Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D1/Q3

From The Logic Museum
< Authors‎ | Duns Scotus‎ | Lectura‎ | Lectura II‎ | D1
Jump to navigationJump to search


Latin English
[90] Utrum Deus potuit producere aliquid ab aeterno.
[91] Quod sic, videtur: Quia materia est ingenita et incorruptibilis, ex I Physicorum, - et si fieret, fieret ex materia, et sic semper; ergo etc. ƿ
[92] Item, generatio unius est corruptio alterius, ex I De generatione.
[93] Similiter, Philosophus ponit aeternitatem temporis et motus, ex intentione sua, quia per hoc probat aliquas conclusiones maxime veras in scientia, scilicet primum ens esse aeternum, infinitum et huiusmodi.
[94] Item, quod causa ab aeterno non possit producere, hoc videtur esse quia est imperfecta, vel quia agit per motum, - quae non conveniunt Deo.
[95] Contra: Augustinus Contra Felicianum ponit definitionem creaturae, ex qua videtur quod realiter sibi fuisse non conveniat ab aeterno.
[96] Ad hoc dicunt quidam quod Deus ab aeterno potuit producere creaturas, - nec contrarium demonstrative poterit probari, quia si ƿdemonstraretur, aut per medium extrinsecum aut intrinsecum. Non per medium extrinsecum, quia hoc non est nisi voluntas divina, ex qua demonstrative non potest hoc concludi. Nec per medium intrinsecum, quod est 'quod quid est', quia ipsum abstrahit ab hoc et illo et hic et nunc; ergo hoc non potest esse medium proportionatum ad ostendendum hoc 'ens non posse fuisse ab aeterno'.
[97] Item, est articulus fidei; ideo non potest demonstrari.
[98] Item, Augustinus VI De Trinitate cap. 1: 'Ignis si esset ab aeterno, splendor de eo genitus atque diffusus esset ab aeterno'. Ex quo ipse arguit contra Arium quod Filius potest esse genitus a Patre, et tamen sibi coaeternus. Igitur consequentia Augustini non ƿest 'consequentia qua ex impossibili sequitur quidlibet', quia huiusmodi consequentia non valet ad probandum aliquid esse verum, nec tunc esset ad propositum; ergo est consequentia formalis: sicut causa naturalis perfecta de necessitate habet effectum sibi coaeternum, ita oportet a simili quod agens perfectum - libere agens - posset habere effectum sibi coaeternum, nisi quod tollatur illud quod est imperfectionis, scilicet necessitas in agendo.
[99] Quod etiam Augustinus non intelligat de luce manente intra, sed de splendore genito, patet per hoc quod dicit: 'splendor ab eo genitus atque diffusus' etc.
[100] Et similiter Super Ioannem, de virgulto faciente imaginem suam in aqua.
[101] Et similiter X Civitatis cap. 31: 'Si pes ab aeterno esset, vestigium esset ab aeterno'.
[102] Et dicit ibidem quod philosophi vix posuerunt mundum intelƿligibilem ab aeterno; et si 'vix', ergo intelligibile est 'mundum fuisse ab aeterno'.
[103] Item, non videtur possibile quod 'mundum fuisse ab aeterno' includat contradictionem, et quod philosophi hoc posuissent.
[104] Praeterea, hoc arguunt alii per rationem: quod non repugnat limitationi, non repugnat creaturae; sed limitationi creaturae non repugnat fuisse ab aeterno, quia secundum Philosophum I Ethicorum 'ex hoc quod aliquid diutius manet, non est perfectius'; ergo ex hoc quod creatura fuisset ab aeterno, non esset perfectior, - et ita limitationi non repugnat.
[105] Praeterea, non repugnat creaturae quod semper tendat in non esse quantum est ex se, et tamen quod eius esse continuetur, - et quod apta nata est tendere sic in non esse, et tamen per causam primam semper in esse conservari. Ergo similiter, ex alia parte, non repugnabit creaturae quod sit apta nata non esse, et tamen quod ab aeterno conservetur in esse.
