Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D2/P2Q2

From The Logic Museum
< Authors‎ | Duns Scotus‎ | Lectura‎ | Lectura II‎ | D2
Jump to navigationJump to search


Latin English
[175] Iuxta hoc quaeritur, sine argumentis, an angelus requirat esse in determinato loco, - et hoc includit tres quaestiones, scilicet an sit in loco minore et maiore (non determinando sibi locum maiorem), et similiter an determinet sibi minorem locum, et similiter an possit esse in loco punctali.
[176] Ad quaestionem primam dicunt aliqui quod angelus est in loco per operationem circa aliquod corpus.
[177] Sed quia iste articulus est excommunicatus Parisius, ideo utuntur alii alio verbo, dicentes quod est in loco per applicationem ad locum.
[178] Et auctoritates adducunt Damasceni cap. 13, ubi vult quod naturae intellectualis locus est ubi adest et operatur; et post, in eoƿdem capitulo dicit quod propter adesse et intellectualiter operari angelus est in loco; et post dicit quod angelus "intellectualiter circumscribitur ubi operatur"; et similiter hoc dicit cap. 16, sicut patet intuenti.
[179] Sed contra. Primo, qui ponit illam applicationem, non ponit aliud nisi quod per operationem sit in loco, quia quaero quid intelligitur per illam applicationem? Non actus primus angeli. Nec secundus, manens intra (ut intelligere vel velle), quia actus huiusmodi ad intra abstrahunt a loco extra; si autem intelligitur per applicationem actus ad extra, haec non est nisi operatio transiens circa corpus extra.
[180] Contra praedictam opinionem, ponentem quod angelus sit in loco per operationem: Primo enim, dicens illam opinionem, contrariatur sibi ipsi, nam ipse in quaestione illa qua quaerit 'An Deus sit in omnibus', arguit quod sic, quia 'operatur in omnibus' et 'movens et motum sunt simul'. Et intendit ibi probare immensitatem Dei, quia de illa perƿtractat; si ergo intendit concludere quod sit in omnibus per operationem, tunc petit; ergo oportet quod concludat quod sit praesens omnibus, ut igitur sua praesentia sit prior operatione sua. Ergo quando ponit angelum operari et non esse ibi per praesentiam suam, hoc destruit.
[181] Praeterea, si angelus esset in loco per operationem, ergo quando non operatur, tunc non erit in loco; sed angeli fuerunt creati in caelo empyreo, et non operantur ad extra in caelo illo, quia non recipit peregrinas impressiones; ergo quando fuerunt in caelo illo, non fuerunt in loco, - quod falsum est.
[182] Praeterea, angelus potest transire a supremo caelo usque ad terram; et quando est in terra, tunc non est in caelo medio, - in quo tamen non oportet ut operetur, quia ex quo angelus alius movet caelum medium vel plures, non operatur in caelis intermediis; ergo est in loco ubi non operatur, quia potest esse in orbe medio - dum transit - in quo non operatur, cum moveatur ab alio angelo.
[183] Praeterea, angelus secundum propriam virtutem non operatur circa corpus extra, nisi ipsum movendo (non quantitatem ibi causando, nisi qualitatem qualitati applicando); ergo sequitur quod si sit in loco per operationem, quod non erit in loco nisi quando movet corpus localiter, quod falsum est.
[184] Praeterea, angelus movet totum caelum sive totum unum orbem, sed tamen non est in toto illo caelo; ergo non est in loco ubi operatur. ƿ
[185] Dicis quod primo movet unam partem caeli, qua mediante movet totum caelum, et tunc est in illa parte determinata, sicut videtur Philosophus ponere.
[186] Contra: aut intelligitur quod angelus sit in una parte caeli determinata et quod moveat determinate illam partem, ad cuius motum movetur per accidens (sicut nauta in navi), aut quod angelus sit in aliqua parte tantum imaginativa et ibi penitus quiesceret et in partes sibi succedentes influeret totum motum, ita quod quamlibet partem - quando praesens est sibi - moveret, et sic totum. Primum non est dare, quia non est dare aliquam partem caeli quae magis nata est recipere influentiam ab angelo quam alia, cum sit totum caelum uniforme. Si secundum, non est maior ratio quare praesens est magis uni parti quam alteri, quia non est maior ratio quare magis operatur in unam partem quam in aliam; et ita non sequitur quod sit ibi immediate ubi immediate operatur.
