Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D2/P1Q3

From The Logic Museum
< Authors‎ | Duns Scotus‎ | Lectura‎ | Lectura II‎ | D2
Jump to navigationJump to search


Latin English
[96] Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum.
[97] Quod non, videtur: Quia si esset tantum unum aevum, esset tantum in uno sicut in subiecto, quo omnia alia aeviterna mensurarentur, et per consequens - destructo illo - alia non essent aeviterna et sic mutarentur, quod non videtur necessarium; similiter e contra sequeretur quod, destructis aliis aeviternis, primum in quo est aevum similiter mutaretur, quia tunc non esset mensura.
[98] Sed contra: Unum est tempus omnium temporalium; ergo unum erit aevum omnium aeviternorum.
[99] Respondeo quod oportet primo scire quid importatur per nomen 'aevi': Aut enim per aevum intelligitur aliquid absolutum vel respectus in exsistentia angeli, aliud ab angelo, - et sic dico quod aevum nihil est, sicut patet ex quaestione praecedente, quia non est ponenda pluralitas entium sine ratione.
[100] Aut per aevum intelligitur exsistentia angeli, - et sic dico quod tot sunt aeva quot aeviterna.
[101] Aut per aevum intelligitur aliquid quod est mensura exsistentiae angeli, in quocumque fuerit, - et sic potest poni tantum unum aevum, et multa aeva, et nullum aevum: ƿSi enim aevum ponitur mensura morae et durationis angeli et eius exsistentiae, et non quiditatis, sic non est aevum, quia quilibet angelus aeque invariabiliter exsistit: licet enim unus angelus sit simplicior alio et perfectior, tamen invariabilitas est unius rationis in uno et in alio, - et ideo secundum hoc unus non est mensura alterius magis quam e contra, quia ita repugnat successio exsistentiae angeli inferioris sicut superioris.
[102] Si autem aevum ponitur ita quod angelus simplicior (ut angelus superior) sit mensura angeli imperfectioris, - sic dicendum quod tot sunt aeva quot aeviterna, excepto aeviterno ultimo quod non est mensura alicuius inferioris.
[103] Si autem per aevum intelligitur exsistentia angeli simplicioris simpliciter, quae sit mensura aliorum non sicut aliquid intrinsecum sed extrinsecum, - sic est tantum unum aevum omnium aeviternorum et mensurat omnia alia aeviterna infinita. Et sic ponendo, tantum est unum aevum.
[104] Sed concedendo quod sit tantum unum aevum, obicitur in contrarium: si aevum non sit aliquid intrinsecum aeviterno mensurans ipsum, sed sit exsistentia angeli superioris, tunc primus angelus non erit aeviternus (quia non habebit aevum pro mensura, cum non possit esse mensura sui ipsius, ut dictum est), sicut nec infimus angelus potest esse aevum, si non sit inferius aeviternum mensuratum ab ipso. Sed consequens est falsum, quia si primum aeviƿternum non habeat aevum quo mensuratur, ergo nec primus motus mensuratur tempore (quia sicut aevum ad primum aeviternum, sic tempus ad motum primum); sed hoc est falsum, quia tempus est mensura motus primi, deinde aliorum.
[105] Praeterea, si nihil sit intrinsecum primo aeviterno quod sit mensura illius, ergo nihil erit aliquid intrinsecum illius substantiae caeli quod sit mensura eius, et sic non erit 'nunc' manens idem secundum substantiam - variatum secundum esse - mensurans substantiam caeli secundum quod manet idem secundum substantiam. Et hoc est falsum, quia primo videtur contra Philosophum IV Physicorum, - secundo hoc ostenditur per rationem: Nam caelum potest considerari tripliciter: uno modo ut est sub fluxu continuo, et alio modo ut est sub terminis fluxus, et tertio modo ut est substantia secundum se, praecedens fluxum natum fluere secundum quod capax est ipsius fluxus. Sed ut est sub fluxu, sic mensuratur tempore; ut autem est sub terminis fluxus, sic mensuratur instantibus secundum diversa esse; ergo prout consideratur ut sit capax ipsius fluxus, mensurabitur instanti secundum substantiam eius. ƿ
[106] Ad primum istorum dico quod in primo angelo non est aliquid quod mensurat ipsum, differens ab eo realiter, quasi portet ipsum in dorso suo, - nec aliquid idem sibi, quia nihil mensurat se. Et secundum hoc supremus angelus non est aeviternus, hoc est mensuratus aevo, sed est aevum aliorum, - sicut infimus angelus est tantum aeviternus, non aevum.
