Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D2/P1Q4
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura II | D2
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
[129] Utrum operatio angeli mensuretur aevo vel tempore. | |
[130] Et quod mensuretur tempore, videtur per paenultimam propositionem De causis: "Inter rem cuius substantia et actio sunt in aeternitate, et rem cuius substantia et actio sunt in momento temporis, est medium, et est illud cuius substantia est in aeternitate et operatio in momento temporis"; et est illa res 'intelligentia', sicut etiam patet per Commentatorem. | |
[131] Ulterius arguitur quod si sit in tempore, quod sit in tempore continuo: Quia si eius operatio non esset in tempore continuo, tunc una eius intellectio et volitio esset in instanti uno, et alia in instanti alio, sequente immediate, et sic aliquid generaretur ut non esset, - quod est contra Philosophum VIII Physicorum, ubi dicit quod motus reflexus non est unus, sed cadit tempus medium, quia 'nihil generatur ut non sit', sed inter generationem et corruptionem eiusdem cadit medium (et hoc etiam dicit in libro De generatione); ergo cadit medium inter intellectionem angeli et eius corruptionem, - quod non esset nisi esset in tempore continuo. ƿ | |
[132] Item, linea non componitur ex punctis, ergo nec tempus ex instantibus; ergo operationes non mensurantur tempore discreto. | |
[133] Contra: Intellectio angeli non dependet a caelo nec a tempore mensurante motum caeli, sicut nec secundum substantiam suam dependet; sed mensuratum dependet a mensura; ergo operationes angelorum non mensurantur tempore. | |
[134] Ad quaestionem dicunt quidam quod operationes angeli manentes intra, cuiusmodi sunt intelligere et velle, mensurantur tempore discreto, quia cogitationes et volitiones angeli sunt transeuntes (quia non intelligit uno actu intelligendi quidquid potest intelligere, igitur sunt transeuntes) et sine medio et conexione (quia ex uno non intelligit aliud, nec per discursum), sed transeunt ordine quodam (quia unus est post alium), et sine successione transeunt (quia quaelibet est tota simul, quia per actum non habet aliquid et aliquid non, sed eius intellectio est simpliciter perfecta); ergo oportet quod mensura correspondens sit tempus, non continuum, sed discretum, sicut intellectiones. | |
[135] Ad hoc adducunt Augustinum Super Genesim (et ponitur distinctione 37) quod "Deus movet spiritualem creaturam per tempus" tantum. ƿ | |
[136] Et si quaeritur qualis quantitas est illud tempus, et quare Philosophus non loquitur de illo, et quomodo se habet ad tempus nostrum, - dicunt: Ad primum, quod est vera 'quantitas discreta', magis conveniens cum oratione quam numero, quia partes numeri manent, non autem partes orationis (quod competit tempori isti discreto), - sed tamen differt ab oratione, quia oratio consistit in prolatione vocalis, cum qua consonat consonans; et licet non continuatur cum alia vocali nec cum prolatione alterius vocalis, tamen prolatio vocalis in se continuatur et moram habet. Non autem sic est in instantibus temporis discreti, quia sicut instans non continuatur cum alio instanti, sic in se non habet continuitatem nec partem. | |
[137] Dicunt etiam quod Philosophus non posuit illud tempus mensuram intellectionum angelorum, quia putavit quod quilibet angelus esset unus deus; et ideo consequens fuit quod non habuerint intellectiones succedentes nec differentes. | |
[138] Dicunt etiam quod sic se habet ad tempus nostrum, quod 'nunc' unum coexsistit pluribus 'nunc' temporis nostri et quod unum 'nunc' potest manere cum tempore nostro indivisibiliter; et sic potest intellectio angeli durare vel per diem vel per annum, in qua non sit aliqua successio, sed tantum in tempore nostro. ƿ | |
[139] Contra hanc opinionem arguo: primo contra conclusionem, et secundo contra modum ponendi. | |
