Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D1/Q6

From The Logic Museum
< Authors‎ | Duns Scotus‎ | Lectura‎ | Lectura II‎ | D1
Jump to navigationJump to search
Latin English
[272] Utrum angelus et anima differant secundum speciem.
[273] Quod non, videtur: Si essentiae differant secundum speciem, et potentiae; sed potentia intellectiva et volitiva angeli et animae non differunt specie (quia potentiae distinguuntur per obiecta, et obiecta sunt idem intellectivae et volitivae in angelo et in anima); ergo etc.
[274] Praeterea, Augustinus De libero arbitrio: 'Angelus et anima natura sunt pares, sed officio dispares'.
[275] Praeterea, si angelus et anima differant secundum speciem, ergo una natura nobilior erit alia determinate, quia species in universo ƿhabent determinatum ordinem, quod illa species quae est nobilior alia, secundum quodlibet individuum est nobilior; vel ergo natura angelica est nobilior anima determinate, vel e converso. Non angelus, quia tunc esset magis capax perfectionum supernaturalium, et secundum capacitatem beatificaretur; ergo quilibet angelus esset nobilior quacumque anima, quod falsum est. Nec e converso, propter idem, quia tunc magis capax perfectionum supernaturalium; ergo si est beata, est beatior quam aliquis angelus, quod falsum est; - praeterea, angelus habet motivam virtutem (quia potest movere caelum, anima autem vix corpus quod perficit), et nobiliorem potentiam intellectivam habet, sicut patet per actum eius; igitur anima in perfectione non excedit naturam angelicam.
[276] Contra: Sensitiva specie distinguitur in diversis animalibus: ergo similiter intellectus in homine et in angelo distinguitur specie; sed hoc non potest esse nisi angelus et anima distinguantur specie. Consequentia patet, quia quanto forma est nobilior, tanto magis distinguitur in diversis, - et ideo maior est distinctio mixtorum quam elementorum, et animatorum quam inanimatorum; igitur similiter distinctio erit plurium in superioribus quam in inferioribus. ƿ
[277] Respondeo quod illa differunt secundum speciem, - quia haec est unibilis materiae, scilicet anima, et ille non.
[278] Sed licet haec ratio quorumdam concludat quod differunt specie, tamen restat quaerere quae est causa distinctionis illorum secundum speciem.
[279] Et dicunt aliqui (qui assignant priorem rationem) quod causa huius est, quia anima est unibilis materiae et angelus non.
[280] Contra: Forma est finis materiae, ex II Physicorum, - unde quia formae distinguuntur, ideo et materiae ('membra enim leonis differunt a membris cervi, quia anima differt ab anima', I De anima; quia igitur talis est forma, ideo talem materiam recipit, et non e converso); non ergo causa distinctionis animae a natura angeli accipienda est penes materiam quam perficit, licet tamen ratio valeat a posteriori. ƿ
[281] Praeterea, unibilitas non dicit nisi quemdam respectum; sed respectus non potest esse prima ratio distinguendi aliqua absoluta; igitur nec unibilitas cum materia primo distinguit animam ab angelo.
[282] Alio modo dicitur quod angelus et anima distinguuntur secundum gradus intellectualitatis, quia anima habet alium modum intelligendi quam angelus: angelus enim intelligit sine discursu, et anima cum discursu, et hoc sufficit ad distinctionem eorum, - sicut sensitiva distinguitur in diversis speciebus animalis secundum diversos gradus animalis perficientes, quia sensitiva in tali specie perficit secundum talem gradum, et sensitiva in tali specie secundum talem gradum; et sic in alio gradu intellectualitatis quodammodo constituitur anima, et alio angelus. ƿ
[283] Contra: Anima non discurrit circa omnia, sed circa aliqua (non enim discurrit circa principia); si igitur modus intelligendi cum discursu et sine discursu sufficiat ad distinctionem specificam angeli ab anima, sequitur quod anima erit alterius naturae quando intelligit principia et conclusiones quae consequuntur ex principiis.
[284] Praeterea, angelus et anima in actu beatifico aeque non discurrunt; sed ille actus beatificus non est contra animam, sed ei consonus; vel igitur oportet quod anima sit alterius naturae in actu beatifico et modo, vel quod modus intelligendi cum discursu et sine discursu non sufficiat ad distinguendum - secundum speciem - animam et angelum.
[285] Praeterea, angelus in primo instanti creationis non cognovit omnia secundum actum et distincte, sed habuit cognitionem habitualem omnium, per quam omnia potuit cognoscere actu. Quaero igitur quare angeli non discurrunt: aut quia habent habitualem cognitionem omnium, aut quia non possunt discurrere sed repugnat naturae eorum?
[286] Si primum detur, ergo si Deus in principio dedisset animae habitualem cognitionem omnium, anima non discurreret; et per consequens non distingueretur anima ab angelo per 'discurrere' et 'non discurrere'.
[287] Nec potest dici secundum (quod 'repugnat naturae angeli discurrere'), quia si Deus dedisset angelo in primo instanti tantum cognitionem terminorum, semper staret in illa cognitione et non ultra cognosceret, - quod est absurdum dicere, quia hoc est perfectionis ƿin intellectu nostro quod ipse, habita cognitione terminorum, possit discurrere ad cognoscendum alia. Si autem 'discurrere' vocetur 'cognoscere unum per aliud', sic angelus cognoscit per discursum: novit enim quod effectus habent cognosci per causam. Non igitur possunt sic distingui.
