Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D18

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem decimam octavam quaeritur utrum ratio seminalis in materia naturali sit pars formae inducendae.
[2] Quod sic, videtur: Aliter agens naturale crearet formam, quia 'producere de nihilo' est creare; sed si in materia naturali non sit ratio seminalis, quae sit pars formae, formam de nihilo produceret, quia tunc nihil eius praeexsisteret; igitur etc.
[3] Praeterea, si in materia naturali non praeexsistat pars formae, tunc quando forma corrumpitur, annihilaretur, et per consequens agens naturale posset aliquid annihilare, quod falsum est.
[4] Contra: In Sex principiis: "Forma est compositioni contingens, simplici et invariabili essentia consistens"; si igitur forma simplex sit, igitur non habet partem et partem, et per consequens non praeexsistit aliqua pars eius in materia naturali.
[5] Iuxta hoc quaeritur utrum ratio seminalis in materia naturali sit aliqua potentia activa. ƿ
[6] Quod sic, videtur: II Physicorum cap. ultimo: "Si domus esset eorum quae natura, sic fieret a natura sicut nunc ab arte".
[7] Et planius in eodem capitulo: "Si navis factiva esset in lignis, similiter faceret navem" sicut nunc fit ab arte; sed navis factiva est principium activum.
[8] Ibidem etiam dicit quod "a natura sunt quaecumque, a principio intrinseco mota, veniunt ad aliquem finem", ubi videtur notare causam efficientem et activam.
[9] Item, VI Metaphysicae Philosophus probans physicam non esse practicam, arguit hoc ex obiectis: nam 'factibilium principium est in faciente, sed naturalium principium est in moto'.
[10] Item, II Physicorum reducit Aristoteles casum et fortunam ad naturam et intellectum; sed quod reducitur ad aliud, est in eodem genere causae cum illo. Sed constat, secundum ipsum, quod casus et fortuna sunt causae per accidens efficientes; igitur alia erunt per se efficientia.
[11] Item, III Ethicorum: "Violentum est cuius est extra principium, ƿnon conferente vim passo"; haec autem definitio non videtur convenire generationi, nisi passum coagat et habeat potentiam activam.
[12] Item, Aristoteles VII Metaphysicae declarat quae naturalia possunt fieri a casu, et ait quod 'a casu fiunt in quorumcumque materia est aliqua pars formae quae sic movet materiam sicut movetur ab extrinseco' (et haec auctoritas est pro utraque quaestione).
[13] Item, II Physicorum: "Natura est principium motus" etc.; non dicitur autem quod natura est principium in quo est motus, sed "natura est principium motus eius in quo est". Sed istud non videtur intelligi de principio passivo motus: tum quia "forma est magis natura quam materia", ex eodem II; tum quia tunc non videretur differentia inter naturalia et artificialia, quam ibi ponit Philosophus, quia artificialia, in quantum huiusmodi, non habent principium motus, sed naturalia habent: nunc autem artificialia habent principium passivum motus, aliter fieret quod impossibile est fieri.
[14] Contra: Si poneretur in materia naturali aliqua talis potentia activa, illud intrinsecum esset imperfectius forma inducenda; sed imperfectius non est causa perfectioris; igitur illa potentia non esset activa et productiva formae in materia naturali. ƿ
[15] Circa istas duas quaestiones primo sciendum est, propter intentionem Augustini III De Trinitate, quid sit ratio seminalis et quid sit semen.
[16] Unde sciendum est quod quaedam naturalia immediate producunt sibi similia (ut ignis etc.), et quaedam mediate (ut bos et alia animalia), et quaedam neutro modo (ut corpora caelestia et angelus).
[17] De secundis generantibus manifestum est quod ipsa producunt semina immediate, ex quibus ultima fiunt similia primis generantibus immediate generanda.
[18] Talium autem seminum productorum immediate forma non videtur principaliter intenta a natura, sed propter aliud ex semine generandum: est enim talis forma via in naturali processu ab imperfecto ad perfectum.
[19] Unde generatio naturalis requirit tales formas medias, ut per eas sicut per vias inducatur forma principaliter intenta, sicut patet in nutritione, ubi non statim de nutrimento fit caro, sed primo convertitur in humorem et deinde in sanguinem et sic tandem in carnem nutriendam; et producitur sic, non immediate, propter ordinem formarum, quae sunt natae sibi invicem succedere immediate. Unde ista sic prius producta sunt dissimilia generantibus et sunt via ad producendum similia primis generantibus, quae naturali processu procedunt de imperfecto ad perfectum, sicut e contra in resolutione forma cadaveris non ƿvidetur ex se principaliter intenta, sed quasi via in resolutione a perfecto ad imperfectum: non enim animal statim corrumpitur in infimum (ut elementum), sed primo in aliquid perfectius, ut in cadaver ulterius corrumpendum, quod habet rationem viae; unde non diu permanet, sed continue marcescit et tendit ad corruptionem.