[140] Primo sic: Illa quae, dum actualiter exsistunt, habent uniformem modum manendi, habent mensuram unius rationis; sed intellectus angeli, dum est, habet uniformem modum manendi cum angelo, ergo et habet mensuram unius rationis; si ergo exsistentia angeli mensuretur aevo, et eius intellectio mensurabitur aevo. | |
[141] Probatio minoris. Secundum eos, secundum triplicem entitatem rerum est triplex mensura: est enim entitas quae nec est variabilis in actu nec in potentia, et eius mensura est aeternitas; et est entitas variabilis secundum actum et potentiam (ut res temporalis), et est mensura eius tempus simpliciter variabile; et est tertia entitas, invariabilis secundum actum, variabilis tamen secundum potentiam (ut angelus), et eius mensura simplex est et non variabilis secundum actum nec habens successionem. Sed intellectio angeli non est successiva nec est fluens, sed est simplex et indivisibilis, licet cum ea ƿfluat tempus. Ergo dum est, habet consimilem modum manendi cum angelo (licet non ita diu duret, tamen habet in se indivisibilem modum manendi sicut angelus): igitur mensuratur consimili mensura cum angelo, quae est aevum. | |
[142] Dices quod exsistentia unius intellectionis succedit intellectioni alteri; non sic autem est de angelo; et ideo non mensuratur aevo. Contra: Deus potest destruere unum angelum et creare alium, et sic continue, ita quod exsistentia unius sit post exsistentiam alterius; hoc tamen non impedit quin angelus mensuretur eadem mensura qua nunc. | |
[143] Dicit: exsistentia angeli non est nisi a Deo, sed intellectio et volitio angeli sunt ab angelo secundum voluntatem suam. - Contra: a quocumque aliquid habet exsistentiam, dum uniformiter exsistit et uniformem habet exsistentiam cum alio, habebit mensuram unius rationis, nam si actus unius rationis sit eiusdem rationis cum alio, sive sic sive sic reducatur ad actum, hoc non variat rationem eius nec mensuram; ergo qualitercumque intellectus angeli perducatur ad actum et a quocumque, ex quo habet consimilem modum manendi indivisibiliter et sine successione, cum exsistentia angeli uniformem habebit mensuram. ƿ | |
[144] Praeterea, secundo arguo sic ad illam conclusionem: beatitudo angeli mensuratur aevo, et non tempore, secundum omnes, cum sit aeviterna sicut et angelus; sed ad beatitudinem angeli concurrit actus naturalis angeli (licet non sit tota beatitudo, exigit tamen eius beatitudo actum naturalem, cum sit defectibilis); ergo actus eius naturalis secundum se non mensuratur tempore (quia ex quo nihil additum actui angeli variat actum naturalem, non potest esse quod actus naturalis 'ut concurrit ad beatitudinem' mensuretur aevo et tamen mensuretur 'secundum se' alia mensura inferiore). | |
[145] Contra modum ponendi arguo sic: Sequitur quod 'quot sunt angeli, tot sunt tempora discreta', quia unus potest habere actum intelligendi manentem per diem, et ita illud instans transit, - et alius potest habere actum intelligendi manentem per annum, et sic eius instans durat; igitur non est idem instans mensurans huius et illius intellectionem, et per consequens tot erunt tempora discreta quot angeli. Sequitur etiam quod eiusdem angeli sint plura tempora discreta, quia ponatur quod stet aliqua intellectio et quod volitio mutetur, ergo erunt duo instantia volitionis et tantum unum ipsius intellectionis et sic tria, et tunc plura tempora. | |
[146] Praeterea, isti ponunt quod aeva differunt specie sicut aeviterna; si ergo 'nunc' temporis discreti sit mensura operationis intellectualis, differt secundum differentiam operationum intellectualium. Sed ƿomnis quantitas constituta ex aliquibus requirit determinatas partes constituentes (ut si numerus senarius constituitur vel ex ternario et ternario etc., vel ex ternario et binario et uno, oportet quod sint partes determinatae); sed angelus potest intelligere lapidem, et post asinum, et post hominem, indifferenter; ergo ex instantibus mensurantibus intellectiones istas non fiet unum tempus discretum (cum variantur instantia sicut operationes quarum sunt mensurae). | |
