Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D2/P1Q1

From The Logic Museum
< Authors‎ | Duns Scotus‎ | Lectura‎ | Lectura II‎ | D2
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem secundam quaeritur utrum in duratione exsistentiae angeli sit aliqua successio.
[2] Quod non, videtur, sed quod sit tota simul: Indivisibile non est capax quantitatis; sed exsistentia angeli indivisibilis est; ergo non est capax durationis divisibilis.
[3] Confirmatur, quia indivisibile successivum non est capax divisibilis quantitatis permanentis; ergo similiter nec indivisibile permanens erit capax divisibilis successivi.
[4] Praeterea, omnis mensura divisibilis tempus est, sicut potest haberi ex IV Physicorum; sed aevum non est tempus, - quod patet per Augustinum 83 Quaestionum quaestione 72, 'unum est stabile, et aliud non', et etiam per Dionysium De divinis nominibus cap. 5 et 10. ƿ
[5] Contra: Non est necesse Deum creare unum angelum, quando creat alium; ergo unus potest esse alio non exsistente, et etiam nunc potest esse cum illo. Tunc arguitur: iste angelus modo est cum illo, et non fuit ante, in essendo; ergo in exsistentia eius est successio, quia si in duratione eius exsistentiae nulla esset successio, numquam esset simul cum eo si ante non fuit.
[6] Praeterea, angelus potest annihilari, et non in 'nunc' in quo est, quia est in illo, - ergo in alio 'nunc'; sed duo 'nunc' non sunt sine successione; ergo etc.
[7] Praeterea, angelus potest annihilari et iterum reparari, suum igitur esse est interruptum; sed non est intelligibile quod omnino sit tanta identitas inter suum esse interruptum et reparatum sicut si non esset interruptum; ergo est ibi aliqua distinctio inter 'nunc' terminans interruptionem et 'nunc' terminans reparationem. Sed qualis est mensura alicuius secundum interruptionem et reparationem, talis est mensura eius in permanentia eius, quia eadem est mensura motus et quietis; ergo si mensura interruptionis et reparationis angeli sit habens successionem, ex mensura exsistentiae eius habebit.
[8] Ad hanc quaestionem dicunt quidam quod aliter est radius a sole et aliter rivulus a fonte, nam in causatione rivuli a fonte est duplex innovatio et successio (una innovatio ex parte formae secundum quam est fluxus, alia innovatio in ipso fluxu), sed in causatione raƿdii a sole non est innovatio ex parte radii, quia semper manere potest idem, sed est innovatio ex parte causationis, quia continue causat et influit. Sic dicunt in aevo et in duratione exsistentiae angeli, quod ibi non est innovatio in exsistentia angeli, sed tamen continue conservatur et continue in conservatione et duratione recipit novam influentiam.
[9] Et pro hac opinione arguitur: Primo: Augustinus VIII Super Genesim ait quod praesente sole aer fit lucidus, et non est factus lucidus (alioquin si factus esset lucidus, absente sole remaneret lucidus); et sic dicit de omni creatura ad Deum: homo non est factus iustus, sed fit iustus a Deo, alioquin absente Deo iustus esset.
[10] Ex hoc arguitur per auctoritatem et etiam per rationem: Si angelus continue fit exsistens, et non semper fit exsistens eadem factione (quia tunc sicut impossibile est ipsum non accepisse esse prima factione, sic esset impossibile quod prima factione non capiat esse), ergo alia et alia factione sive causatione exsistit.
[11] Praeterea, nulla causatione ultimate habetur esse, qua posita potest esse non haberi (hoc enim praedicatum videtur includi in subiecto: si enim, posita aliqua causatione, potest non haberi esse, ergo illa non est sufficiens et ultimata ita quod ultimate res illa causatione ƿponatur in esse); sed posita causatione prima, potest non haberi angeli esse cras, quia potest non esse; ergo prima causatione ultimate non habetur esse angeli, ergo requiritur continua causatio.
[12] Dices quod prima causatione non habetur coexsistentia angeli cum tempore, et ideo requiritur innovatio ex parte temporis, - sed tamen prima causatione habetur absolute esse angeli ultimatim.
