Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D19

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem decimam nonam quaeritur utrum primus homo in statu innocentiae habuerit corpus immortale.
[2] Quod non, videtur: In statu illo indiguit alimento, ut patet Gen. 2 ubi dicit ei Deus quibus vesceretur et quibus non; igitur corpus nutribile habuit. Sed in corpore nutribili aliquid deperditur, quod per conversionem alimenti restauratur, aliter enim, si nihil deperderetur, sequeretur quod in infinitum augmentaretur: sed 'eiusdem rationis videntur esse totum et pars'; igitur sicut secundum partes (ut secundum carnem et ossa) fuit corruptibilis, ita secundum totum.
[3] Contra: Ad Rom. 5: Per unum hominem mors intravit in mundum, et hoc fuit per peccatum; igitur si peccatum non fuisset, non fuisset corruptibilis.
[4] Dicunt aliqui quod 'mortale' idem est quod 'posse mori'. Haec autem est distinguenda 'primus homo in ƿstatu innocentiae potuit mori', ex hoc quod praepositio cum suo casuali 'in statu innocentiae', quae aequipollet adverbio, potest determinare potentiam vel terminum potentiae. Si autem determinat potentiam, sic dicunt quod vera est, nam habuit potentiam in statu innocentiae ad moriendum, quia nisi tunc habuisset potentiam, numquam mortuus fuisset. Si autem determinet terminum potentiae, sic falsa est, ut dicunt, quia non habuit potentiam moriendi in statu innocentiae, quia tunc habuisset poenam sine culpa; mors autem poena est, ut patet Gen. 2: In quacumque die comederitis, morte moriemini; et 3: Pulvis es etc.
[5] Sed unde fuit ista immortalitas? Dicunt quod fuit a rectitudine naturali, secundum quam corpus obedivit animae sicut anima Deo. Alii dicunt quod fuit ex dono supernaturali (ut ex iustitia originali). ƿ
[6] Contra, videtur quod fuit mortalis et potentiam habuit moriendi in statu innocentiae: Primo homine stante in rectitudine sua, filius eius potuit peccasse, quia non fuisset confirmatus (sicut patebit ex quaestione sequente); ille vero peccans potuit inferre violentiam corpori patris, ita quod corpus eius, quantum fuit ex parte sua, potuit pati: nam potuit corpus eius dividere (nec aliquid habuit in se quare non potuit dividi); facta autem divisione corporis et membrorum, separaretur anima; igitur in statu innocentiae potuisset mori.
[7] Similiter, corpus suum indiguit respiratione, et si fuisset submersus in aqua, fuisset suffocatus, et si in igne, fuisset combustus; quamvis igitur de facto in statu innocentiae non fuisset mortuus, tamen in statu illo potuit mori.
[8] Item, innocentia non prohibuit corpus passibile pati a contrario, quia innocentia animae non sic redundavit in corpus ut ipsum redderet impassibile; igitur in statu illo potuit fuisse passio a contrario, et potuit fuisse talis et tanta quod reddidisset corpus improportionatum animae; ergo etc.
[9] Dico tunc quod primus homo in statu innocentiae potuit mori et non mori. Posse tamen mori de facto numquam fuisset reductum ad actum, nisi peccasset.
[10] Sed unde hoc fuisset quod numquam illa potentia fuisset reducta ad actum moriendi? Dico quod fuit ex multis, quorum opposita inducunt nunc mortem: ƿNam calor naturalis depascit humidum radicale, et tandem non tantum restauratur quantum corrumpitur et deperditur, et sic ultimo totum deperditur; et sic homo corrumpitur. Haec est causa essentialis et praecipua mortis in nobis. Aliae sunt causae accidentales, ut defectus regiminis: nam propter malum regimen, in multis acceleratur mors et abbreviatur vita; similiter, continens (ut aer) et mala dispositio continentis in regione potest facere ad corruptionem; item, violentia, illata ab extrinseco agente, potest corrumpere.
[11] Prima causa est sufficiens causa mortis in nobis, licet aliae non essent.
[12] Ex privatione istorum numquam accidisset mors in statu innocentiae in Adam, si non peccasset: Quia licet humidum eius fuisset aliquid deperditum per calorem naturalem, fuisset tamen tantum semper restauratum quantum deperditum, per esum ligni vitae in medio paradisi. Unde dixit ei Dominus: Videte ne sumat de ligno vitae paradisi et vivat. Alia ligna fuissent sibi in nutrimentum. ƿ
[13] Similiter, per intellectum suum et sensum ordinatum habuisset semper regimen ordinatum, ne sic propter defectum regiminis accidere posset corruptio.
[14] Quantum etiam ad continens, esset in loco temperatissimo et sibi convenientissimo ad vivendum.
[15] Nec etiam per violentias illatas corrumperetur, quia non a bestiis, cum habuit dominium super eas in statu innocentiae; nec ab hominibus esset sibi violentia illata, si similiter stetissent in innocentia. Si tamen aliqui stetissent et aliqui peccassent, a peccantibus posset violentia ad moriendum inferri nisi esset custodia divina vel angelica protegens.
[16] Unde dico quod possibile est quod simul stent innocentia et mors in primo homine, ita quod fuisset mors in statu innocentiae; tamen de facto numquam simul stetissent.
[17] Ad rationem dicendum quod corpus suum fuit tunc nutribile, et caro etiam deperdita, et os et quaelibet pars secundum materiam; numquam tamen totum fuisset corruptum, quia sicut modo sphaera ignis semper manet in eadem quantitate secundum totum (quia quantum corrumpitur in una parte, generatur in alia parte), ita tunc fuisset deperdita illa pars et altera, numquam tamen totum, quia praevenisset sufficiens restauratio. ƿ
[18] Ad rationem in oppositum dicendum quod de facto mors intravit in mundum per peccatum, quia si non peccasset, non fuisset mortuus; fuisset tamen mortalis in statu innocentiae, ut dictum est.
[19] Ad rationem pro alia opinione dicendum quod de facto nunc mors est poena; potuisset tamen tunc fuisse condicio naturalis, si fuisset tunc instituta vere, sicut nunc non est poena ovis quod moriatur (sicut nunc loquimur de poena), sed est condicio consequens naturam eius. Unde mors non fuisset poena, sed condicio naturalis illi corpori: poena enim non est inflicta nisi ad puniendum, mors autem naturalis est. Et hoc patet per Augustinum III De libero arbitrio: Si Deus condidisset naturam in miseriis in quibus modo est, adhuc laudandus esset. Ex quo patet quod non esset poena, si tunc fuisset mors.

Notes