[20] Primum ergo productum in via processus potest dici 'semen', sicut primum in resolutione dicitur 'faex'.
[21] Semen igitur est substantia generabilis et corruptibilis, dissimilis generanti et genito, medians inter primum generans et ultimum genitum; et si sint plura media, tunc sunt plura semina se ordinate habentia. Proprie tamen magis illud medium dicitur esse semen, quod terminus est proximus 'a quo' respectu ultimi generandi.
[22] In huiusmodi autem semine est quaedam vis activa intrinseca, a qua transmutatur et alteratur semen, sicut a causa particulari, uniformiter, licet non appareat talis causa transmutationis: non enim semen manet in esse quieto, et ideo transmutatur continue a principio intrinseco.
[23] Ista autem vis sive potentia activa, indita semini a generante, vocatur ab Augustino 'ratio seminalis'. Ubi enim sunt semina determinata, ex determinatis speciebus generantur (sicut planta non generatur ex semine animalis, nec e contra); ideo oportet ponere aliquam qualitatem activam inductam in semine, determinatam et consequentem formam determinatam in semine, quae transmutat ad determinatam formam. Et ista qualitas activa, quam semen habet a generante, est ratio seminalis. ƿ
[24] Non igitur est ratio seminalis potentia passiva materiae, quia Augustinus Super Genesim negat Christum fuisse in lumbis Abrahae secundum rationem seminalem, in quo tamen fuit secundum potentiam passivam materiae, licet remotam; ita et Levi fuit ibi secundum potentiam remotam, quem tamen ibi concedit fuisse secundum rationem seminalem.
[25] Hoc etiam patet per Augustinum IX Super Genesim et III De Trinitate quod Deus potest aliquid facere de materia et non secundum rationes seminales, licet alio ordine quam agens naturale faceret; sed nihil forte potest fieri ex materia, ad quod ipsa non est in potentia passiva.
[26] Sed estne ista vis activa coaeva materiae et naturalis ei? Dico quod non, sicut nec forma aliqua principaliter intenta, immo minus permanens est in materia, quia ista potentia activa consequitur formam substantialem seminis, et ideo sicut forma non est perpetuo in materia sed tandem corrumpitur, ita nec illa qualitas activa: non enim praefuit ante formam, sed consequitur, et ita prius naturaliter corrumpitur quam forma substantialis seminis.
[27] Sed estne ista qualitas activa generativa formae et productiva, ita quod sit activa in generatione substantiali?
[28] Dico quod non, propter duas rationes: ƿQuia sicut forma substantialis seminis corrumpitur, ita et ista qualitas activa, sequens formam substantialem, corrumpitur; ergo in instanti corruptionis non generat, quia tunc non est, sicut nec forma seminis quam consequitur. et quod non est, non potest generare.
[29] Dices quod semen habet partes dissimiles, et illa virtus potest esse in una parte seminis, et ita generare et educere formam substantialem de materia alterius partis; aut si ponatur illa virtus activa esse in semine maris, quia illud manet, licet semen feminae (quod est materiale respectu fetus) corrumpatur, si hoc, inquam, dicatur, saltem stat secunda ratio, quod illa virtus est imperfectior quam forma inducenda, et etiam totum semen est imperfectius; sed numquam imperfectius est causa perfectioris; ergo etc.
[30] Dices quod in virtute decidentis, semen potest ultra speciem suam, licet non in virtute propria producat formam substantialem (istud est ultimum refugium). ƿ
[31] Contra: Ubi est ordo essentialis duarum causarum ad producendum effectum tertium, potest una in virtute alterius quod non potest illa sola, quia ambae causae agunt et sunt una totalis causa et utraque per se causa partialis; unde quandocumque sunt causae essentialiter ordinatae, omnes concurrunt ad unum effectum; et ideo si esset processus in infinitum in causis essentialiter ordinatis, oporteret quod infinitae causae actu concurrerent ad causandum unum effectum. Sed quando sunt causae accidentaliter ordinatae, una non agit in virtute alterius, nec aliud concurrit secum ad agendum, sed sola una agit. Haec patent ex dictis in I libro, ubi tangitur 'de statu causarum'.