[106] Sed contra hanc opinionem arguunt quidam dicentes quod contrarium potest demonstrari. ƿ
[107] Et prima eorum deductio est ista: omne productum aliquando producitur, etiam Filius Dei; creatura ergo aliquando producitur et aliquando capit esse: aut igitur semper capit esse quando est, aut non. Si primum, tunc creatura semper est in continuo fieri, et idem tunc erit conservare et creare. si autem aliquando capit esse et non semper, hoc non est nisi quia habet primum 'nunc' in quo capit esse, quod est propositum.
[108] Praeterea, "omne quod est, quando est, necesse est esse"; si igitur creatura fuit ab aeterno, ergo necessario fuit ab aeterno; et si fuit ab aeterno, nulla fuit potentia praeexsistens per quam potuit non producere: igitur mere necessario produxit.
[109] Et contra se arguit per instantiam de praedestinatione, quod ƿDeus ab aeterno praedestinat aliquem et tamen potest non praedestinare; igitur a simili, si produxit creaturam, potuit non producere, et ita non necessario. Sed hoc excludit, quia praedestinatio respicit rem sub certo futuro 'nunc', pro quo res potest esse et non esse. Non sic in proposito, quia si creatura fuisset ab aeterno, 'dare esse semper' respiceret rem pro infinita aeternitate.
[110] Praeterea, alibi arguunt sic: quaelibet species est aeque in potentia obiectiva Dei, et ita individuum cuiuslibet speciei; sicut igitur potest salvare speciem solis in uno individuo ab aeterno, ita et speciem asini in uno individuo. Tunc arguitur: si extrema finita, et media erunt finita; sed extrema sunt finita, quia est dare primum asinum generantem et ultimum: igitur asini medii non erunt infiniti; igitur asinus non potuit fuisse ab aeterno et generasse. ƿ
[111] Praeterea, arguunt per aliam rationem diffuse valde, in brevi tamen sic: creatura ab aeterno est potens esse (per positum) et potens non esse. Istae duae potentiae non aeque primo conveniunt creaturae, quia "quod convenit creaturae ex se, prius sibi convenit quam quod convenit sibi ab alio"; sed 'non esse' et 'posse non esse' convenit creaturae ex se, sed 'posse esse' ab alio; igitur non siƿmul natura sibi conveniunt. Nec etiam simul duratione sibi conveniunt, quia si potentiae ad actus immediatos sunt simul in eodem, et actus simul erunt (sicut arguit Philosophus contra Platonem I Caeli et mundi). Istae igitur possibilitates non sunt simul nec natura nec duratione. Nec una contingenter praecedit aliam, quia una convenit rei ex se, scilicet potentia ad non esse; si igitur creatura potuit esse ab aeterno, igitur numquam erit sub esse nisi simul sit sub non esse, - quod est falsum.
[112] Et instant contra se quod sequitur ex prioritate naturae prioritas temporis. ƿEt respondent quod quando idem praedicatum comparatur ad diversa subiecta, tunc ex prioritate naturae sequitur prioritas temporis; sed quando duo praedicata opposita comparantur ad idem subiectum, tunc quod prius est secundum naturam, et secundum durationem.
[113] Praeterea, arguitur communiter de infinitate animarum.
[114] Praeterea, de ratione infiniti est quod sit semper in accipiendo; igitur contra rationem infiniti est quod sit totum simul acceptum; ergo non potest infinita duratio esse pertransita. ƿ
[115] Praeterea, arguunt quidam quod si sit infinitum a parte ante sicut a parte post, tunc pars esset maior toto, per hoc quod infinitum est aequale infinito; cuius rationis descriptio alibi patet.
[116] Sed non videtur mihi quod istae rationes necessario concludunt. Unde qui vult tenere praedictam viam, ad primam illarum potest respondere concedendo quod semper quando res est, capit esse, sicut si ponitur aevum esse simplex et indivisibile, semper quando est (cum quocumque instanti temporis) capit esse: quia est indivisibiliter et non successive, ideo indivisibiliter capit esse, non successive, sicut Filius semper est et semper generatur.