[147] Praeterea, quod ipsi ponunt quod 'unum instans temporis discreti coexsistit cum tempore nostro', hoc ponitur propter fugam, ne concedant quod tempus nostrum componitur ex instantibus (quia si 'nunc' temporis discreti, quod ponunt, esset tantum cum uno instanti temporis nostri, - cum ibi instans sit immediate post instans, sic esset in tempore nostro). Sed hoc aequaliter sequitur, quia nos possumus intelligere aliqua plura in aliqua hora ita quod in uno instanti unum et in alio instanti aliud, ita quod non sit medium inter unam intellectionem et aliam; sed quaecumque intellectus noster intelligit, angelus potest intelligere, et sic in uno instanti potest raptim intelligere unum quod tantum coexsistit cum uno instanti nostro in quo intelligimus; ergo propter hoc non oportet ponere instans illud manere cum tempore nostro, sed raptim transire sicut instans nostrum. | |
[148] Dices quod tunc tempus nostrum non componitur ex instantibus. - Si potest intelligere intellectus noster unum in aliquo instanti et in tempore habito intelligere aliud, - et in instanti temporis habiti potest aliud intelligere. | |
[149] Praeterea, non est necesse, propter huiusmodi intellectiones transeuntes sine medio, ponere tempus discretum, quia intellectus noster ƿpotest intelligere in instanti (sicut potest haberi a Philosopho X Ethicorum de actibus in quibus consistit felicitas) et post - immediate post unam intellectionem - habere aliam, et tamen non sequitur quod tempus nostrum componatur ex instantibus. | |
[150] Ideo dico quod intellectus angeli et operationes eius manentes intra, de quibus est sermo, mensurantur aevo sicut angelus, quia indivisibiliter manet tota simul, licet non sit ita diutina sicut exsistentia angeli (hoc enim accidit): omnis enim exsistentia quae indivisibiliter et uniformiter manet, mensuratur aevo. | |
[151] Sed contra hoc arguitur sic: Lapis quando non movetur, tunc est quiescens, manens idem; sed quies mensuratur tempore, secundum Philosophum IV Physicorum; ergo non obstante quod substantia lapidis et eius exsistentia maneat idem et indivisibiliter et uniformiter, adhuc mensurabitur tempore. | |
[152] Praeterea, si nulla exsistentia uniformiter manens mensuraretur tempore, tunc substantia lapidis non mensuraretur tempore; sed hoc est falsum, ut iam ostensum est, - et aliter probatur sic: lapis mensuratur instanti, ergo primum esse eius mensuratur instanti et aliud similiter, et sic exsistentia tota mensurabitur tempore. ƿ | |
[153] Dicendum quod est fluxus habens ordinem partium quarum una non potest esse simul cum alia, sed una succedit alteri. Et est aliquid quod est in fluxu, ut forma secundum quam est fluxus et secundum cuius partes mobile fluit, - et hoc differt a fluxu, quia partes formae secundum quam est fluxus et motus, possunt esse simul (ut partes caloris possunt manere terminato fluxu, - quando etiam coniunguntur fluxui, possunt esse simul); sed numquam partes fluxus possunt esse simul; ergo cum idem non possit esse et non esse, 'forma secundum quam est fluxus' et fluxus non possunt esse realiter idem. Tertio, est aliquid quod potentialiter se habet ad fluxum, et non actu, quia secundum partes suas potest esse fluxus (sicut est forma quiescens), - in quo quies est carentia ordinis partium fluxus, quae quies non est aliquid positivum, sicut aliqui dicunt, sed est 'privatio motus' sicut patet ex V Physicorum. Quarto, est aliquid quod natum est habere partes secundum quas est fluxus, ut substantia rei naturalis, quae habet qualitates secundum quas potest esse fluxus, sed sic nullum aeviternum habet qualitatem secundum quam est fluxus. | |
[154] Et sic patet quod aliquid est in fluxu et cum fluxu, sicut forma ƿsecundum quam est fluxus. Et est aliquid cum fluxu sed non in fluxu, sicut substantia habens qualitatem secundum quam est fluxus. Et est aliquid non in fluxu nec cum fluxu, sicut angelus. | |
[155] Dico igitur quod soli fluxui repugnat mensurari aevo, quia soli fluxui repugnat partes habere simul et simul exsistere; sed quodlibet aliud, quod potest esse non variatum in sua exsistentia, sed habet exsistentiam non variabilem dum est, sive diu duret sive non, mensuratur aevo. | |