[13] Contra: secundum hanc responsionem non magis conservatur angelus quam Deus, quia iuxta aeternitatem fluunt partes temporis et sunt ibi diversae relationes ad aeternitatem sicut ad aevum; ergo si propter hoc conservatur exsistentia angeli per relationem ad tempus, ita potest dici de aeternitate.
[14] Praeterea, ratio stat, quia potest dici: 'ostendit quod non solum prima causatione non habetur ultimate exsistentia angeli cum tempore, sed quod absolute non habetur exsistentia eius, quia - prima causatione posita - potest non haberi exsistentia angeli absolute, et non solum eius coexsistentia'; ergo prima causatione ultimate non habetur eius esse.
[15] Praeterea, si prima causatione accepit totum esse suum quod potest postea accipere, ergo idem est angelo esse, fuisse et fore, quia non differunt tunc esse, fuisse, fore, nisi per respectum ad partes temporis; sicut igitur impossibile est angelum non fuisse, sic impossibile est angelum non fore!
[16] Praeterea, in aeternitate divina non potest stare velle et nolle, nisi in volitis sit aliqua differentia (quia non potest velle contradictoria ut contradictoria sunt, sed si velit contradictoria, oportet quod accipiat 'non ut opposita', scilicet pro diversis instantibus, ut si vult me sedere et stare, hoc non vult pro eodem instanti, sed pro alio et alio; ergo oportet necessario invenire aliquam differenƿtiam in ipsis volitis ad hoc quod sit differentia in volitionibus secundum rationem); sed in aeternitate voluit angelum esse et voluit angelum non esse; ergo necessario voluit illa non esse ut sunt opposita. Sed opposita sunt pro eodem instanti; igitur angelum esse et non esse non potest referri ad idem instans, - igitur oportet quod voluit angelum esse pro instanti a et non esse pro instanti b. Et hoc non potest esse nisi sit successio in aevo, quia aliter in eodem instanti vult contradictoria ut contradictoria, - et etiam sequitur quod illum quem creat, non potest annihilare.
[17] Praeterea, si aevum esset omnino indivisibile, cum aevum durabit cum infinito tempore futuro, aevum formaliter esset infinitum, quia illud quod in se formaliter habet coexsistere cum infinito, esse infinitum dicit.
[18] Dices quod non sequitur, quia non habet ex se quod duret in infinitum cum tempore.
[19] Contra. Hic non respondet; si enim angelus ex se haberet unde posset durare cum infinito tempore, et ex se esset infinitum. Sed tamen ex hoc quod potest durare cum infinito tempore, licet non ex se sed in se habet quod potest durare, sequitur quod virtualiter et formaliter sit infinitum.
[20] Tunc arguitur: omne quod habet entitatem formaliter, per quam potest coexsistere cum infinito, est infinitum formaliter, - probatio: sicut si angelus haberet virtutem essendi in loco infinito, licet non a se, est immensum et infinitum; igitur similiter si angelus haberet in se formaliter quod potest coexsistere tempori, sequitur quod in se formaliter sit infinitum.
[21] Praeterea, angelus circumscripto omni tempore, potuit peccare, et non in primo instanti, ut communiter dicitur, ergo in alio; ƿsed operationes angelorum mensurantur aevo; ergo necessario in aevo fuit successio.
[22] Praeterea, ponatur quod Gabriel crearetur et postea annihilaretur, quo annihilato Michael crearetur et annihilaretur, et sic continue, - et sit angelus tertius, superior, in cuius aevo creantur et annihilantur; tunc manifestum est quod numquam Gabriel est cum angelo Michaele; sed inconveniens est quod numquam sint simul, et tamen quod sint in eodem instanti.
[23] Pro hac opinione sunt multae auctoritates: Augustinus XI Confessionum: quod "si 'nunc' staret et non flueret, et non fieret tempus sed aeternitas"; et loquitur ibi de aeternitate divina, quia non loquitur ibi de angelo sed de Deo.
[24] Item, Boethius De Trinitate: 'Nunc' fluens facit aevum, quod est mensura caeli, - et tempus, quod est mensura motus.
