in finem sub ratione finis, tunc cognosceremus quis esset eius finis; sed non cognoscimus eam hic nisi in universali, sub qua ratione non est ordinabilis in finem talem.
[19] Praeterea arguitur ad conclusionem principalem: agenti propter finem necessaria est cognitio eorum quae sunt necessaria ad finem, quia illis non cognitis non prosequitur quae sunt necessaria, ergo finis non acquiritur; sed talia necessaria non possumus cognoscere naturaliter: finis enim noster non acquiritur ex actibus nostris effective sed meritorie, pro quibus Deus libere dat primum finem sicut iudicat nos dignos; ideo finis noster datur libere ab agente libero secundum quod iudicat actus tales dignos tali fine. Sed qui actus sunt digni tali fine, non est nobis notum naturaliter, - probatio, quia Deus ex voluntate sua contingenter se habet ad illos acceptandos ut dignos tali fine; sed nos non cognoscimus naturaliter determinationem voluntatis contingenter se habentis, nec finem hic naturaliter, per consequens; ergo etc.
[20] Praeterea, perfectissima cognitio nostra est substantiarum separatarum, I Metaphysicae; igitur perfectissima cogniƿtio erit substantiarum separatarum secundum illa quae sunt perfectiora in eis cognoscibilia. Sed propria substantiis immaterialibus sunt perfectiora cognoscibilia quam illa quae sunt cognoscibilia communia illis vel materialibus, de quibus est metaphysica.
[21] Quod sint perfectiora, patet, quia per illa distinguuntur a materialibus sicut perfectiora ab imperfectioribus; igitur propria illis sunt maxime cognoscibilia, quorum tamen cognitio non habetur ex naturalibus,- probatio: quia si talis aliqua cognitio propriorum potest haberi naturaliter, illa traderetur in metaphysica, - quod non contingit, quia nullius proprietas determinatur in scientia nisi quae virtualiter continetur in subiecto primo istius, et ita illa proprietas contineretur in ente, quod falsum est, quia non continetur in ente in communi sicut in causa, ita quod ens in communi sit natum facere scientiam de illa proprietate; unde I Metaphysicae dicitur: "Sapiens cognoscit omnia aliqualiter, dico autem non singulariter" etc.; unde non cognoscit omnia perfectissime. Igitur requiritur aliqua scientia supernaturalis.
[22] Item, hoc patet sic: illa proprietas non scitur ratione naturali, et hoc 'propter quid', quia non cognoscimus quiditatem angeli; nec etiam cognoscitur naturaliter 'quia est' ex effectibus sensibilibus, quia talis demonstratio vel ducit in errorem vel relinquit dubium. Nullus enim effectus sensibilis probat Trinitatem, quia probare per simile est causa erroris, cum sit maior diversitas. Similiter, libere causat Deus omnia; ideo arguens ex effectibus vel errabit vel erit dubius, sicut patet de Philosopho qui dixit eum semper causare. Item, ex motu caeli concludit angelos movere perƿpetuo, et quod esse non possunt plures angeli quam orbes, nec caelum posse esse maius, propter laborem angeli moventis (ut si apponatur una stella), - sed ista sunt sophistica, ideo solvuntur. Ergo etc.
[23] Contra: ostendo quod quidquid scimus per revelationem et per fidem, quod totum possumus scire naturaliter et per naturalia: quia quorum necessariorum complexorum terminos naturaliter apprehendimus, illa complexa possumus naturaliter comprehendere et cognoscere; sed omnium revelatorum de istis substantiis terminos naturaliter apprehendimus.
[24] Probatio maioris: quia si illa complexa sint principia, apprehensis terminis cognoscimus illa. Si sint conclusiones, si cognoscimus terminos, qui sunt termini extremi, possumus comprehendere medium inter illos extremos, quia si cognoscimus extrema, cognoscimus medium inducens conclusionem: si propositio composita ex illo medio et alio extremo sit principium, cognoscimus illud ex terminis, - si non, sed istorum adhuc sit medium, illud medium cognoscimus, et ita usquequo veniamus ad principium quod cognoscimus ex terminis.