[187] Praeterea, operatio angeli ad extra transit ad extra (ut est movere); igitur respectus fundatus super illam operationem, quo respectu dicitur esse in loco et refertur ad locum, non manet idem; et sic sequitur quod angelus non possit continue manere in eodem loco.
[188] Praeterea, hoc quod adducunt de Damasceno non est pro eis: ƿaccipiunt enim unam partem auctoritatis et dimittunt aliam. Ait enim quod angelus est in loco ubi adest et operatur; quod si 'adesse' esset idem quod 'operari', frustra poneretur. Idem in alia auctoritate ait quod est in loco propter adesse et intellectualiter operari: nam propter 'adesse' formaliter est in loco, sed propter 'operari' sicut per quoddam signum, nam propter praesentiam suam est in loco, cuius signum est operatio. Unde semper accipiunt unam partem auctoritatis et dimittunt aliam.
[189] Praeterea, hoc patet esse de intentione sua quod non sit angelus in loco per operationem suam, in fine capituli supradicti, ubi recitat opinionem Gregorii Theologi, ponentis quod angeli fuerunt creati ante omnem creaturam corporalem, et aliorum dicentium quod fuerunt creati ante hominem, sed non ante alias creaturas, - et dicit se multum sentire cum Gregorio; ergo ante corpus potuerunt et intellexerunt corpus, et tunc non fuerunt in loco; ergo nec modo per hoc quod possunt intelligere corpus et operari circa corpus. ƿ
[190] Respondeo ergo quod primo considerandum est quae conveniunt loco, ut sic fiat manifestum secundum quid locus conveniat angelo.
[191] Dico ergo primo quod loco convenit continere corpus praecise: est enim corpus in loco continente praecise; secundo, corpus est in loco actuali; et tertio, corpus est in loco determinato; et quarto, corpus est in loco commensurative; et quinto, corpus est in loco hoc vel illo; et sexto, corpus est in loco naturaliter vel violenter.
[192] Primae quinque condiciones conveniunt corpori in quantum 'quantum' est, et ultima condicio convenit sibi in quantum naturale est. Corpus enim mathematicum non est tantum in imaginatione, sicut quidam dicunt, sed est in re extra, nam quantitas est prior naturaliter qualitate, et sic consideratur ut in re praecedit qualitates sensibiles, et sic ab eis abstrahi potest secundum prioritatem naturalem, et non solum per considerationem intellectus.
[193] Et hoc vult Philosophus IV Physicorum quod cubus, si ponitur non calidus, non frigidus, nec habere alias qualitates, adhuc facit distare. ƿ
[194] Dico tunc quod, circumscribendo a corpore alia accidentia qualitatis, corpus est in loco praecise, immobili, quia "locus est ultimum corporis continentis, immobile, primum".
[195] Ex hoc autem quod est 'ultimum corporis continentis, primum', habetur continentia praecisa et indivisibilis secundum longitudinem et latitudinem, licet non secundum profunditatem, secundum quam ei non commensuratur. Si enim esset divisibilis per comparationem ad locatum, non secundum se totum esset continens ipsum sed secundum aliquid eius, - et hoc intelligit Philosophus per hoc quod dicit quod "est ultimum continentis, primum".
[196] Est ergo "locus continentis, primum et immobile", quia per hoc distinguitur a vase et superficie vasis, quia si esset per se, adhuc esset mobilis.
[197] Sed a quo sit ista immobilitas loci, dubium est.
[198] Dicunt aliqui quod eius immobilitas accipienda est per respectum ad totum universum et ad polos mundi, qui respectus manet invariabiliter. ƿ
[199] Et alii dicunt quod locus huius corporis est locus totius universi in quantum est aliqua pars, et haec manet immobiliter.
[200] Sed hoc non sufficit, quia si non ponitur idem subiectum manere, nihil manet idem in subiecto.
[201] Unde impossibile est quod relatio vel quodcumque aliud accidens maneat idem in diversis subiectis sibi succedentibus, secundum intentionem Philosophi.