[117] Et quando dicitur quod tunc non distinguitur realiter creatio a conservatione, dicerent quod non distinguitur nisi ratione, - quia aevum, ut comparatur ad partem priorem temporis et posteriorem, sic conservatur, ut autem comparatur ad non esse eius, sic creatur. ƿ
[118] Sed dices quod licet hoc dicatur de angelo et aevo (quod indivisibiliter est), tamen non valet dicere hoc de substantia generabili et corruptibili. - Dicerent quod substantia rei generabilis, in quantum substantia est, mensuratur aevo.
[119] Si autem arguitur de successivis, ut de motu et tempore, - tunc dicerent quod habent rationem permanentis. Et non sequitur quod si ista non possunt produci ab aeterno, quod non alia; immo dicerent quod sicut non est similis modus essendi, ita nec similis modus producendi.
[120] Ad aliud, quando arguitur 'omne quod est etc., igitur nihil est possibile nisi cuius esse praecedit potentia duratione producens ad esse', - dicendum quod non valet, quia tunc nihil posset Deus velle contingenter, quia nihil duratione praecedit; unde quandoque potest non velle quod vult, - et ideo quando vult aliquid, contingenter vult illud. Et etiam in creaturis, si contingenter producit, producit contingenter quando producit; sicut nec aliquid necessario agit nisi necessario agat quando agit. Et ideo illa propositio non est ad propositum 'omne quod est' etc., sicut patet supra in I libro ubi distincta est quando quaesitum est de scientia Dei.
[121] Ad aliud, quando argutum est quod 'quaelibet species est aeque primo in potentia obiectiva Dei', potest dici quod non, quia sicut non est similis modus essendi, ita nec producendi; et ponatur quod si lapis esset productus ab aeterno vel asinus, tunc extremum, licet esset finitum secundum naturam, esset tamen infinitum secundum durationem. ƿ
[122] Et quando dicitur quod 'asinus, si esset ab aeterno, potuit produxisse ab aeterno', potest dici quod non, quia sicut ipsi ex alia parte dicunt ponentes quod Deus produxit rem in esse quantum ad totum esse rei, et tamen quievit ante per durationem infinitam antequam produxit rem, nec potuit ab aeterno produxisse, - ita minus inconveniens videtur quod, si asinus fuisset ab aeterno, quod quiesceret per infinitum tempus, et tamen quod aliquando inciperet producere asinum.
[123] Ad quartum, quando arguitur quod potentia ad esse et potentia ad non esse non insunt aeque primo rei, - dico quod totum quod capit de potentia, nihil est ad propositum sed magis ad oppositum, quia potentiae quae sunt ad actus immediate se habentes circa idem, non possunt esse simul, quia tunc neuter actus inesset; et ideo cum potentia unius semper est actus alterius (sicut si aliquis esset in potentia sanus et aeger, nec esset sanus nec aeger; et ideo si est in potentia sanus, oportet quod sit aeger). Igitur si ab aeterno res sit in potentia ad non esse, ergo oportet ponere rem ab aeterno esse, - quod est contra eos.
[124] Unde si loquimur de potentia logica, quae excludit repugnantiam terminorum, sic in eodem simul est potentia ad opposita (sicut ad sedendum et non sedendum simul aliquis habet potentiam). Et si loquimur de potentia receptiva, adhuc simul aliquis habet poƿtentiam receptivam ad opposita. Si autem loquimur de potentia ut est differentia entis, sic habet propositio veritatem quod 'potentiae ad actus qui immediate habent fieri circa idem, non insunt eidem', sicut dictum est, quia quando est in potentia ad unum actum, est sub alio: et ideo quando est in potentia ad non esse, est sub esse, - et quando est in potentia ad esse, est sub non esse.
[125] Et quando dicitur quod 'illae potentiae non sunt contingenter ordinatae, sed potentia ad non esse est prius, - et non possunt esse simul duratione, igitur potentia ad non esse praecedit duratione, ideo et non esse duratione praecedit esse', - dico quod ipsi dicerent quod contingenter sunt ordinatae, quia non esse praecedit esse rei, et similiter non esse subsequitur esse rei.
[126] Et quando arguitur quod non aeque primo conveniunt creaturae illae duae potentiae, quia non esse convenit sibi ex natura sua, dicendum quod ad hoc est dictum in quaestione praecedente. Non enim dicitur non esse competere rei ex natura sua quia non esse est de natura sua, sed quia semper sibi competeret nisi aliud esse daret. Unde contingenter se habent, quia secundum veritatem non esse rei praecedit esse, - et non repugnat ut esset ab aeterno, et sic quod esse praecedat non esse.