[25] Item, Hieronymus Ad Marcellam (et ponitur distinctione 8): 'Solus Deus non novit fuisse et fore'. ƿ
[26] Item, Damascenus libro I cap. 16.
[27] Hoc etiam probatur per propositionem 2 De causis.
[28] Item, Gregorius XXVI Moralium.
[29] Item, Anselmus Proslogion 21.
[30] Contra istam opinionem, arguunt alii quod includat contradictionem quod sit successio et non innovatio: Quia si intelligatur quod in eodem in quo est successio non sit innovatio, contradictio est, quia numquam est successio nisi hoc transeat et aliud succedat, - quod non potest esse sine reali innovatione.
[31] Si autem dicatur quod successio sit in duratione angeli et non in exsistentia eius, - hoc non potest esse, quia mensura et menƿsuratum sunt eiusdem rationis (quod probatur per Philosophum IV Physicorum, qui vult quod in tempore sit 'prius' et 'posterius', quia in motu; et similiter in X Metaphysicae dicit quod mensura et mensuratum sunt unigenea); ergo si est innovatio in mensura, erit etiam in mensurato.
[32] Praeterea, si successio sit in aevo extra exsistentiam angeli in duratione, ergo proprie est ibi mutatio, quia ibi tunc erit aliquid 'quod aliter se habet nunc quam prius', quia tunc aliquid est quod prius infuit et modo non; sed mutatio proprie mensuratur instanti temporis; ergo tota duratio mensurabitur tempore.
[33] Praeterea, si in aevo sint diversa 'nunc', quaero quomodo 'prius nunc' desinit esse: aut propter subiectum, aut propter contrarium? Non propter subiectum, quia idem manet; nec propter contrarium, quia nihil est ibi contrarium. Sed 'nunc' temporis desinit propter desitionem subiecti, scilicet ipsius 'ubi', quod indivisibiliter inest.
[34] Ideo dicunt alii quod aeternitas est mensura esse stabilis. In quantum igitur aliquid recedit ab esse stabili, in tantum recedit ab aeternitate: aliquid autem est quod fluit secundum totum suum esse (ut temporale); aliquid autem est quod licet in se non fluat, habet ƿtamen esse cum illo in quo est fluxus (et sic 'aeviterna' sunt cum fluxu), - et sic intelligendo, caelum et angeli sunt cum fluxu, sed tamen esse eorum stabile est in se et duratio tota simul in se.
[35] Contra: Angelus est aliquod ens in se, igitur in se habet propriam durationem; igitur oportet in se assignare ei aliquam durationem. Ergo non mensuratur propter hoc quod concurrit aliquid aliud, habens moram; hoc patet in caelo, quod est cum suo motu qui mensuratur tempore, et tamen caelum secundum se habet propriam mensuram.
[36] Praeterea, ille dicit alibi quod 'Deus cognoscit futura contingentia, quia omnia sunt praesentia nunc aeternitatis, quod continet in se totum tempus'; igitur, si 'nunc' aevi contineat totum tempus, sequitur quod angelus cognoscit omnia futura.
[37] Si quis autem velit sustinere priorem opinionem (quae ponit quod in exsistentia angeli sit successio realis, eius tamen exsistentia manente indivisibiliter eadem), potest dicere secundum illum doctorem quod aevum proprie mensura quaedam est; mensura autem proprie dicta quantitas est; et sic aevum est quantitas successiva, habens partem et partem successive. Nam, secundum ipsum, est dicendum quod angelus, in quantum ponitur a Deo in esse in primo instanti, non habet quod manet in esse nisi per illud 'nunc', ita ƿquod - quantum est ex parte angeli et hac productione qua primo ponitur in esse - non habet esse angelus in secundo instanti; et ideo conservare angelum est ipsum ponere in esse alia productione sive positione in alio instanti secundum idem esse. Et sic non erit distinctio et innovatio in exsistentia angeli manente eadem exsistentia, sed successio erit ex hoc quod successive ponitur in esse.