[32] Omnis autem causa quae non habet aliam actionem respectu tertii nisi quod producit in esse causam agentem immediatam, est tantum causa per accidens ordinata respectu illius, quia potest non esse isto producto agente tertium, quod non contingit in causis essentialiter ordinatis.
[33] Pater igitur est causa per accidens ordinata ad effectum productum actione seminis: licet enim pater sit causa per se, et non per accidens, respectu filii, non tamen est causa essentialiter ordinata. Illa enim causa quae dat esse alteri tantum et virtutem agendi, et postea dimittit illud in actione sua secundum suum esse, est tantum causa accidentaliter ordinata.
[34] Ex his arguitur quod semen non in virtute patris decidentis agit perfectius, quia non est causa essentialiter ordinata ad istum effectum, sed tantum tribuens semini virtutem agendi et postea illud dimittit secundum esse suum proprium. ƿ
[35] Item, ponatur quod generans non sit quando semen est decisum; impossibile autem est quod aliquid producat et agat in virtute illius quod non est.
[36] Sic igitur patet quod virtus activa in semine est tantum alterativa, et non generativa, formae substantialis, quia vel totum semen non est quando generatur compositum; vel si aliquid seminis remaneat, illud non potest producere formam substantialem, quia est imperfectius; nec in virtute decidentis, tum quia est causa accidentaliter ordinata ad istum effectum, tum quia potest non esse quando semen agit ad generationem compositum alterando.
[37] Sed dices: a quo igitur est anima vegetativa in planta et sensitiva in animali? Dico quod ista quaestio non habet difficultatem quando forma est materialis et inanimata: tunc enim potest qualitas inducta alterare, et forma caeli formam illam substantialem inducere; nec tunc est fuga ad causam universalem, quando non potest forma ab alia causa naturali produci.
[38] Sed quando forma inducta est vitalis, tunc dubium est: non enim potest esse a generante nec a virtute in semine, propter ea quae dicta sunt; non a corpore caelesti, ponendo quod sit inanimatum, quia 'omne vivum perfectius est non vivo' secundum ƿAugustinum, et numquam imperfectius producit perfectius; non ab intelligentia, propter illum articulum condemnatum; igitur a Deo. Sed si hoc est vel non, dicetur forte alias.
[39] Ex praedictis autem apparet quod ubi videtur manifeste ponendum semen, in ipso nulla est ratio seminalis materiae coaeva sed corruptibilis, et non activa in generatione sed tantum activa ad alterationem praecedentem generationem.
[40] Restat autem ultra videre an ratio seminalis secundum istas condiciones inveniatur in aliis a praedictis, ut in generatione inanimatorum seu elementorum.
[41] Sed quia Augustinus dicit quod 'in elementis huius mundi latent rationes seminales respectu omnium fiendorum ex eis', ideo oportet ponere in elemento vel in elementis rationes seminales respectu mixtorum imperfectorum.
[42] Dico ergo quod in generatis aliis a praedictis potest esse processus ab elemento ad mixtum per medium, et medium illud mixtum potest dici 'semen' respectu generandi, et qualitas activa in illo est 'ratio seminalis' (sicut quando ex nutrimento generatur humor ƿet post sanguis et ultimo caro, sanguis potest dici semen respectu carnis, et qualitas alterans in eo ratio seminalis).
[43] Unde quando ex elemento generari debet mixtum (ut lapis aut putrefactibile), primo inducitur aliqua qualitas proportionata tali mixto, et tandem corrumpitur forma elementi, et ab agente non univoco cum generato sed a corpore nobiliore (ut a caelo) inducitur aliqua forma mixti, quae si sit via ad perfectius mixtum, consequitur tunc illam qualitas alterativa quae inducitur a corpore caelesti et a forma quam consequitur, quae ulterius est alterativa ad inductionem formae substantialis quam inducit corpus caeleste.
[44] Sed suntne rationes seminales in elementis respectu mixtorum mediorum, quae dicuntur 'semina' respectu ulteriorum quae sunt media inter mixta perfecta et elementa?
[45] Et secundum Augustinum oportet dicere quod sic, quia 'in mundi huius elementis latent semina respectu omnium fiendorum ex eis'.
