Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D1/Q4

From The Logic Museum
< Authors‎ | Duns Scotus‎ | Lectura‎ | Lectura II‎ | D1
Jump to navigationJump to search


Latin English
[155] Utrum creatio passiva angeli sit eadem cum angelo.
[156] Quod non, videtur: Avicenna V Metaphysicae: 'Equinitas est tantum equinitas'; igitur similiter nulla essentia est formaliter ratio creationis; igitur angelus non est formaliter creatio passiva. ƿ
[157] Praeterea, si esset idem cum angelo, tunc quamdiu angelus esset, tamdiu esset illa, et sic semper crearetur; et sic idem esset creatio angeli et eius conservatio.
[158] Praeterea, si creatio passiva angeli esset eadem cum angelo, tunc angelus annihilatus non posset reparari idem numero; consequens est falsum. Probatio consequentiae: a quodam conceditur quod non redire potest nec reparari idem motus numero, - ergo nec eadem creatio qua angelus creatur potest reparari eadem numero; si igitur creatio sit eadem cum angelo, sequitur quod idem angelus non potest reparari idem numero.
[159] Praeterea, mutatio differt a termino 'ad quem'; sed creatio est mutatio; igitur differt a suo termino, - et ita creatio angeli ab angelo differt.
[160] Probatio maioris: mutatio est in genere passionis, sicut patet per Commentatorem V Physicorum; sed forma quae terminat mutationem non est de genere passionis; ergo etc.
[161] Probatio minoris: nova relatio non advenit sine mutatione alicuius; sed quando angelus creatur, habet relationem realem ad Deum; ergo est ibi mutatio quando creatur: non in Deo, igitur in angelo; igitur ipsum creari est ipsum mutari. Praeterea, 'in omni genere est ƿunum primum', igitur in genere mutationis erit mutatio prima; haec autem non potest esse generatio, sed creatio: tum quia generatio non inest omnibus mutabilibus, sed creatio; tum quia termini generationis non sunt maxime oppositi (scilicet forma et privatio), sed aliquid et nihil sunt maxime oppositi, qui sunt termini creationis; ergo creatio est prima mutatio.
[162] Contra: Si creatio passiva angeli esset aliud ab angelo, ergo esset aliquid quod nec Creator nec creatura: planum enim est quod creatio angeli non est Creator, - nec creatura, si sit aliud a natura creata.

Notes