Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D2/P1Q2

From The Logic Museum
< Authors‎ | Duns Scotus‎ | Lectura‎ | Lectura II‎ | D2
Jump to navigationJump to search


Latin English
[70] Supposito quod in exsistentia angeli non sit aliqua successio, sicut iam dictum est, quaeritur utrum sit ponere aliquid aliud - in angelo - ab angelo, quod sit mensura eius.
[71] Quod sic, videtur: In re temporali (ut in motu) est ponere aliquid aliud quod sit mensura eius (ut tempus); ergo similiter in aeviterno oportet ponere mensuram aliud ab ipso. Antecedens probatur per Philosophum IV Physicorum, quod 'motus aut est velox aut tardus, tempus autem non'; ergo tempus non est idem quod motus.
[72] Praeterea, quantitas permanens est eiusdem generis cum successiva; ergo sicut quantitas permanens differt a subiecto suo, ita quantitas successiva, - et est mensura, ergo oportet ponere quod sit aliud.
[73] Contra: Si duratio angeli sit aliud ab angelo, sit igitur a. Quaero igitur, cum a duret, an duratio ipsius sit aliud ab a, aut non. Si autem a duret se ipso, igitur similiter exsistentia angeli. Si autem sit aliud, sit illud b, et sic in infinitum, vel stabitur quod angelus non habeat aliquam mensuram realiter ab ipso differentem. ƿ
[74] Ad hanc quaestionem patet quid sit dicendum secundum eos qui dicunt successionem esse in exsistentia angeli. Ipsi enim dicunt quod aevum est successivum et de genere quantitatis, et per consequens ex dictis eorum sequitur quod sit aliud ab angelo, quod non de genere quantitatis huiusmodi est angelus, et sic angelus requirit aliquid aliud a se quod sit mensura eius.
[75] Item, hoc sequitur ex alio dicto eorum: idem non potest esse cum opposito sui ipsius; sed 'nunc' aevi potest non esse cum exsistentia angeli secundum eos, quia aliter non esset successio in aevo, nec etiam est respectus secundum eos, quia est de genere quantitatis.
[76] Dico tamen quod non oportet ponere aliquid aliud ab exsistentia angeli quod sit mensura eius, nec absolutum nec relativum.
[77] Huius probatio duplex est: Si enim esset aliquid absolutum, aliud ab angelo, quod esset mensura angeli, illud absolutum esset posterius angelo, exsistens in eo; ergo non includit contradictionem, angeli exsistentiam esse sine illo absoluto; ergo Deus potest ponere angelum in exsistentia sua absque ƿhoc quod ponat illam mensuram in esse, et ita conservare; ergo etiam propter conservationem angeli in esse suo non oportet ponere aliquid in angelo differens realiter ab eo.
[78] Praeterea, ad inquirendum diversitatem inter aliqua, potissima via est contradictio, quia si unum potest esse sine alio, non sunt idem realiter. Unde Philosophus VII Metaphysicae dicit quod "parabola iunioris Socratis non bene se habet: abducit enim a veritate et facit suspicari quasi contingens sit hominem esse sine partibus, sicut sine aere circulum. Plato enim dixit quod nunc mani"festum est quod circulus est aliud ab aere, quia potest esse sine aere, - et si esset tantum in aere, adhuc eodem modo differret; ergo similiter, licet homo non sit nisi in carnibus et ossibus, tamen aliud est homo ab illis (et ita videtur sibi ponere per se).
[79] Nunc autem in hoc concordant Aristoteles et Plato quod ex quo circulus potest esse sine aere, est aliud ab aere. Unde dicit Philosophus postea quod 'hoc non est simile de circulo et aere et de homine respectu carnium et ossium'; unde concordat cum Platone quod circulus est aliud ab aere, quia potest esse sine aere. ƿ
[80] Ideo via necessaria ad ostendendum diversitatem inter aliqua est contradictio quod unum sit separatum ab alio actu vel potentia, et e contra, si non potest separari actu vel potentia, sequitur quod nulla sit distinctio in entibus, nisi inter illa sit possibilis separatio actualis vel potentialis.
[81] Sed si 'nunc' ponitur in exsistentia angeli, non est actu separatum ab eo nec est potentia separabile ab eo, quia necessario requiritur ad conservationem angeli; igitur non differt ab exsistentia angeli. Non igitur est ponere aliquid in exsistentia angeli quod realiter differat ab angelo tamquam mensura eius.
[82] Dices quod sicut se habet 'nunc' ad mobile, sic substantia aeviterni ad 'nunc' aevi; unde sicut 'nunc' est aliud a mobili et manet idem in toto tempore, ita oportet quod 'nunc' aevi sit aliud ab angelo, manens idem in toto aevo.
[83] Sed hoc est contra intentionem Philosophi, qui movet quaestionem quomodo instans manet idem in toto tempore. Et arguit per rationem sophisticam quomodo maneat idem in toto tempore: quia si corrumpitur, non corrumpitur quando est, - nec quando ƿnon est, quia non est in mediato 'nunc' nec in immediato, sicut ipse arguit. Et haec ratio sophistica est, quia ipse solvit eam in III Metaphysicae, cum dicit quod indivisibilia sunt et non sunt, absque eorum generari et corrumpi, sicut 'nunc' in tempore.
[84] Sed rationes quas ponit pro parte opposita, necessario concludunt: Quia cuiuslibet continui sunt duo termini realiter distincti, sicut et partes; sed tempus continuum est.