[107] Ad probationem, quando arguitur quod tunc tempus non est mensura primi motus, dicunt aliqui hoc concedendo propter hanc rationem: omne quod est in tempore, exceditur a tempore, secundum Philosophum IV Physicorum, et ideo sempiterna et impossibilia non sunt in tempore, - unde, secundum ipsum, ea quae sunt in tempore, tabescunt et deficiunt in tempore; sed motus primus non exceditur a tempore nec deficit in tempore, secundum Philosophum; ergo tempus non erit mensura primi motus, sed erit in eo sicut passio in subiecto.
[108] Dico tamen quod consequentia non valet. Non enim sequitur ƿ'si primi aeviterni non sit aevum mensura, ergo nec primi motus erit tempus mensura', nam quae est causa quare motus primus mensuratur tempore, et non aliquo motu inferiore? Motus enim aut est realiter aliud a tempore, vel idem.
[109] Si autem motus sit realiter aliud, tunc quodlibet. Quod dico propter hanc rationem Philosophi: ' Motus est velox vel tardus, tempus autem non est velox vel tardum, sed est longum aut breve'; ergo tempus non est motus realiter.
[110] Evidentiam autem huius rationis sic declaro: si aliqua quantitas habeat partes eiusdem proportionis ad totam quantitatem et alia quantitas similiter habeat partes eiusdem proportionis ad totam quantitatem, si partes unius quantitatis sint alterius rationis a partibus alterius et etiam aliqua pars a parte alterius, illae quantitates non erunt eaedem sicut nec partes; sed motus importans fluxum habet partes eiusdem rationis, et similiter tempus, sed partes temporis non sunt eiusdem rationis cum partibus motus (quod probat ratio Philosophi), nam si accipitur aliquod mobile et movetur per quinque spatia, ita tamen quod in quarto spatio movetur velocius a maiore virtute motivi, in illo spatio correspondebit tempus minus, et tamen propria est quantitas illius motus in quarto spatio (tam ex parte magnitudinis quam formae secundum quam est motus) sicut motus in alio spatio, - tempus tamen est minus; ergo partes temporis et motus non proportionantur nec sunt eiusdem proportionis. Et per consequens non erunt realiter idem tempus et motus.
[111] Si tunc hoc verum sit quod tempus sit aliud a motu, patet quod consequentia non valet, nam tunc tempus potest esse mensura primi motus, quia distinguitur ab eo et ex natura sua est certior et magis ex natura sua competit sibi certificare de motu quam e contra. Sed hoc in proposito non contingit, quia nihil est in primo angelo quod sic distinguitur ab eo, quod possit durationem eius certificare. ƿ
[112] Si ponatur quod tempus et motus primus sint idem realiter, adhuc consequentia non valet, quia primus motus aut est respectu motuum inferiorum erit tempus, et mensuratur tunc a tempore primus motus eo modo quo dicit Philosophus IV Physicorum: "Quoniam autem tempus est metrum motus et eius quod movetur, mensurat autem ipsum motum in determinando quemdam motum qui mensurat totum; unde tunc primus motus non mensuratur "secundum se totum primo a tempore, sed ab aliqua parte eius quae in quantum sic mensurat totum - habet rationem temporis. Sic autem non potest esse in proposito, quia non est pars accipienda in angelo quae mensuraret angelum totum.