[127] Ad aliud de infinitis animabus, dicendum quod si sit inconveniens infinitas animas simul esse (quod non videbatur Avicennae VI Metaphysicae, in accidentaliter ordinatis), tunc sicut est inconveniens Deum producere infinitas animas in uno die, ita et ab aeterno. ƿUnde si potuisset produxisse infinitas animas ab aeterno, et potest in uno die, - quia sicut potest producere in uno die unam animam, ita potest in quolibet instanti diei.
[128] Nec valet dicere quod instans est in potentia, quia ita verum est quodlibet in tempore; et sicut in uno instanti potest producere, ita et in alio (posito quod infinitas animas posset producere).
[129] Ad aliud, quando arguitur quod 'si tempus fuisset ab aeterno, quod pars esset maior toto, quia infinitum est aequale infinito', dico quod infinitum infinito nec est aequale nec inaequale, quia aequale et inaequale sunt passiones quantitatis finitae, sicut dicit Commentator III Physicorum. Unde prior est divisio quantitatis in finitum et in infinitum quam in aequale vel in inaequale, quia aequale et inaequale dividunt unum membrum praedictae divisionis, scilicet quantitatem finitam.
[130] Qui autem voluerit dicere aliam partem - quod repugnat creaturae fuisse ab aeterno, quia repugnat infinito esse actu pertransitum (et simile est de omnibus) - tunc potest respondere ad primum argumentum in contrarium, quando arguitur quod 'non potest demonstrari mundum vel creaturam incepisse, ergo oppositum est possibile', dicendo quod consequentia non valet nec antecedens est verum. ƿ
[131] Primo, non tenet consequentia, quia primum principium non potest demonstrari, non tamen sequitur quod eius oppositum sit possibile. Unde oportet addere: si non potest demonstrari, 'nec sit notum ex terminis', igitur oppositum est possibile.
[132] Sed tunc antecedens negarent alii, quia dicerent quod notum est ex terminis quod creaturae repugnat aeternitas et ab aeterno fuisse, - et oppositum, scilicet quod creatura fuit ab aeterno, est impossibile notum ex terminis, quia creaturae repugnat infinitas.
[133] Praeterea, hoc antecedens negaretur quod 'non potest demonstrari creaturam incepisse', quia potest demonstrari per medium extrinsecum et per medium intrinsecum: Et quando arguitur quod 'non potest demonstrari per medium extrinsecum, quia non per voluntatem divinam, cum ipsius voluntas non possit a nobis sciri', - dico quod licet non possit sciri quid velit de volibilibus, tamen potest sciri ipsum non velle hoc quod non est volibile; et ideo potest sciri ipsum non velle creaturam fuisse ab aeterno, quia hoc non est volibile (secundum hanc opinionem). ƿ
[134] Item, quando arguitur quod 'non potest demonstrari per medium intrinsecum, quia quiditas abstrahit ab hic et nunc', - ad hoc dicitur quod licet quiditas abstrahit ab hac exsistentia et illa et sic abstrahit ab hic et nunc, non tamen abstrahit exsistentia ab hic et nunc, per quam potest demonstrari novitas creaturae (sicut, licet eclipsis et luna secundum quiditatem abstrahat ab hic et nunc, exsistentia tamen eius actualis non abstrahit ab hic et nunc; ideo potest demonstrari quod luna eclipsatur nunc et in hac parte caeli).
[135] Sed contra: si per exsistentiam posset concludi novitas in creatura, tunc exsistentia esset medium ad hoc demonstrandum, - et per consequens esset fallacia consequentis, quia exsistentia non infert 'hanc exsistentiam', sive exsistentiam huius creaturae, scilicet hominis vel angeli. Item, si per exsistentiam probaretur novitas exsistentiae huius creaturae, ut lapidis, altera praemissarum esset contingens, quia oporteret applicare 'exsistentiam' (quae est medium) ad lapidem, et tunc minor esset contingens; et per consequens non sequeretur conclusio necessaria, quod scilicet lapis incepit aliquando esse.