[38] Exemplum ponitur, quod angelus sit praesens loco pedali, ita quod ex virtute sua determinet sibi illum tantum locum: tunc per illam virtutem non potest esse praesens maiori loco (nisi detur sibi virtus nova a Deo vel quod mutetur a loco in locum), quia si virtute illa se posset ferre in maiore loco, et sic semper, esset immensus et infinitus secundum locum; sed Deus potest sibi dare maiorem virtutem per quam potest esse in maiore loco, vel per motum potest esse.
[39] Ita in proposito: prima productione habet angelus quod tantum sit in primo instanti, - et ideo in conservando ipsum, continue ponitur in esse, et sunt multae productiones eiusdem rationis, quarum secunda non sequitur non esse angeli sed esse angeli, quia postquam habuit esse in primo instanti, ponitur in esse in alio instanti, non interveniente non esse medio. Et sic differt conservatio a creatione ratione tantum, quia per creationem ponitur in esse tantum per respectum ad non esse praecedens, sed per conservationem continue ponitur in esse per respectum ad esse praecedens et non esse quod praecessit non duratione sed natura.
[40] Ad rationes alterius opinionis. Quando arguitur quod non potest esse successio sine innovatione, - dicendum quod successio includit innovationem, sed taƿmen in eo quod substernitur huic successioni non innovatio inest sed est exsistentia eadem manens, continue tamen et successive per conservationem posita in esse.
[41] Ad probationem, quando arguitur quod non potest esse innovatio in mensura nisi sit innovatio in mensurato, quia Philosophus IV Physicorum ait 'prius' et 'posterius' in tempore praesupponere 'prius' et 'posterius' in motu, - dicendum quod in natura inferiore distinctio operationum praesupponere potest distinctionem formarum, quae sunt principia operandi in producente, non tamen hoc oportet respectu naturae et causae superioris perfectionis (sicut: ignis calefacit et desiccat, et istae operationes praesupponunt in igne diversas formas, scilicet calorem et siccitatem; non tamen sequitur - propter hoc - quod diversae operationes respectu solis, ut congelare lutum et dissolvere glaciem, praesupponunt diversas formas in sole).
[42] Sic in proposito, licet novitas partium temporis praesupponat novitatem partium motus, non tamen sequitur quod novitas partium succedentium in aevo praesupponat novitatem in aeviterno, immo immediate ipsum aeviternum - manens secundum quod continue ponitur idem in esse - habet in se illam variationem, quae recipitur in eo sicut in subiecto secundum suam essentiam non variato.
[43] Adhuc est exemplum de quantitate perficiente substantiam carnis, in qua quantitate albedo extenditur per accidens: partibilitas in albedine praesupponit partibilitatem in quantitate, et tamen partibilitas in quantitate non praesupponit partibilitatem in substantia (supponendo quod substantia non habeat propriam partibilitatem), immo aliquid indistinctum praesupponitur partibilitati quantitatis. Sic partibilitas in successione aevi non praesupponit partibilitatem ƿin exsistentia angeli, sed praesupponitur exsistentia angeli omnino indivisibilis et indistincta.
[44] Ad hoc quod additur de X Metaphysicae, quod mensura et mensuratum sunt unigenea, - dicendum quod non est ad propositum. Philosophus enim ibi loquitur de duplici mensura, quarum una est per quiditatis perfectionem et alia per partium replicationem, et utraque est unigenea mensurato: nam quaedam est mensura quae mensurat ex perfectione sua (sicut quiditates in universo mensurantur per accessum et recessum ad aliquam primam quiditatem in suo genere), et talis mensura est unigenea, - nam in genere naturali est ordo specierum, ubi invenitur aliqua prima species perfectior aliis, et per accessum et recessum ad illam mensurantur in suis quiditatibus; alia autem mensura est quae mensurat per replicationem, sicut pars mensurat totum (ut uncia in ponderibus etc.). Sed tertia est mensura, de qua non loquitur ibi, quae est mensura extrinseca, per applicationem (quomodo ulna mensurat pannum et tempus motum), et ista mensura non debet esse unigenea, - nec oportet, quia mensura ista potest esse accidens et mensuratum substantia. Aevum autem per comparationem ad angelum non est mensura primo modo nec secundo, et ideo non oportet quod sit unigenea. - Et sic respondet ille doctor qui sic arguit, alibi. ƿ
[45] Aliter potest dici quod exsistentia angeli non est primo mensurata aevo, nec sicut nigredo mensuratur albedine nec per replicationem, quia aevum non constituit angelum per eius replicationem nec mensurat ipsum primo per applicationem ita quod sit coextensus aevo, cum sit indivisibilis, sed mensuratur per accidens, quia subiectum quantitatis mensuratur per accidens sed quantitas per se (sicut substantia carnis mensuratur per accidens, in eo quod quantitas eius mensuratur per se; unde substantia, in eo quod quanta est, mensuratur primo, sed substantia per accidens). Sic in proposito, exsistentia angeli - in quantum est durans - per se mensuratur aliqua parte durationis, sed tamen exsistentia angeli omnino per accidens mensuratur.