[25] Probatio minoris: si enim infidelis contradicit theologo contra articulum fidei, contradicit ei non tantum voce, quia in eodem ƿgenerico conceptu errat haereticus quem asserit fidelis; ergo omnia necessaria quae cognoscimus per revelationem, per terminos naturaliter cognoscimus. Et ita probatur minor.
[26] Et ad hoc dico: si accipiamus substantiam immaterialem de qua est aliquod praedicatum verum immediate, in isto immediate vero includuntur vera mediata ut inferiora isti, quae nata sunt sciri ex isto immediato. Si igitur aliquis intellectus cognosceret terminos mediati complexi, non tamen terminos immediati principii, illud principium non cognosceret, et illud mediatum esset sibi neutrum. Sic est de nobis respectu intelligentiarum.
[27] Exemplum: si non esset possibile habere cognitionem de triangulo secundum propriam rationem, haberem tamen cognitionem de quadrangulo, tunc conciperem figuram ut est communis quadrangulo et triangulo, non tamen ut abstrahitur a triangulo, licet sit abstrahibilis; similiter possem cognoscere primitatem ut est communis primitati trianguli et alteri primitati in numeris et in aliis. Tunc licet haec sit immediata in se 'triangulus est prima figura', et primitas sumitur ut est proprietas trianguli, et ex illa sequitur 'igitur aliqua figura est prima', tamen prima propositio est ignota mihi, ƿquia non cognosco triangulum secundum propriam rationem, nec primitatem et figuram ut sunt propria triangulo, sed ut communia illis et aliis. - Dico tunc: si ista est immediata 'Michael est intellectualis', non habeo conceptum de intellectualitate, sed ut convenit cum intellectualitate animae habeo conceptum de ea. Et sic est maior falsa.
[28] Ad probationem 'si cognosco extrema, cognosco medium inter illa', dico quod quando medium essentialiter ordinatur inter illa, sicut est definitio, Si cognoscis extrema, cognoscis medium, definitionem; similiter si cognoscis passionem priorem, cognoscis posteriorem; non e converso, si cognoscis passionem inferiorem, cognoscis superiorem. Unde vera est illa propositio de medio essentialiter ordinato inter extrema. Si autem est medium sub extremo et non essentialiter ordinatum inter illa (et ita per consequens demonstrat conclusionem particularem), non oportet. Et sic triangulus est medium inter figuram et primitatem, quae sunt extrema huius propositionis 'aliqua figura est prima'. ƿ
[29] Praeterea, ad conclusionem principalem arguunt quidam sic: agens per instrumentum non potest per illud habere actionem quae repugnat instrumento illi; sed anima in via utitur instrumento, ut intellectu agente; igitur non potest habere aliquam cognitionem quae repugnat illi instrumento. Sed per illud instrumentum, ut per intellectum agentem, non cognoscimus nisi quod abstrahitur a sensibilibus; igitur per illud non possumus cognoscere perfecte nisi sensibilia, et ita non immaterialia. Necessaria est igitur aliqua scientia supernaturalis.
[30] Sed ista ratio, licet bene concludat, tamen est contra se ipsum alibi. Dicit enim alibi quod per naturalia non cognoscimus sinceram veritatem nisi speciali illustratione. - Tunc arguitur per rationem eius: agens per instrumentum non agit actionem quae repugnet eius naturae, scilicet naturae instrumenti; igitur si Deus in ƿcognitione nostra utatur lumine intellectus agentis ut instrumento, non potest per illud habere actionem quae excedit illud instrumentum; igitur intellectus agens nec erit instrumentum in via in cognitione veritatis quae est perfectissima cognitio, cum tamen sit instrumentum in cognitione imperfectiore.