[46] Unde dico quod ab agente universali vel particulari potest induci qualitas activa in elemento, quae sit alterativa illius elementi, quae qualitas conveniens sit mixto imperfecto generando quod habet rationem viae. Et tunc elementum illud respectu talis mixti potest dici 'semen', et qualitas activa quae inducitur in tali elemento (sive ab agente universali sive particulari), per quam alteratur elementum, potest dici 'ratio seminalis'. Unde ex tali elemento, habente qualitatem convenientem mixto generando, potest generari illud mixtum ab agente universali
[47] Ex his patet quod respectu omnium mixtorum infimorum est semen et ratio seminalis: et elementum potest dici 'semen' respectu mixti immediate generandi ex eo, qualitas activa alterativa in eo ad producendum formam generandi potest dici 'ratio seminalis.
[48] Et si multa elementa concurrunt ad generationem mixti alicuius, ƿtunc dicendum est de multis sicut de uno, quia si ponatur secundum illam viam quod formae elementorum secundum essentias suas manent in mixto, tunc ex materia unius elementi possunt generari alia elementa per actionem agentis universalis, quod habet in virtute sua formas elementares, et secundum essentias suas remissas concurrere ad mixtionem, prout posuit illa via.
[49] Sed quia dictum est supra quod formae elementares non manent in mixto, nec oportet materiam esse sub omnibus formis elementaribus ad hoc quod formam mixti recipiat, ideo dico quod unum elementum potest alterari, et generari ex eo mixtum, praedicto modo, nam et mixtum resolvi potest in unum elementum. Et sic elementum, in quantum terminus 'a quo', est semen respectu mixti, et vis activa in elemento est ratio seminalis.
[50] Dico tamen quod possibile est quod plura elementa concurrant ad generationem mixti; et tunc ex actione agentis universalis potest induci qualitas activa alterativa omnium et ea corrumpere, et sic in materia omnium induci forma mixti, quod mixtum erit maius quam si forma eius induceretur in materia unius elementi.
[51] Sed oportetne ponere rationes seminales respectu elementorum? Dico quod non, quia Augustinus dicit quod 'in mundi huius elementis latent rationes seminales respectu omnium fiendorum ex eis', et ita respectu mixtorum, sed non in uno respectu alterius.
[52] Hoc autem probatur tripliciter: Primo sic: qualitas activa quae dicitur 'ratio seminalis', habet virtutem agendi non praesente agente qui dedit virtutem activam agendi, nam semen habet potentiam activam et vim quae dicitur 'ratio seminalis', quae est qualitas activa et agens quando generans non est praesens (etiamsi generans, a quo deciditur semen, ƿnon esset, alterativa esset). Sed nulla talis qualitas activa inducitur ab uno elemento in aliud, quae maneat et alteret absente generante, nam si aqua calefiat ab igne et cesset agens intrinsecum ita quod absit alterans (ut ignis), aqua calefacta non proficit ad formam ignis, sed redit ad qualitatem suam naturalem; sic in aliis elementis. Ideo non est ibi qualitas activa agens, quando agens principale est non agens.
[53] Praeterea, secundo sic: ratio seminalis ponitur in semine et est inferior causa ipsa quam seminis forma ad quam est semen; unde est imperfectius ens et forma imperfectior seminis quam forma generati ex semine. Sed forma elementari non est forma specifica imperfectior quae corrumpitur (licet aliqui ponant formam corpoream praecedentem, quae non est specifica nec corruptibilis secundum eos); unde forma elementaris est forma specifica infima. Ergo respectu eius non est semen nec ratio seminalis.
[54] Praeterea, semen non ponitur nisi in illis quae mediate generant sibi similia, sed unum elementum immediate generat aliud; ideo, proprie loquendo de ratione seminali et semine, nec ratio seminalis est nec semen respectu elementi generandi, nisi extendendo rationem seminalem ad quamcumque virtutem activam: sic in igne respectu aquae potest dici ratio seminalis. Sed non sic loquitur Augustinus: tunc enim in sole respectu omnium productorum ƿab ipso esset ratio seminalis; sed est ratio seminalis proprie virtus activa in aliquo medio imperfecto, quod est corrumpendum ante generationem intenti. Quod quidem medium, habens illam rationem activam, dicitur esse 'semen'.
[55] Dico ergo quod non est ratio seminalis respectu elementorum, nec semen; sed in elementis respectu aliorum mixtorum sunt rationes seminales. Unde, secundum Augustinum, 'in elementis mundi sunt rationes seminales respectu generandorum ex eis', sed non respectu elementorum.