[113] Et ad rationem prius factam, qua ostenditur quod primus motus non mensuratur a tempore, quia non exceditur a tempore, - dicendum quod Philosophus probat quod res quae sunt in tempore, exceduntur a tempore, per hoc quod 'res sunt in tempore sicut in numero, - quae autem sunt in numero, continentur sub numero, sicut ea quae sunt in loco, continentur sub loco'. Nunc autem non oportet quod illud quod est in numero, excedatur a numero mensurante, nec quod est in loco quod excedatur a loco, sed est aequalis numerus mensurans mensurato et locus locato. Vult ergo quod illud sit in tempore quod secundum aliquid eius excedatur a tempore, et ideo nec sempiterna nec impossibilia sunt in tempore, quia secundum nihil eorum exceduntur a tempore, nec aliquid eorum tabescit in tempore; sed sessio mea continue tabescit in tempore et secundum aliquid eius exceditur a tempore, et ideo mensuratur tempore. Et sic est de primo motu, quod licet secundum se non excedatur a tempore, tamen secundum aliquid eius exceditur a tempore. Unde non oportet quod primum mensuratum a tempore excedatur a tempore, sed quod ei adaequetur; sed ad hoc quod dicatur vere ƿmensurari tempore, sufficit quod secundum partem tabescat et excedatur a tempore.
[114] Ad aliam rationem, quando arguitur de instanti, dico, sicut praedictum est in quaestione praecedente, quod 'nunc secundum substantiam' non manet idem in toto tempore: et ibi fuit implicata duplex probatio Philosophi et duplex alia probatio, sicut patet intuenti.
[115] Et adhuc probo idem, quod non est dicendum quod "instans sequitur illud quod fertur", id est quod secundum substantiam suam sit mensura corporis caelestis ut praecedit 'moveri' et mutationem, quia si instans secundum substantiam suam sit in primo mobili, manens idem sicut substantia primi mobilis, tunc quaero an instans sit in qualibet alia substantia, an non. Si autem sit in qualibet alia substantia naturali, manente eadem, et ponitur quod tempus non sit nisi instans variatum secundum diversa 'esse', ergo instantia in illis sic variata facient plura tempora, et sic plura essent tempora, - quod est contra Philosophum. Si autem dicatur quod tantum sit in substantia primi motus, contra: actualis exsistentia primi mobilis mensuratur aevo sicut angelus, quia exsistentia substantiae caeli est invariabilis sicut exsistentia angeli; sicut igitur exsistentia angeli propter eius invariabilitatem mensuratur aevo, sic oportet quod substantia caeli (et haec communiter dicuntur).
[116] Praeterea, instans secundum se est indivisibile: aut igitur terminus continui vel pars quantitatis discretae. Non secundum, quia tunc tempus esset quantitas discreta. Si autem terminus continui, tunc arguitur: cuiuslibet continui, habentis partes realiter diversas, ƿnecesse est ut terminus initians et terminans sint realiter unum, sicut arguit Philosophus.
[117] Dices quod terminus utriusque partis est instans, sed secundum diversa 'esse'.
[118] Contra: quaero quid intelligitur per illa 'esse'? Si substantia instantis, habetur propositum. Si autem intelliguntur accidentia quaedam ipsi substantiae instantis, quia transeunt et mutantur circa substantiam eius, - tunc instans non erit terminus temporis per se sed tantum per accidens, quia accidit sibi esse tale ratione cuius est terminus temporis (sicut Socrates dicitur esse pars numeri per accidens, quia accidit Socrati esse unitas quae est pars numeri per se, et sic sequitur quod unitas non sit per se de genere quantitatis, quia omne quod est per se de genere quantitatis, est per se quantitas vel pars quantitatis vel terminus per se).