[136] Ideo dico quod licet ex quiditate 'unde quiditas' non possit demonstrari hoc esse vel illud, quia formaliter nullius exsistentiam inƿcludit, et ideo quiditas ut sic intellecta non concludit exsistentiam, tamen alicui quiditati potest repugnare aliqua condicio alicuius exsistentiae; unde ex hoc quod creatura est et sibi repugnat exsistentia Creatoris, sequitur quod habet exsistentiam novam creaturae; non quod ex quiditate absoluta lapidis concludatur novitas eius exsistentiae (quia illud est contingens), sed ex hoc quod lapis est, et non est Creator, igitur aliquando habuit esse. Et hoc dicerent alii quod esset demonstratio, quia quiditati lapidis repugnat exsistentia Creatoris; ex quo sequitur quod habeat novam exsistentiam.
[137] Ad aliud, quando arguitur quod periculosum est niti demonstrare illud quod est fidei, propter infideles, - dico quod si illud quod creditur posset demonstrari, utile esset ad infideles et ad fideles.
[138] Est enim utile quantum ad infideles, quia si scirent veritatem quam credimus et in hoc essent persuasi, facilius crederent.
[139] Similiter, est utile quantum ad fideles: non quod fideles propter demonstrationem credant, sed quia credendo melius intelligant quod demonstrant; et ad hoc sunt libri compositi.
[140] Verumtamen adducere sophismata ad hoc quod est fidei, periculosum est, non solum de his quae spectant ad fidem, verum etiam in omni scientia, ut in geometria et in quacumque alia. Unde si illud quod pertinet ad fidem potest demonstrari, utile est adducere demonstrationem.
[141] Utrum autem cognitio demonstrativa evacuat fidem vel non, in III habet dici. ƿ
[142] Ad aliud, quando dicitur quod 'si ignis esset ab aeterno, splendor esset ab aeterno', dicendum quod quandocumque consequentia aliqua tenet per locum aliquem, ubicumque invenitur ille locus, tenebit consequentia. Ut si consequentia aliqua teneat per locum a specie ('si homo est, animal est'), ubicumque invenitur ille locus a specie, tenebit consequentia. Et etiam si consequentia teneat per locum a parte subiectiva (qui est locus communior), consequentia tenebit ubicumque invenitur ille locus; unde sequitur 'si Socrates est, homo est', licet Socrates non sit species. Et multae rationes consequentiae et loci possunt concurrere in una consequentia, quorum unus communior est alio, et similiter locus intrinsecus et extrinsecus.
[143] Nunc autem illa consequentia 'si ignis esset ab aeterno, splendor esset ab aeterno' tenet per locum a causa efficiente. Et non solum per locum hunc, sed per locum communiorem, scilicet per locum a producto et producente (et si alia ratio non esset, adhuc teneret consequentia): unde prima ratio illius consequentiae est producentis necessario ad productum necessario; et ideo consequentia est naturalis et bona, licet antecedens sit impossibile.
[144] Ideo applicando ad divina: si invenitur ratio illius consequentiae (licet antecedens non sit verum), tenebit consequentia. Et ideo sequitur quod si Pater est producens Filium necessario et Pater est aeternus, et Filius genitus erit aeternus. Nec hic tollitur aliquid ratione cuius tenet consequentia, licet hic antecedens sit verum et in alia consequentia falsum; haec enim consequentia est bona 'si Socrates est homo, Socrates est animal', ita ista consequentia 'si asinus est homo, ƿasinus est animal', quia ratio consequentiae utrobique est eadem. Per hoc patet ad rationem, qualitercumque fiat secundum diversas formas.
[145] Ad aliud, quando arguitur quod philosophi hoc non posuissent si includeret contradictionem, dicendum quod ipsi posuerunt contradictoria, quia dixerunt quod Deus agit necessario et tamen quod aliquid fiat contingenter, - quae includunt contradictionem, sicut alias est dictum.
[146] Ad aliam rationem dicendum quod repugnat creaturae et eius limitationi quod sit ab aeterno, quia hoc non potest convenire creaturae, - quod oportet eos dicere propter rationem fundamentalem, quaecumque ponatur.