[46] Ad aliud, quando arguitur quod 'extra exsistentiam angeli esset mutatio, cum aliter se habet nunc quam prius, quae mutatio mensuratur instanti temporis', - et hoc apparebit ex sequentibus quomodo mutatio mensuratur instanti.
[47] Ad aliud, quando arguitur quod 'nunc' aevi, si corrumpitur, aut propter contrarium agens, aut per corruptionem subiecti, dicendum quod illud idem agens quod ponit in esse aliud 'nunc', corrumpit primum; similiter, primum 'nunc' natum est non manere sed raptim transire et deficere in se, - unde ex natura sua habet quod deficit (sicut 'nunc' temporis, quod non potest habere 'esse' nisi raptim); unde si nihil ageret positive, adhuc deficeret, et si subiectum non corrumperetur, adhuc deficeret. Unde subiectum non est prima causa deficiendi ipsius 'nunc' temporis.
[48] Sed si quaeratur: 'si nunc corrumpitur, in quo corrumpitur? aut quando est aut quando non est, aut in instanti aut non?', - dicenƿdum quod haec est ratio Philosophi, per quam probat quod 'instans manet in toto tempore', quae sophistica est. Unde dicendum quod desinit esse quando est, nam 'desinit' exponitur per positionem praesentis et privationem futuri; instans igitur desinit esse quando est et post non erit: et ideo in se desinit, et non in alio 'nunc'. Unde indivisibilia sunt et non sunt, absque eorum generari et corrumpi, ex III Metaphysicae, ut instans. Unde illa quae mensurantur indivisibili (ut formae et mutatio) - non est dare primum non esse sed ultimum esse, dicendo 'nunc est ultimo et post non erit'.
[49] Ad rationem principalem dicendum quod indivisibile non est capax divisibilis permanentis; sed non est verum de quantitate successiva, cuius est capax continue.
[50] Ad confirmationem dicendum quod non est simile; non enim, si indivisibile permanens non possit esse capax quantitatis permanentis, quod propter hoc non sit capax quantitatis et divisibilis successivi, quia quantitas permanens requirit permanentiam partium in eo in quo est, non quantitas successiva.
[51] Ad aliud, quando arguitur quod mensura divisibilis et numerus alicuius divisibilis tempus est, dicendum quod non omnis numerus est tempus, sed numerus habentis 'prius' et 'posterius'; sed exsiƿstentia angeli non habet 'prius' et 'posterius', unde nec movetur nec quiescit, nec est motus nec quies; ideo aevum, quod est mensura eius, non est tempus.
[52] Ad Augustinum, quando dicitur quod tempus est mutabile et aevum non, dicendum quod tempus est mutabile ita quod sit subiectum motus, et habet intelligi quantum ad subiectum suum cui substernitur quod illud sit mutabile, et hoc verum est; et sic aevum est stabile, quia exsistentia angeli manet eadem.
[53] Ad aliud etiam dicendum est quod debet intelligi de exsistentia angeli, cuius aevum est mensura.
[54] Alius quidam dicit quod in aevo est realis successio, ex eo quod continue ponitur in esse, - sed non aliud quam respectus realis: et ut habet unum respectum realem ad Deum, praecedit se ut habet alium respectum. Cuius opinionem quaere alibi.