[56] Patet etiam quod ratio seminalis non est coaeva, sed corrumpenda ante generationem intenti.
[57] Ista etiam confirmantur per Philosophum VII Metaphysicae: 'Quaedam ab extra tantum generantur, ut ignis'. Igitur manifestum est quod respectu ignis non ponit rationem seminalem intra, sed tantum extra, nec potentiam activam in igne.
[58] Secundum hoc patet intentio Augustini, qui vult quod angelus, quia novit occulta semina quae latent in elementis huius mundi, potest facere murem et serpentem et huiusmodi, quia novit quae qualitas activa est alterativa ad formam talis mixti, et tunc potest afferre illud corpus vel herbam quae potest causare illam qualitatem alterativam, ad cuius alterationem sequitur inductio formae substantialis. Et si non sit corpus quod potest sic alterare, sed corpus caeleste, novit situm et constellationem illam, et sic in tali et tali aspectu ponere ut talis qualitas activa alterativa inducatur, et postea, facta alteratione, inducatur forma substantialis muris aut serpentis. Unde angelus non inducit nec ƿqualitatem nec formam, sed solum per motum localem applicat ea. Et sic 'novit semina et rationes seminales, quae virtualiter latent in mundi huius elementis'.
[59] Sed estne ratio seminalis pars formae inducendae? Dico quod non.
[60] Quod probo sic: si pars formae praeexsistat, quae sit ratio seminalis, necesse est dicere quod aliquid formae inducatur. Oportet enim quod aliqua realitas nova inducatur a generante, sive forma substantialis suscipiat magis ac minus (ut forma accidentalis), et fiat unum ex partibus formae substantialis (sicut dictum est in I quod fit unum ex partibus formae accidentalis, et non sicut ex actu et potentia, sed sicut ex duabus actualitatibus): sive sic sive aliter, oportet quod aliquid formae inducatur. Iste autem secundus gradus inductus perfectior est quam formae gradus praeexsistens in materia, qui dicitur ratio seminalis respectu alterius, quia universaliter ratio seminalis imperfectior est forma cuius est. Sed secundus gradus formae, qui perfectior est, inest in virtute actionis agentis, aliter generans nihil novum causaret. Igitur similiter gradus formae imperfectior praeexsistens erit in virtute activa generantis; unde non est neganda actio eius respectu imperfectioris. Et ita forma secundum se totam est in virtute generantis, et per consequens non praeexsistit actioni generantis aliqua pars formae quae sit ratio seminalis.
[61] Unde frustra est ponere in materia praeexsistere aliquam partem ƿformae, propter creationem vitandam et generationis naturalitatem salvandam.
[62] Primum ostenditur sic, quia, positis quibuscumque praeexsistentibus, aut aliquid novum est per generationem cuius nihil praefuit, aut non. Si sic, quaecumque praeexsistunt, frustra ponuntur propter creationem vitandam, quia aliquid (quantumcumque modicum) est novum et non ex aliquo sui. Si non, igitur nulla generatio erit, quia "quidlibet erit in quolibet" ante generationem: nulla enim entitas (quantumcumque modica) est nova.
[63] Praeterea, quod secundum motivum nihil sit, probo: quia aut illud intrinsecum est ex se omnino sufficiens activum ad generationem, aut non. Si sic, semper ageret, et sic omnes formae simul inducerentur, aut saltem illa semper ad quam fortior est potentia activa; sed quis ponit imperfectius sufficiens activum respectu perfectioris? Si non, igitur prius naturaliter agit agens extrinsecum quam illud intrinsecum, alioquin semper intrinsecum egisset, licet imperfecte, et ita numquam aliqua materia esset in quieto esse sub forma aliqua; in illo autem priore naturae, ex quo intrinsecum non coagit, erit actio violenta secundum ipsos. Frustra igitur ponitur talis potentia in materia propter naturalitatem salvandam in generatione, quia tota generatio in quocumque instanti temporis sive signo naturae est aeque naturalis. ƿ
[64] Propter igitur istas rationes, cum ostendant nullam esse necessitatem ponendi tales rationes seminales coaevas in materia (sive inchoationes formarum) propter ista praedicta propter quae praecipue ponuntur, et numquam ponenda sunt plura sine necessitate et etiam sensui satis contraria, conceditur quod non oportet generaliter in naturalibus tales inchoationes formarum ponere (nec etiam quascumque) coaevas materiae transmutabili.
[65] Et confirmatur per illud Philosophi prius de VII Metaphysicae, quod "domus tantum fit ab extra, sic tamen et ignis"; igitur respectu ignis nullum activum ponit intra.