[31] Ad quaestionem dico: sicut patet ex tribus rationibus dictis, necessarium est viatori scientiam sibi supernaturaliter revelari. Sed sciendum est quod potentia passiva sive receptiva potest uno modo comparari ad formam quam recipit, - et sic non cadit circa eam distinctio naturalitatis et supernaturalitatis, sed sic cadit circa eam distinctio quae est per naturale, violentum et neutrum: si enim inclinetur ad recipiendum formam vel actionem, recipit eam naturaliter; si autem inclinetur ad oppositum formae quam recipit, tunc recipit eam violenter; si vero nec inclinetur ad formam nec ad oppositum formae quam recipit, neutro modo se habet; et dicitur habere se neutro modo ad formam, et eam recipit neutro modo, quando indifferenter se habet ad illam et ad oppositum illius. Sed si comparatur ad formam quam recipit, ut recipit eam ab agente, et ita comparatur ad agens aliquo modo, cum nullum agens agat violenter, tunc habet locum ista distinctio: naturale et supernaturale. Ideo si potentia nata est recipere actionem ab agente sive formam, illam actionem seu formam recipit naturaliter ab eo, et hoc quia illud agens natum est naturaliter causare illam, et per consequens potentia nata est illam ab eo recipere; et si non nata est recipere, non naturaliter recipit sed supernaturaliter.
[32] Primo modo non est cognitio aliqua supernaturalis, nec visio Dei, comparando potentiam tantum ad formam. Unde comparando ƿintellectum ad movens naturaliter natum movere ipsum, in via solum est cognitio naturalis quae causatur a phantasmate et ab intellectu agente, quia illa sola nata sunt movere ipsum; et ideo talis tantum est cognitio naturalis hic. Sed multorum cognitio est necessaria quam non possunt illa duo imprimere in intellectum possibilem; igitur etc.
Q
[33] Sed tunc quaero: quae est illa cognitio supernaturalis necessaria? vel est cognitio complexorum vel incomplexorum? Dico quod Deus potest causare supernaturaliter cognitionem incomplexorum, sicut forte habuit Paulus in raptu. Sed haec non est communis revelatio, sed illa qua assentimus complexis quae sunt neutra nobis quantum ad cognitionem terminorum ut sunt a nobis cognoscibiles, qui, ut sic sunt neutri nobis, non sunt nati facere assensum complexum in nobis de complexis quorum sunt extrema. Unde in via non habemus revelationem de incomplexis, secundum communem legem, sed de complexis de quibus non haberemus assensum ut termini sunt a nobis cognoscibiles. Et ideo agens quod habet virtutem omnium obiectorum, quod, in se visum, causaret assensum et evidentiam de complexis, oportet causare assensum aliquorum complexorum, quorum scilicet assensum non sunt nati termini istorum causare in nobis, ut a nobis cognoscuntur.
[34] Patet ergo ad quaestionem quod necessaria est nobis aliqua scientia supernaturalis et quomodo debet intelligi aliquam formam esse supernaturalem. Nam potentia comparata ad formam quae eam perficit, naturaliter perficit illam et recipit, nec secundum hoc attenditur aliqua supernaturalitas; tamen respectu agentis potest ƿdici supernaturalis. Unde si non potest imprimi cognitio ab intellectu agente et obiecto, est supernaturalis, et ibi agens supernaturale tenet vicem obiecti, ut Deus causans assensum, licet non evidentiam. Si autem imprimatur cognitio ab intellectu agente et obiecto, est naturalis utroque modo: et ex parte recipientis et imprimentis.
[35] Ad argumenta Philosophi. Ad primum, cum dicitur quod 'intellectus agens est quo est omnia facere', dico secundum Augustinum IX De Trinitate cap. ultimo: "A cognoscente et cognito paritur notitia" cognoscentis. In hac auctoritate intelligitur totum quod est a parte animae. Causa notitiae est intellectus possibilis cum obiecto, sicut in inferioribus secundae causae particulares sunt una tota causa integralis effectus; nec enim sol causat totum hominem, nec homo totum, sed ista duo sunt una causa integralis respectu hominis generati; sic etiam in non ordinatis, ut trahentes navem sunt una causa integralis tractus. Unde dico quod aliquid animae habet vere actionem respectu notitiae, et etiam obiectum. Unde anima habet activum et passivum quod requiritur ex parte animae, sed non habet activum quod requiritur a parte obiecti; unde illud activum quod habet anima ex parte sui, est deminutum. Unde non habemus activum sufficiens, nec obiectum per se nec species potest causare talem assensum; ideo agens supernaturale causat assensum, quem causaret obiectum, aliquo modo (hoc dico, quia agens supernaturale non causat per evidentiam hoc, sicut obiectum faceret si videretur).