[55] Sed contra hanc opinionem, sive sustineatur praedicto modo sive alio secundum illos respectus, arguitur - per unam rationem - quod in angelo exsistente non est aliquod successivum absolutum nec respectus realis quod requiratur ad conservationem et perpetuationem exsistentiae angeli: ƿQuia si exsistentia angeli sit aliquod absolutum, quod sit aliud et aliud per successionem, istud absolutum aut est idem cum exsistentia angeli aut non. Si autem est idem cum exsistentia angeli, et illud absolutum variatur per successionem et continue innovatur, quia ponitur innovatio in mensura, et exsistentia angeli manet idem et non est nova (secundum omnes), ergo sequitur quod idem sit novum et non novum, et aliud et non aliud. Si autem 'nunc' aevi ponitur absolute et realiter aliud ab exsistentia angeli, tunc arguitur: sicut Deus potest ponere exsistentiam angeli in esse sine aliqua in novatione ex parte angeli naturae in se, ita potest ponere illud absolutum in esse continue, sine aliqua innovatione ipsius 'nunc' aevi, et sicut potest tunc conservare exsistentiam angeli praedicto modo, ita et ipsum 'nunc' non variatum nec successionem habens (sicut nec exsistentia angeli successionem habet). Ergo propter perpetuationem exsistentiae angeli et eius continuam conservationem, non oportet ponere aliquod absolutum in angelo aliud ab eo. Illud enim 'nunc' absolutum aevi, si ponatur in esse continue et sit ibi successio, - vel in ipso aevo vel in alio: non in ipso aevo, quia idem ponitur in esse; si autem in alio aevo, tunc necessario esset processus in infinitum in ipso 'nunc' ad hoc quod ponatur in esse, quia esset quaerendum de illo si sit aliud an idem quod prius.
[56] Item, non requiritur aliquis respectus realis in exsistentia angeli ad hoc quod continue conservetur, quia ista relatio realis aut est idem cum absoluto (ut cum exsistentia angeli), aut non. Si sit idem cum eo (sicut credo, quia est relatio ad Deum communis omni creaturae, sine qua nulla creatura potest esse), ergo non potest ista relatio esse nova, sicut nec exsistentia angeli. Si autem ista relatio sit ƿalia realiter ab angelo, hoc non potest esse quod exsistentia sit eadem et relatio nova, quia si exsistentia sit eadem et terminus idem, scilicet Deus, necessario relatio erit eadem, quia relatio non variatur nisi propter variationem fundamenti vel termini.
[57] Ideo dico propter istam rationem (et nullam aliam) quod non est necesse - propter perpetuationem exsistentiae angeli - ponere aliquod absolutum novum vel respectum in exsistentia angeli.
[58] Ad primum pro prima opinione, quando arguitur quod angelus continue fit, et non prima factione, - dico quod eadem factione infinities ponitur in esse, ita quod creatio et conservatio differunt secundum rationem tantum per respectum ad non esse, nam 'creare' est dare esse post non esse duratione, sed 'conservare' est dare esse post non esse non duratione sed natura; unde non differunt nisi per respectum ad non esse quod duratione praecedit vel natura. Et ideo eadem factione qua primo produxit angelum, eadem productione conservat, - nec in conservatione esse sequitur non esse nisi natura, quia poneretur in non esse nisi aliud conservaret.
[59] Per hoc patet ad Augustinum quod verius secundum hoc potest poni quod creatura continue fit quam secundum priorem viam, quae ponit quod est ibi successio, quia quando productus est angelus a Deo prima productione, non dimittit angelum sibi ipsi, sed quod fecit, modo facit. Sicut si ponitur per impossibile quod Filius Dei produceretur a Patre in diversitate naturae et neƿcessario (sicut modo quidam philosophi posuerunt Deum produxisse mundum), adhuc Filius hodie generatur sicut ante constitutionem mundi generatur, - sic, in proposito, Deus semper creat angelum, et non alia creatione quam primo creavit. Et sic verum est quod dicit Augustinus de sole in producendo radium.