[66] Ad primam rationem, quando arguitur quod si nihil formae praeexsistat, quod tunc esset creatio, dico: aut concedendum nihil novum omnino, aut quodcumque novum esse immediate a solo Deo, aut aliquid produci a creatura omnino novum sic quod nihil eius praefuit. Quod si primum sit, est inconveniens, destruens omnem mutationem; et secundum, quia tollit omnem actionem a creatura; da tertium: ergo quando quaeritur an forma sit de aliquo ut de materia (secundum Avicennam VI Metaphysicae), haec praepositio 'de' non denotat nisi circumstantiam alicuius quattuor causarum. Et si in proposito 'de' notat circumstantiam causae efficientis, sic concedo quod forma sit de aliquo efficiente atque magis proprie forma sit ab efficiente. Non autem 'de' notat ƿcircumstantiam causae formalis, quia forma non est de forma. De fine nihil ad propositum. Si autem 'de' notat circumstantiam causae materialis, sic non fit forma de aliquo ut de materia, quia secundum Avicennam VI Metaphysicae "forma est materiae, sed non formalis causa materiae". Unde forma non est forma materiae, sed est causa formalis compositi. Ita dico e contra: materia non est materia formae, sed est materia compositi. Et ideo forma habet materiam in qua recipitur, sed non est de materia ut de parte sui. Unde huiusmodi quaestiones 'de quo est lumen in medio?', 'de quo est species in intellectu?', de nihilo sunt: non enim habent de quo producuntur ut de aliquo sui, sed in quo producuntur.
[67] Unde non est differentia productionis per eductionem et virtutis immissionem, ut aliqui dicunt, ac si esset aliquid immissum et decisum ab agente et migraret ad patiens. Et Commentator ƿdocet XII Metaphysicae quod formae accidentales non sunt per immissiones, sicut nec formae substantiales.
[68] Sed dices: calidum agens in calidum tantum tanget ipsum in superficie, et non in profundo passi; igitur hoc est per immissionem virtutis ab agente, cum agens et patiens debeant esse simul.
[69] Dico quod duplex est tactus: mathematicus et virtualis. Agens vero et patiens se tangunt in superficiebus tactu mathematico, quia per quantitatem. Sed secundum tactum virtualem, agens et patiens tangunt se quando non tangunt se secundum quiditatem: sic enim sol tangit terram, et etiam sensus tangit sensibile (unde sensus sic tangitur a sensibili, ut ab igne). Licet igitur agens non tangat profundum passi tactu mathematico, tangit tamen ipsum tactu virtuali. Unde vel oportet dicere quod tantum secundum superficiem naturale agens agit et patitur, quod non est verum, vel quod potest producere causatum suum agens naturale ubi non est tactu corporali, et ideo potest agere in profundo et in distanti, ibi formam substantialem educendo, non agendo in medio, sicut supra dictum est in II et in I. Sol enim per formam suam substantialem ubi non est realiter sed secundum virtutem suam, sicut si tantum ƿesset in uno puncto caeli, adhuc posset causare formam in terra; 'totum' etiam potest esse in potentia ad actionem agentis sicut unum indivisibile, licet aliquando accidat quod pars patiatur ante partem (ut quando pars ante partem alteratur).
[70] Quomodo igitur salvabitur quod forma non creetur, si nihil eius praeexsistat? Respondeo quod creatio est prima causatio; nunc autem actio alicuius agentis primi in aliquo ordine essentiali non praesupponit actionem alterius agentis in illo ordine secundum illud genus causae; prima igitur causatio simpliciter nullam aliam omnino causam praesupponit, nec in illo genere causae nec in alio. Quia igitur creatio est omnino prima causatio, ideo nullam causam alterius generis praesupponit; unde agens secundum istam actionem sicut non praesupponit aliud genus causae, ita non praesupponit materiam. Sed quodcumque agens creatum cum sua actione praesupponit actionem alterius causae simul concausantis illum effectum, et ideo non creat. Unde omne agens naturale praesupponit aliam causam concausantem: quando enim efficiens efficit, tunc materia materiat. Non sic autem est quando Deus agit.