[85] Item, si 'nunc' esset idem in toto tempore, cum illa sint simul quae sunt in eodem 'nunc' indivisibili, sequitur quod illa quae sunt hodie et quae erunt in millesimo anno, sint simul.
[86] Istas autem rationes non solvit, nec invenitur ubi solvuntur.
[87] Unde falsum est quod 'nunc secundum substantiam' maneat idem in toto tempore. Quando enim Philosophus dicit quod "'nunc' sequitur illud quod fertur", non intelligit quod sequitur substantiam mobilis, sed sequitur ipsum in 'nunc' indivisibili et ut est sub determinato esse.
[88] Cuius probatio est: Nam in una proprietate ipsius 'nunc', vult quod ipso 'nunc' cognoscitur 'prius' et 'posterius' in tempore, sicut ipso mobili cognoscimus 'prius' et 'posterius' in motu. Manifestum autem est quod non cognoscimus 'prius' et 'posterius' in motu ipso mobili ut est substantia, sed ut est in determinato 'ubi' secundum determinatum 'mutatum esse'. Ergo si similitudo tenet, oportet quod 'nunc' consequatur mobile ut est sub determinato 'ubi'. ƿ
[89] Item, in alia proprietate arguit quod sicut mobile non potest esse sine motu, ita nec 'nunc' potest esse sine tempore. Manifestum autem est quod 'mobile secundum suam substantiam' potest esse sine motu; et ideo intelligit quod mobile, ut est sub determinato 'ubi' continue, non potest esse sine motu. Ergo cum 'nunc' conveniat mobili sic ut est sub determinato 'mutato esse', non erit sine tempore, nec sine motu, cuius tempus est mensura.
[90] Et ideo falsum est quod 'nunc' manet idem in toto tempore: haec enim verba sunt bene fortunata, sicut ipsi lapides dicuntur bene fortunati qui ponuntur in altari. Sed haec verba sunt inducta ab expositoribus (qui detrahunt et lacerant textum Philosophi), quibus magis creditur quod ignoratur in textu Philosophi et quomodo rationes eius concludunt.
[91] Et si dicas quod Philosophus dicit quod instans manet idem secundum substantiam, variatum secundum esse, sicut mobile in motu et sicut Socrates in foro et in theatro, - dicendum quod Philosophus non intendit quod instans sit idem secundum substantiam et per suum fluxum causet tempus, quasi idem esset realiter in una parte temporis et in alia; tunc enim sequeretur quod tempus ƿquod describitur ex fluxu instantis, esset compositum ex instantibus, sicut arguit Philosophus VI Physicorum quod indivisibile non movetur, quia tunc describeret lineam ex indivisibilibus compositam. Sic in proposito, si instans flueret manens idem. Et ideo vult quod sicut mobile sub determinato 'mutato esse' copulat diversas partes motus et sic est idem secundum se, variatum tamen secundum rationem, in quantum secundum idem 'mutatum esse' est finis unius partis et principium alterius, - sic de 'nunc': et ipsum, copulans diversas partes temporis, est idem secundum substantiam, variatum secundum rationem, in quantum est principium unius et finis alterius, et non quia sit idem in toto tempore.
[92] Et ex hoc apparet solutio quaestionis illius. Licet expresse non ponit eam, solvitur tamen ex dictis suis. Si enim instans est idem secundum substantiam - copulans partes temporis - et variatum secundum rationem, et maior est distinctio instantis in diversis partibus temporis quam in una, sicut de puncto in linea, sequitur quod instans nec secundum substantiam nec secundum rationem manet idem in toto tempore. Et licet Philosophus ibi dicat aliqua verba quae videntur sonare aliud, tamen si attendatur solutio praedicta, non sonant aliud, sed secundum haec dicta faciliter possunt exponi; non enim est intelligibile quod aliquod indivisibile manet idem in omnibus partibus.
[93] Sic igitur ostensum est quod in angelo non sit aliqua mensura aliud ab eo, quod sit aliquod absolutum (quia illud esset posterius exsistentia angeli, nam exsistentia angeli immediatius se habet ad angelum quam illud absolutum), nec etiam aliquod relativum (quia ƿillud relativum non erit aliud ab angelo, quia cum illo respectu non potest esse, quia consequitur conservationem eius). Et ideo nulla mensura est ipsius angeli ex natura rei, quia mensura et mensuratum differunt realiter, sicut patet ex V Metaphysicae quod nihil mensurat se. Et etiam forte non est ibi mensura ex parte intellectus, quia indivisibilis est; et ideo intellectus non potest ibi mensurare totum per aliquid eius. Dico ergo quod non est mensura ipsius angeli, quasi angelus portet in dorso suo aevum.
[94] Ad primam rationem dicendum quod non est simile, quia forma potest esse sine fluxu (sicut albedo, quae fluit secundum partes fluentes, potest esse sine fluxu, - et ideo forma et fluxus differunt realiter; sicut etiam de 'ubi' et 'fluxu secundum ubi', quod licet mobile movetur secundum diversa 'ubi', potest tamen corpus esse occupans illa 'ubi' et esse totum unum sine fluxu); sed non potest poni aliquid mensurans angelum, aliud ab angelo, sicut dictum est.
[95] Ad aliud dicendum quod si quantitas successiva ibi esset, differret a subiecto; sed dictum est quod non est ibi; et ideo ratio falsum supponit. ƿ

Notes