[60] Et quando arguitur quod nihil habetur causatione aliqua ultimate quod potest non haberi posita illa causatione, - dicendum quod distinguendum est secundum compositionem et divisionem. In sensu compositionis vera est, quia dum stat illa causatio, angelus non potest non esse; et tunc minor est falsa. Sed in sensu divisionis maior est falsa, quia angelus habet esse hac causatione, et stante hac causatione aliquando potest habere non esse.
[61] Ad aliud, quando arguitur quod tunc idem esset in angelo fuisse et fore, dicendum quod sicut istud 'Filium generari' et 'fuisse generatum' non differunt nisi in intellectu comparante partibus temporis quibus coexsistit, quia dicitur 'modo generari' in quantum sua generatio coexsistit huic praesenti, et dicitur 'generatum esse' in quantum generatio sua coexsistit tempori praeterito, - sic in proposito, in exsistentia angeli non est 'fuisse' et 'fore', sed tantum dicitur fuisse et fore in quantum coexsistit partibus temporis.
[62] Et quando dicitur quod tunc non potest facere angelum non fore sicut modo non fuisse, dicendum quod non sequitur, quia non potest facere angelum non fuisse, quia praeteritio est extra causationem suam; sed tamen illud quod fuit, potest facere non fore et non coexsistere cum futuro. ƿ
[63] Ad aliud, quando arguitur quod Deus non potest velle contradictoria pro eodem instanti, dico quod si poneretur aevum in aliquo angelo superiore, quo mensurantur alii, sicut quidam ponunt, tunc in illo potest angelus esse et non esse sicut in aeternitate, quia est mensura communis; sed hoc non est simul velle opposita (sicut, licet omnia corpora sint simul cum immensitate Dei, hoc tamen non est esse simul formaliter). Similiter, si ponitur quod quilibet angelus habeat proprium aevum, tunc si Deus vult angelum non esse, tunc suum 'nunc' non est; et ista negatio non oportet quod mensuretur aliquo positivo. Sed ego non quaesivi quaestionem de aevo, sed de exsistentia angeli, an in exsistentia angeli sit aliqua successio, ita quod in exsistentia eius sit aliquid absolutum vel respectivum quod succedat continue. Et dictum est quod non. Et ideo ratio non est contra me.
[64] Ad aliud, quando arguitur quod exsistentia angeli formaliter esset infinita si in exsistentia sua non sit aliqua successio, quia illud est formaliter infinitum quod praeter actionem novam alterius circa ipsum, potest coexsistere cum infinito, - dico quod quando ex infinitate 'quantitatis proprie' aliquis vult concludere infinitatem quantitatis virtualis, oportet quod tanta sit infinitas virtualis quantitatis sicut in eo quod proprie est infinitum secundum extensionem; ƿnunc autem si tempus esset totum simul, haberet partes actu infinitas, nec posset esse plus; igitur si infinitas virtualis debet concludi in exsistentia angeli, oportet quod de necessitate coexsistat illi; sed hoc non est verum. Unde: illud quod habet quo ex necessitate coexsistit infinito, est infinitum, - sed sic non est in proposito.
[65] Ad aliud dicendum quod exsistentia actualis angeli potest succedere alteri exsistentiae et etiam suo opposito; non tamen est aliqua successio in una exsistentia angeli.
[66] Per hoc ad primum illorum, quando dicitur quod angelus potest peccare, dico quod sua innocentia et peccatum possunt succedere extra exsistentiam angeli, nec oportet ponere aliquam successionem in exsistentia angeli propter hoc (sicut caelum movetur et succedit pars motus post partem, nec tamen propter hoc oportet ponere aliquam successionem in exsistentia caeli).
[67] Ad aliud dicendum quod si unus angelus creetur et post annihiletur, et tum alius angelus creetur et iterum annihiletur, et tertio reparetur praecedens et sic semper, dico quod non sunt simul nisi in aeternitate.
[68] Ad auctoritates dicendum quod exponendae sunt quod hoc dicunt propter defectibilitatem creaturae, in quantum cum tempore angelus coexsistit.
[69] Per hoc patet ad rationes principales, quod non sunt contra hanc viam. ƿ

Notes