[71] Sed contra hoc arguitur: gratia creatur, sed non nisi in anima, similiter anima creatur, sed non nisi in corpore; igitur non est contra rationem creationis quod habeat passum in quo creetur; licet igitur forma fiat in materia, si tamen nihil eius praeexsistat, videtur quod creetur. ƿ
[72] Respondeo quod in creatione animae in corpore et gratiae in anima est duplex mutatio: una a non esse animae ad esse animae, et haec est creatio animae, et ista mutatio animae potest esse licet anima non uniatur corpori; est autem alia mutatio corporis organici, privati anima, ad formam animae. Et istae duae mutationes sunt simul in eodem instanti temporis, licet una sit prior alia secundum ordinem naturae. Sic etiam in creatione gratiae in anima, est una mutatio gratiae a non esse eius ad esse, et in isto instanti Deus potest conservare gratiam licet non informet subiectum, ita quod tunc nihil concurrit ad istam actionem nisi efficiens; et in secundo instanti naturae anima est informata gratia, et est mutatio naturalis a privatione ad formam. Unde in creatione nihil concurrit nisi causa efficiens, cuius oppositum semper accidit respectu actionis naturae. Neganda est igitur haec consequentia 'nihil formae generatae praefuit in materia, igitur forma creatur'.
[73] Per hoc patet ad aliud, quod 'forma sic annihilatur et nihil eius manet, ita quod, post eius esse, nihil eius est'.
[74] Ad argumenta alterius quaestionis, quia probant quod propter naturalitatem generationis oportet ponere potentiam activam in materia, respondendum est quod, sicut dictum est in isto II, numquam motus aut mutatio dicitur 'naturalis' propter principium activum intrinsecum, sed tantum propter principium passivum. Naturalia tamen, ut in pluribus, communiter habent principium activum alicuius motus, et hoc supplevit natura. ƿ
[75] Primum patet: Primo, ex definitione naturae, quae est "principium motus, eius in quo est primum" etc.; impossibile autem est quod in moto sit primo principium activum movendi, sed ratio moventis et moti si concurrant in uno, hoc est per accidens, quia possunt dividi, et ita quod est unius, non est alterius primo, sed per accidens; et hoc patet in exemplo Philosophi de medico sanante se. Principium ergo passivum motus est in eo quod movetur, in quantum movetur, sed principium activum motus, licet sit per accidens in eo quod movetur, non tamen in quantum movetur. Igitur principium positum in definitione naturae non est principium activum, sed passivum; et per consequens naturalitas motus erit a principio passivo praecise.
[76] Item, moveri naturaliter est moveri sicut mobile aptum natum est moveri; sed numquam mobile aptum natum est moveri 'quia habet principium activum talis motus', quia tunc calidum aptum natum esset calefieri, immo si concurrant aptitudo ista et principium motus, hoc est per accidens. Exemplum: imaginando remanere in gravi illud quo inclinatur ad esse deorsum, ablato principio effective motivo deorsum.
[77] Secundum patet, quia multa naturalia habent principium activum motus augmentationis (ut animata) et plura alterationis et plurima loci mutationis; generationis vero nihil habet principium activum, quia forma substantialis perfectior non est mota ad perfectionem ab imperfectiore, nec similis ad similem in eadem materia. ƿ
[78] Ad omnes igitur probationes de principio activo respondendum est: Ad primum, quando arguitur de domo, dicendum quod intentio Aristotelis ibi est dicere quod sicut ars agit propter finem per media determinata, ita et natura, quia similiter faceret domum quoad hoc sicut ars facit. Nam sicut nunc per artem ponuntur gravia in fundamento et laevia in tecto, ita, si fieret domus a natura, modo eodem fieret; quod non esset nisi natura ageret per media determinata et propter finem determinatum sicut ars.
[79] Ad illud de navis factiva dicendum quod ibi loquitur quod natura non propter hoc non agit propter finem 'quia non deliberat', quia si navis factiva esset in lignis perfecta, ageret propter finem, et non tamen deliberando; igitur agere propter finem, non est deliberare. Ita et modo natura quoad hoc agit propter finem, licet non deliberet. Quod autem in materia sit potentia activa vel non, nihil ad propositum.
[80] Ad aliud dicendum, per hoc quod dictum est prius, quod communiter naturalia habent principium activum motus, licet non sit de necessitate naturalitatis motus: forma enim naturalis communiter est activum aliquod, sed artificialis nullum, immo nec activum nec principium aliquod naturale motus. ƿ
[81] Ad illud de VI Metaphysicae dicitur per idem quod omne naturale habet aliquod principium alicuius motus, sed artificiale nullius.
[82] Contra: ergo a practica per illam differentiam non distinguitur physica nisi in quantum considerat naturalia quantum ad istos motus, aliter aliquod est naturale respectu omnis motus.