[36] Ad aliud, quando dicitur quod 'omni potentiae passivae correspondet potentia activa naturalis, sicut est passiva, et e conƿverso', dico quod quandoque sumitur natura pro principio intrinseco: et sic non omni potentiae passivae naturali correspondet potentia activa naturalis intrinseca, sicut patet in multis, ut illa quae alterantur naturaliter ab aliis et non a se ipsis, et quae generantur. Similiter, alio modo dicitur potentia activa 'naturalis' quae nata est ducere talem potentiam passivam naturalem ad actum: et sic potentiae naturali passivae correspondet potentia naturalis activa sic dicta quandoque, et quandoque non, - quia quando illa potentia et perfectio quae debet causari in potentia passiva naturali, est talis quae non potest propter sui excellentiam subesse tali causanti, scilicet potentiae activae naturali sic dictae, tunc non correspondet sibi potentia activa naturalis; tamen tunc illi potentiae passivae naturali correspondet potentia activa naturalis in toto ente, quia illa forma non est nata induci aliter, quia non a potentia activa naturali duobus modis praedictis; tamen tunc natura, primo modo dicta vel secundo, potest disponere ad illam perfectionem.
[37] Contra: tunc natura vilificatur si non potest acquirere perfectionem suam. Dico quod si summum sapientiae acquisitae esset ultima perfectio nostra, Philosophus non diceret aliquid deficere intellectui, quia potest acquirere istam perfectionem ex se; et hoc vult quod ita sit. Et ego pono quod tantum potest acquirere ex naturalibus, cum ipso Philosopho; et cum hoc pono plus, quod sibi correspondet perfectio nobilior, quae causatur a superiore agente; et ideo dignifico naturam et non vilifico. ƿ
[38] Ad illud de VI Metaphysicae 'philosophia dividitur in tres partes', dicitur quod scientiae distinguuntur per rationem formalem considerandi, non per illud quod materialiter cognoscitur; unde de eisdem sunt scientiae naturales et theologia, tamen sub alio lumine et alio, quod est quasi ratio formalis unde distinguuntur istae scientiae.
[39] Contra: si de cognoscibilibus in theologia est cognitio in scientiis naturalibus, tamen cum alio lumine, igitur illa sunt cognoscibilia naturaliter; igitur non est necesse ponere cognitionem supernaturalem de illis, quia cognoscuntur ex puris naturalibus, et hoc sufficeret Philosopho. Item, exemplum quod adducit, est contra eum: si enim cognoscatur quod terra rotunda est per medium naturale, non est necessarium illud ostendi vel sciri per medium mathematicum.
[40] Ideo dico quod in scientiis naturalibus non tractatur de omnibus speciebus quantum ad omnia quae sunt speculabilia de eis, quia in metaphysica non tractatur nisi de communibus passionibus entis. Unde in scientiis naturalibus non tractatur de omnibus quantum ad passiones proprias et communes.
[41] Notandum quod responsionem ad rationem VI Metaphysicae salvant aliqui sic, quod habitus potest considerari dupliciter: vel ƿut habitus vel ut forma. Habitus autem ut habitus distinguitur per obiectum, sed ut forma distinguitur ab agentibus. Sed principia agentia habituum sunt principia prima; et quia principia illa activa sunt diversa, scilicet medium mathematicum et naturale, ideo habitus in quantum forma est distinguitur per illa principia.
[42] Contra: ratio formae est prior ratione habitus, quia ratio formae est communior; sed non potest esse distinctio in priore nisi sit distinctio in posteriore; si igitur est distinctio in habitu ut forma, erit distinctio in habitu ut habitus est. Praeterea, quod dicit quod alia est distinctio habitus ab obiectis et a principiis activis, hoc falsum est, quia obiecta distinguunt ut principia activa, non ut principia formalia. Item, adhuc est ratio contra eum: dicit enim quod de eisdem potest esse scientia naturalis et supernaturalis, et argutum est quod habita una scientia de aliquibus, non est necesse habere aliam de eisdem.