[288] Praeterea, si angelus et anima differunt specie propter diversitatem actuum discurrendi et non discurrendi, ergo eadem ratione omnes operationes eorum intellectuales differunt specie sicut et potentiae (quia maior est differentia in effectibus quam in causis; ergo omnes operationes eorum intellectuales differunt specie); ergo et beatitudines eorum differunt specie. Sed hoc falsum est, tum quia obiecta non differunt specie, tum quia species habent perfectiones suas determinate, ita quod quodlibet individuum speciei nobilioris est perfectius quolibet individuo speciei imperfectioris (aliter species non essent determinate in perfectionibus suis), et tunc sequitur quod quaelibet beatitudo angeli esset nobilior qualibet beatitudine animae vel e contra, quod non est verum (beatitudo enim Christi maior est beatitudine angeli; similiter beatitudo alicuius angeli maior est beatitudine alicuius animae).
[289] Ideo respondeo quod in omni forma quae potest esse principium operandi, quantumcumque ratio potentiae et principii operandi sit eadem sibi, prius consideratur ad se quam comparetur ad actum: nam primo est talis entitas, et in secundo instanti est potentia ad ƿactum; et ideo non distinguitur per hoc quod est talis potentia, sed per entitatem per quam dicitur 'ad se'. Unde si quaeritur per quid differt sol a verme quem producit, esset dicendum quod non per potentiam producendi vermem, quia si illa potentia auferretur manente natura solis, adhuc distingueretur; et ideo distinguitur a verme sua entitate absoluta, qua dicitur 'ad se'.
[290] Sic in proposito: essentia animae est intellectiva et volitiva, prius tamen natura est entitas quaedam ad se; et sic etiam de natura angeli, quod prius est entitas ad se quam sit intellectio aut volitio. Dico ergo quod licet distinguantur specie in ordine ad actus, adhuc prior est distinctio eorum in se secundum entitates suas absolutas (ut quia 'haec' in se est talis entitas, 'illa' etiam in se est talis entitas).
[291] Immo, quod plus est, dico quod distinguuntur specie, et tamen non in ratione intellectivi aut volitivi, nec ut comparantur ad actus; nec intellectiones eorum et volitiones distinguuntur specie, licet limpidius unus intelligat alio; etiam si addatur modus cum discursu et sine, adhuc in ratione intellectivi non distinguuntur. Unde primo eorum distinctio est per 'hanc entitatem' et 'illam' - quam sequitur libertas et intellectualitas secundo, ita tamen quod aliqua entitas subest potentiae intelligendi et volendi, et per illam distinguuntur.
[292] Et si quaeras 'quomodo est possibile quod perfectiones quae per identitatem includuntur in aliquibus, non differant specie, si entitates differant specie quae sunt principia illarum perfectionum (unde dicitur quod si angelus et anima differant specie, quod etiam potentiae quae includuntur per identitatem, differunt specie)?', - dico ƿquod istud non habet difficultatem, si intelligatur quomodo in una et eadem re possunt esse plures perfectiones ex parte rei. Unitas enim, quae est passio entis et eiusdem rationis in omnibus quantum est ex parte sui, est species specialissima et uniformiter invenitur in quolibet, licet entitas cuius est perfectio varietur (sicut album est eiusdem rationis in cygno et in lapide). Unde sicut perfectiones diversarum rationum possunt includi in eodem per identitatem, ut voluntas et intellectus (quae non addunt super essentiam, sed sunt perfectiones essentiae), sic e contra eadem perfectio secundum rationem potest includi in diversis per identitatem (sicut, licet anima bovis et hominis non sit eiusdem rationis, tamen vis visiva est eiusdem rationis in hoc et in illo). Et sic, non obstante quod angelus et anima differant specie, potentia intellectiva et volitiva et operationes earum possunt esse eiusdem rationis.
[293] Tamen, sive hoc verum sive non (relinquitur sub dubio), prima distinctio angeli et animae est per proprias entitates eorum.
[294] Ad primam rationem dicendum, secundum praedicta, quod non sequitur 'essentiae angeli et animae distinguuntur specie, ergo et potentiae', quia sicut potentiae diversae possunt esse eiusdem essentiae et multae perfectiones diversae secundum speciem possunt esse eiusdem essentiae, ita e contra eadem perfectio eiusdem rationis potest esse diversorum secundum speciem, sicut dictum est.
[295] Ad aliud, quando dicitur secundum Augustinum quod 'angelus et anima natura sunt pares, sed officio impares', dico quod illa paritas intelligenda est per comparationem ad obiecta (et multae aliae ƿauctoritates eius). Unde in comparatione ad obiecta beatitudinis sunt pares, quia nec 'anima perfectionis minimae' potest quietari in alio quam angelus supremus. Et sic intelligenda est illa auctoritas quia 'nulla natura superior est mente', quia 'sola formatur veritate'.
[296] Ad aliud dicendum quod natura angelica in quolibet individuo est capax maioris beatitudinis quam anima. Et quando arguitur quod 'si tunc beatificaretur, in quolibet individuo plus caperet', dicendum quod non sequitur, quia beatitudo non datur secundum capacitatem naturae, sed secundum merita.
[297] Unde quod aliqui dicunt de Christo quod sibi datus est quidam habitus quo capax est maioris beatitudinis, nihil est dicere, quia tunc talis habitus posset dari angelo, secundum quem esset tunc magis capax beatitudinis; igitur si non datur, ergo non beatificatur secundum capacitatem suam, et ideo frustra ponitur habitus ille. Unde dico quod Christus secundum naturam suam est capax illius beatitudinis.
[298] Nec cuilibet datur beatitudo seeundum capacitatem suae naturae, quia semper stat beatitudo cum perfecta volitione deliberativa, ƿquando beatus habet quidquid vult voluntate deliberativa. Sed tamen quomodo stat quod appetitus naturalis non quietatur, sed inclinatur naturaliter ad maiorem beatitudinem (qui appetitus est natura eius cum beatitudine), hoc inferius habet dici.

Notes