[83] Sed hoc falsum est, quia tunc non distingueret ibi Aristoteles a practica nisi physicam de aliquo naturali; item, falsum dicitur, quia multis potest inesse motus violentus aut neuter.
[84] Contra: Aristoteles dicit 'naturalium autem in motis', et oportet 'principium' accipi uniformiter.
[85] Respondeo: factibilium principium omne, per se ordinatum ad esse eorum, est in cognoscente, praescindendo omne principium in facto; naturalium autem aliquod principium, quia passivum naturaliter inclinatum, est in moto; igitur est universalis differentia.
[86] Ad aliud, quando arguitur quod causa per accidens reducitur ad idem genus causae ad quod pertinet causa per se, et casus et fortuna sunt causae per accidens agentes, dicendum quod aequivocatur 'natura' ut est principium activum determinatum ad unum ex se, prout distinguitur contra principium indeterminatum ad plura (ut contra intellectum et voluntatem, in cuius potestate est agere et non agere), et ut est principium motus naturalis distinctum contra violentum. Patet enim quod quando ignis aquam alterat, ibi est natura primo modo, sed non secundo. Ad naturam primo modo reducitur casus et fortuna; sed nihil ad propositum de secundo modo. ƿ
[87] Ad illud de III Ethicorum dicendum quod ex quo 'vim' ponitur inter duo participia, potest construi cum utroque. Si debet intelligi prout construitur cum 'passo', non cum 'conferente' (nisi intelligatur ly 'non' privative sive contrarie, non negative tantum), sic violentum est cuius principium est ab extra, passo vim, hoc est violentiam, non conferente: aliquid sic non est in naturalibus. Si autem construatur cum 'conferente', tunc debet negatio intelligi contrarie, sic: 'passo non conferente vim, hoc est ad contrarium inclinante et impellente'.
[88] Ad illud de VII Metaphysicae dico quod intentio Philosophi ibi est quod nulla substantia est a casu, sed aliqua qualitas naturalis, ut sanitas, cuius pars praeexsistit (non pars integralis, sed pars virtualis): quia calor est pars sanitatis virtualiter, quia continet illam (licet non secundum ultimum gradum eius formaliter, sed excellentiore modo), ideo causat illam. Sic in omnibus genitis a casu, quae tamen possunt generari a natura. Ideo nulla substantia fit a casu. Patet enim quod sanitas, de qua Philosophus exemplificat, potest virtualiter contineri in qualitate absoluta, reductiva aliarum ad aequalitatem, quae aequalitas est sanitas vel concomitans eam; numquam sic est in substantia. Et ita igitur sanitas potest induci a casu et a natura: a casu, ut si aliquis currat et moveat se ut compleat voluptatem suam aut propter aliud, et per talem motum inducatur sanitas (et quantum ad motionem, ƿnon est intrinsece a casu), licet non simpliciter; si hoc autem intendat per motum, tunc est a natura.
[89] Ad aliud, quando dicitur quod 'natura est principium motus eius in quo est', et non 'principium in quo est motus', dicendum quod sicut principium activum est 'quo', non 'quod', ita passivum est 'quod', non 'quo' nec 'in quo', sed est principium eius quod est in alio, cuius est illud principium.
[90] Et cum dicitur quod 'forma magis est natura quam materia ipsa', respondeo quod forma quandoque est principium passivum, sicut in alterationibus, ubi subiectum non inclinatur naturaliter ad qualitatem alterantem nisi in quantum est per formam determinantem ipsum ad hoc.
[91] Ad ultimum, de differentia inter naturalia et artificialia, respondeo quod materia artificialium nullam habet aptitudinem ad formam artificialem: aut quia forma artificialis nihil est, aut si aliquid est, aut est contra inclinationem materiae, ut omnes formae inductae per divisionem continui (ut figura incisionis) aut per ordinem partium in toto aggregato contra naturalem inclinationem earum (ut in domo), aut est praeter istam inclinationem ita quod materia nec ad ipsam inclinatur nec ad oppositum, sed est in potentia neutra. Nullum istorum trium accidit de forma naturali.
[92] Et cum dicitur quod est in potentia passiva, aliter esset 'impossibile fieri', respondeo quod potentia passiva invenitur sine aptitudine (ut in lapide ad sursum) et e converso (ut in caeco ad videndum); unde non habet potentiam passivam naturalem per quam inclinatur.

Notes