[119] Praeterea, illa 'esse' secundum quae instans terminat quantitatem, aut sunt de genere quantitatis aut qualitatis aut alterius? Si autem sunt de genere quantitatis, ergo secundum se sunt termini quantitatis; ergo secundum hoc accidit eis esse in aliquo indivisibili (quid enim est, ad hoc quod sit aliquid 'per se terminus' quantitatis? quod sit in aliquo indivisibili). Si autem sit de genere qualitatis aut alterius generis, ergo formalis ratio terminandi aliquid erit de genere qualitatis aut alterius generis.
[120] Praeterea, si instans maneat idem secundum substantiam et variatur secundum 'esse', ergo instans mutatur secundum diversa 'esse' (sicut superficies quae mutatur ab albedine in nigredinem); sed omnis motus aut mutatio mensuratur tempore aut instanti; ergo oportet ponere aliud instans quod per sui fluxum mensuret illam mutatioƿnem, et sic per consequens est ponere aliud: eiusmodi causatur ex fluxu instantis secundum diversa 'esse', - et sic in infinitum.
[121] Ideo dico quod instans variatur secundum substantiam in toto tempore, secundum quod est terminus unius partis temporis et alterius, quia non sequitur illud quod fertur secundum substantiam suam, sicut ostensum est in quaestione praecedente, sed sequitur ipsum secundum 'mutatum esse' quod variatur realiter.
[122] Dico tunc ad rationem quod substantia caeli non mensuratur nisi aevo, quia est invariabiliter permanens idem.
[123] Ad probationem dicendum quod consequentia non valet, quia ratio quare mobile sub fluxu et sub terminis fluxus mensuratur tempore vel instanti, est ratio praedicta superius: 'quia tempus est aliud a motu, et notius in certificando quantitatem et partes unius ex partibus alterius et indivisibilia unius ab indivisibilibus alterius', sicut probatum est.
[124] Sed haec ratio deficit in proposito, quia caelum secundum suam substantiam manet uniformiter; et ideo non sequitur quod 'si ut est sub fluxu, mensuratur tempore, - ut est sub terminis fluxus, mensuratur instantibus secundum diversa esse, - quod ideo secundum suam substantiam mensuretur instanti secundum suam substantiam', sicut non sequitur 'in ente composito est diversitas, ergo et in ente simplici'.
[125] Unde dico quod exsistentia angeli mensuratur aevo; et etiam exsistentia lapidis et omnis exsistentia quae uniformiter manet, dum manet, mensuratur aevo, sicut post dicetur. ƿ
[126] Ad rationem unius partis dicendum quod si destrueretur primus angelus qui est aevum aliorum, mutarentur alii inferiores secundum relationem secundum quam referebantur ad supremum angelum ut mensurata ad mensuram; sed absolute non oportet quod mutentur.
[127] Ad rationem in oppositum: quando dicitur quod 'uno modo tot sunt aeva quot angeli, excepto infimo, secundum quod aevum dicit naturam simpliciorem', dicendum quod non sequitur 'si tantum sit unum tempus omnium temporalium, quod ideo tantum sit unum aevum omnium aeviternorum', - nam ideo est tempus unum consequens primum motum, quia alii motus non habent certitudinem nec uniformitatem ad mensurandum primum motum nisi tantum secundum actum rationis et imaginationis (prout imaginationis motu possum mensurare motum caeli, dicendo 'quia tantum studui, ideo tantum est transactum de motu caeli'), sed ex natura rei non potest esse talis mensura, sed solus motus caeli est uniformis, et ideo tantum unum tempus. Sed exsistentia cuiuslibet angeli superioris est simplicior, et ideo quaelibet respectu alterius potest dici aevum eius aliquo modo.
[128] Ad aliam partem rationis praecedentis, quando arguitur quod si supremus angelus sit aevum et mensura aliorum, ergo illis destructis mutaretur primus angelus, - dicendum quod hoc non sequitur ex illa parte, quia mensura in eo respectu aliorum non ponit nisi relationem rationis, quia aevum non dicit nisi exsistentiam simplicem secundum relationem rationis, qua mensurat vel mensurare potest, et variatio relationis rationis non arguit mutationem realem. ƿ

Notes