[156] Quomodo tunc quiescens mensuratur tempore, cum uniformiter se habeat (quia se habet nunc ut prius)? - Dico quod quies praesupponit exsistentiam illius quod quiescit: et eius exsistentia non mensuratur tempore, sed illa privatio quae quies est, - nam ipsa carentia ordinis partium fluxus mensuratur tempore, quia privationes non habent quantitatem nisi ex suis positivis. Et ideo tanto tempore privative mensuratur quies, quanto tempore natus est motus mensurari si esset: sicut si esset vacuum, eadem quantitate mensuraretur qua plenum, - unde tantum est vacuum, quantum plenum est natum recipi in illo (est variabiliter privatio!). Ita tanta est quies privative, quantus natus est motus esse si mobile moveretur. Et ideo quies, per comparationem ad motum, mensuratur per accidens, - sed tamen per se, per comparationem ad illud quod quiescit. | |
[157] Unde illud quod est quiescens omnino per accidens, mensuratur per accidens; sed non ita per accidens mensuratur carentia fluxus, quia immediatius comparatur ad quantitatem motus, - sicut dicimus quod malum est in oculo alicuius quod privatur visu, quia tantum malum quantum natum est de bono inesse. | |
[158] Ad rationem ergo primo dicendum est quod non est ad propositum, quia substantia lapidis secundum se non quiescit, sed secunƿdum aliquam dispositionem accidentalem (ut secundum albedinem), et illud positivum non mensuratur tempore nisi valde per accidens; et si tunc secundum illud positivum non mensuratur tempore, multo fortius non mensurabitur tempore secundum privationem quae est quies. | |
[159] Item, in alio deficit ratio, quia in illo priore in quo substantia lapidis praecedit motum et nata est moveri et quiescere, non quiescit, et tunc dicitur ad se; et in illo priore non mensuratur instanti nec tempore, sed aevo. | |
[160] Ad secundum, quando arguitur quod generatio lapidis, et quando primo habet esse, mensuratur instanti, - dico quod esse rei generatae potest comparari ad causam proximam, et ad causam primam a qua potest esse post primum instans. Res non dependet a causa proxima, quia est causa rei in fieri (sicut aedificator ipsius domus tantum est causa in fieri); sed Deus est causa rei in esse. Unde esse rei, ut sequitur primum instans, tantum est a Deo dependens, - et sic mensuratur aevo. | |
[161] Et si quaeras quare in primo instanti quo res est generata, mensuratur instanti, - dico quod hoc est quia suum esse in primo instanti concomitatur fluxum, nam non esse praecedens concomitabatur fluxum, et sic esse eius concomitabatur terminum fluxus; unde si produceretur in esse sine fluxu, non mensuraretur instanti, sicut si crearetur, nam esse mensuratur aevo in instanti creationis sicut postea. ƿ | |
[162] Per hoc patet ad rationem cuius solutio (vide illam) prius fuit dilata, quod 'posito secundum illam primam opinionem quod successio esset extra exsistentiam angeli et in aevo, sequitur quod angelus mutetur, quia illud mutatur quod aliter se habet nunc quam prius': mutatio est in tempore, unde mutatur quod aliter se habet nunc quam prius in tempore. | |
[163] Ad primum principale: quod illa auctoritas non est authentica, sed traditus est ille liber De causis secundum philosophiam Avicennae, qui posuit tantum unum angelum produci a Primo, et sic ordinate. | |
[164] Ad aliud dicendum quod operatio angeli non est in tempore, sed cum tempore. | |
[165] Et quando probatur quod non potest indivisibiliter manere, quia nihil producitur ut non sit, - dicendum quod licet duret et habeat permanentiam, potest tamen raptim transire. Et non sequiƿtur quod si non producitur ut non sit, quod statim ideo non sit; hoc enim dicit Philosophus, quod natura non producit aliquid ut non sit, sed oportet quod maneat et quod quies sit media inter generationem et corruptionem. | |
[166] Alia ratio est pro prima opinione. | |
[167] Et ad Augustinum dicendum quod accipit ibi tempus pro quacumque alia mensura ab aeternitate, quae potest deficere. ƿ |