[147] Et non est dicendum quod tunc esset infinitum, - quia si coexsistat nunc praesenti, non sequitur quod non excedat nunc praesens; similiter, si coexsistat toti universo, non sequitur quod non excedat totum universum. Igitur similiter non sequitur, licet creatura coexsistat in aeternitate cum Deo, quod Deus non excedat creaturam in perfectione.
[148] Ad aliud respondendum est ducendo ad oppositum: non stant simul quod creatura nunc sit, et tamen quod semper tendat ad non esse; ita non stant simul quod semper sit, et tamen quod aliquando tendat in non esse. Unde ratio est ad oppositum: quia sicut repugnat quod semper duret in futurum, et tamen quod aliquando sit ƿacceptum, ita repugnat quod semper fuit, et quod totum sit acceptum.
[149] Ad aliud, quando arguitur quod, secundum Augustinum, philosophi 'quodam modo vix intelligibili' posuerunt mundum aeternum, dico quod contradictoria simul apprehenduntur ab intellectu, quia numquam intellectus diceret inter absoluta aliqua contradictionem, nisi apprehenderet contradictoria, - sicut nec sensus communis iudicaret inter album et dulce, nisi utrumque apprehenderet. Unde intellectus necessario apprehendit contradictoria, quando dicit contradictionem esse inter aliqua. Sed contradictoria vix intelliguntur, quia non intelliguntur cum assensu, - sicut dicimus communiter 'non intelligo hoc', quando intellectus non quiescit in illo.
[150] Quando autem sunt aliqua contradictoria virtualiter, sed non apparentre, tunc intellectus potest intelligere ea et potest assentire eis, non tamen in quantum contradicunt; et tunc intelligit contradictoria, quia non sub ratione contradictionis. Et sic philosophi intellexerunt 'mundum esse ab aeterno' (licet contradictionem includat, secundum hanc viam), quia non est apparens contradictio, nec intellexerunt ut contradictoria sunt.
[151] Aliter potest dici quod philosophi 'quodam modo vix intelligibili' posuerunt mundum ab aeterno, quia in ratione universali tantum est intelligibile, - sicut si homo secundum propriam rationem non esset a nobis intelligibilis sed in ratione animalis, tunc diceretur ƿ'vix intelligibilis'. Sic in proposito, 'mundum esse creatum a Deo et tamen esse aeternum' non est intelligibile; tamen 'quod mundus sit ab aeterno et quod producatur' est intelligibile in ratione universali 'productionis', quia Filius est ab aeterno et tamen producitur a Patre.
[152] Ad primum principale, quando arguitur quod 'materia est ingenita', dicendum quod hoc est verum, quia materia non est terminus generationis - per se - nec forma, sed compositum; sed tamen ex hoc non sequitur quod materia semper fuerit.
[153] Ad aliud, quando dicitur 'generatio unius est corruptio alterius', dicendum quod verum est, quia agens naturale non inducit unam formam nisi corrumpatur contraria; sed hoc deficit in actione illius cui non subest dispositio contraria. Verumtamen essentialius est dicere quod 'corruptio unius est generatio alterius' quam e contra, quia agens naturale non intendit privationem per se, sed formam. Unde Philosophus per hoc vult ibi ostendere quod generatio perpetuabitur; et ideo concludit generationem non semper fuisse, sed semper fore. Nec hoc tamen verum est, quia quando omnia convertentur in elementa, illa erit generatio ultima. Et prima generatio quae fuit, erat totius; nec ibi erat corruptio. Quare deficit ratio propter quam generatio unius est corruptio alterius, quia non fuit ibi contraria dispositio propter quam generatio unius est corruptio alterius. ƿ
[154] Ad aliud, quando arguitur per descriptionem creaturae datam ab Augustino (quod 'creatura voluntate divina producitur ad esse postquam non fuit'), dicendum quod non est de essentia creaturae, est tamen vera de creatura; et illam concessit Arius (contra quem arguit), qui dixit quod 'Filius Dei est creatura, sed tamen nobilissima', - et tamen intelligit 'cum prius non fuit'. Et ideo non sequitur quod haec descriptio conveniat creaturae si fuisset ab aeterno, quia opposita ei inessent.

Notes