[43] Ideo dico, sicut dixi, quod licet scientiae naturales, quae numerantur in VI Metaphysicae, sint de omnibus subiectis speculabilibus, non tamen de eis secundum rationem quiditativam eorum, nec per consequens de passionibus illorum propriis secundum rationem propriam et quiditativam istorum, sicut patet de angelis in metaphysica.
[44] Ad aliud dicitur quod principia prima communissima abstrahuntur a sensibilibus, et eatenus sapiunt naturam sensibilium; ideo non possumus applicare illa ad insensibilia. Unde maior est vera ƿsi illa principia possimus applicare ad conclusiones tales; sed sic non sunt haec applicabilia ut cognoscuntur a nobis, quia cognoscuntur a nobis ut sapiunt naturam sensibilium. Contra: licet abstrahantur a sensibilibus, non tamen contrahuntur ad sensibilia tantum, sed intellectus est certus ea esse vera in insensibilibus; ideo virtualiter includunt communia sensibilibus et insensibilibus, et deductio, quae est per formam syllogisticam, certa est intellectui nostro.
[45] Ideo dicunt alibi aliter sic: quod nos scimus principia, quae sunt maiores, non autem minores 'sub', quas non intelligimus. Contra: minores non praedicant nisi subiecta principiorum et de immaterialibus, et sic sunt cognoscibilia nobis. Certum enim est nobis quod angelus est ens vel non ens, intellectualis vel non intellectualis; quae praedicata sunt subiecta primi principii huius 'impossibile est idem esse et non esse'. Ideo dico quod maior est vera.
[46] Ad minorem dico quod in illis non continentur virtualiter omnes conclusiones. Ad probationem, quando dicitur 'sub illis ƿconceptibus communibus includuntur conceptus aliorum', dico quod sicut subiecta sunt communia, sic praedicata sunt communes passiones in illis primis principiis. Et ideo passiones communes potest quis concludere de inferioribus, quae continentur sub subiecto principii primi, et erit demonstratio passionis communis de subiectis inferioribus, et non erit demonstratio universalis sed particularis. Unde prima principia huiusmodi conclusiones virtualiter includunt in quibus praedicantur passiones communes de inferioribus, sed tamen non includunt virtualiter conclusiones in quibus praedicantur passiones propriae de subiectis propriis.
[47] Notandum etiam pro solutione illius argumenti quo prius arguitur quod 'principia communia virtualiter includunt omnes conclusiones': dico quod in principio non continentur conclusiones aliquae, nisi quae praedicant praedicatum principii primi de subiectis inferioribus. Cum enim dicitur 'omne totum est maius sua parte', sequitur 'ergo quaternarius est maior binario'; sed non sequitur 'igitur quaternarius est duplus ad binarium', quia medium commune non dicit 'propter quid' respectu passionis inferiorum. Et ideo est fallacia consequentis quando descenditur sub praedicato affirmativae ad inferius.
[48] Sed contra illud est primum principium 'de quolibet affirmatio vel eius negatio', et tamen hic contingit descendere sub praedicato; sic igitur de te verum est esse album vel non album. Dico quod illud principium habet duas distributiones, et sub utraque contingit descendere. Unde est idem ac si dicatur 'de quolibet cuiuslibet contradictionis alterum contradictoriorum est verum'. Et ideo potest sub utraque distributione sibi fieri descensus, sed non sub non distribuente. Sed sub altera parte non contingit ƿdescendere ad hanc partem vel ad 'alterum contradictoriorum esse verum'; et ideo non sequitur ex prima 'igitur haec pars contradictionis est vera'.
[49] Ad primum principale dicendum quod obiectum naturale potest dici vel ad quod potentia naturaliter inclinatur vel a quo naturaliter movetur. Unde intellectus naturaliter inclinatur ad quodlibet obiectum sub ente, sed non movetur naturaliter a quolibet.
[50] Ad aliud, quando arguitur de sensu, patet responsio per ea quae dicta sunt.
[51] Ad tertium dico quod intellectus est proportionatus obiecto per aliquid supernaturale, et illi supernaturali est intellectus proportionatus in recipiendo sine medio: ut scilicet recipiat illud, est proportionatus de se; tamen non est proportionatus quantum ad obiectum supernaturale ex se, ut attingat illud per actum suum. Unde in primo medio est status. ƿƿ


Notes