Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/Prologus/P2Q1
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura I | Prologus
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
[52] Utrum theologia sit de Deo tamquam de primo eius subiecto. Quod non: Augustinus De doctrina christiana: "Omnis scientia est de rebus vel de signis". | |
[53] Praeterea, videtur quod multa sint eius prima subiecta, quia in ea sunt multi sensus, et quilibet habet suum proprium subiectum. | |
[54] Praeterea, videtur quod homo sit subiectum in ea, quia omnis scientia practica est de illo cui acquiritur finis illius scientiae, sicut medicinalis scientia est de corpore humano, cui acquiritur sanitas; sic de aliis. Sed ista scientia est practica, ut infra dicetur, cuius finis acquiritur homini. Igitur etc. | |
[55] Praeterea, Boethius: "Nulla forma simplex potest esse subiectum". | |
[56] Praeterea, Deus non habet principia nec partes nec passiones, quae requiruntur ad hoc quod aliquid sit subiectum in scientia, etc. | |
[57] Contra: VIII De civitate cap. 1: "Graeco sermone" etc. ƿ |