[202] Nec secundo modo potest poni immobilitas loci, quia totum universum non locat 'hoc corpus' nisi ratione ultimi continentis; si igitur ultimum non maneat immobiliter, nec locus manebit secundum hoc.
[203] Ideo Commentator ponit quod locus est immobilis per se et mobilis accidentaliter per accidens, sicut patet IV Physicorum. Sed ƿhoc non credo esse intentionem Philosophi, quia tunc - saltem locus moveretur localiter "et loci esset locus et multa loca simul".
[204] Ideo dico quod locus est immobilis localiter: est enim immobilis immobilitate opposita motui locali; sed tamen locus est corruptibilis, prout sibi corruptio potest competere, ita quod desinit esse. Unde non est immobilis immobilitate opposita corruptioni, nam quando aer locans aliquod corpus, recedit, et succedit alia pars aeris, corrumpitur prior ratio loci nec manet ratio loci quae prius; et si aer recedens locet aliquod corpus aequale, erit alia ratio loci et non idem locus numero. Licet autem per comparationem ad subiectum in quo est, non sit idem locus numero, tamen per comparationem ad motum localem idem est, sicut si esset idem numero positus. Motus enim omnis est "a contrario ad contrarium", - et quando mobile movetur ab 'ubi' ad 'ubi', movetur ab 'ubi' diverso secundum speciem ad aliud 'ubi', unde movetur ad aliud specie: omnia enim 'ubi' in universo sunt diversa specie, quantumcumque sunt propinqua. Et ideo si aer nunc locans habeat locare corpus et illud movetur ad aliud 'ubi', necessario movetur ad aliud specie. - Sed quando corpus quiescit et succedunt diversae partes aeris, eundem ordinem habent ad totum universum - secundum rationem - ac si essent idem numero.
[205] Exemplum ad hoc: si aliquis continue aliquam vocem vel orationem (ut 'hominem') dicit, dicimus quod semper dicit eandem vocem, et tamen manifestum est quod non eadem vox numero; sed tamen dicimus eandem vocem esse numero, quia idem est ad conceptum quem habemus de ea ac si esset idem numero, quia idem conceptus numero potest manere qui acquiritur de voce primo impressa. ƿ
[206] Sic in proposito, licet locus corrumpatur recedente ultimo continente, tamen idem est ad motum localem ac si esset idem numero, quia motus localis non potest esse inter illa, sed semper est inter diversa secundum speciem. Sic igitur patet quod corpus est in loco praecise et indivisibili et immobili, sicut dictum est.
[207] Secundo, corpus est in loco actuali, quia si superficies continens non sit divisa nisi in potentia, non est locus nisi in potentia (nam ad rationem loci pertinet continere et ambire locatum; et si illud quod pertinet ad rationem alicuius, sit in potentia tantum, ipsum est in potentia tantum). Si enim ad loci rationem sufficeret continentia potentialis, tunc pars esset in toto localiter, quia est ibi in potentia localiter (quia potest separari et actu contineri). Unde quando locatum est in loco, oportet quod sit actu superficies continens, et locatum intrans dividit continens et facit superficiem in actu quae actu ipsum contineat.
[208] Tertio, corpus est in loco determinato, quia corpus habens determinatam quantitatem requirit determinatum locum in parvitate et magnitudine.
[209] Quarto, corpus est in loco commensurative, et hoc non est idem cum priore condicione, quia anima requirit determinatam quantitatem corporis, non tamen est in loco nec in corpore commensurative, quia corpus locatum et ultimum locantis coincidunt ita quod pars sit cum parte et totum cum toto.
[210] Quinto, requiritur quod corpus locatum sit in hoc loco vel in illo, quia non potest esse in omnibus locis nec in pluribus simul. ƿ
[211] Sexto et ultimo, corpus est in loco violenter aut naturaliter, et hoc competit corpori in quantum naturale est, quia corpus habet formam naturalem et qualitates naturales activas et passivas, secundum quas natum est salvari aut corrumpi a continente; et huiusmodi qualitates similiter concurrunt ad locum naturalem: non quod superficies habeat aliquam virtutem naturalem vel quod sibi influatur aliqua virtus, sed quia non separatur a qualitate et a corpore naturali, ideo dicitur locus naturalis. Unde si superficies esset separata a qualitatibus, non esset quaerendus locus naturalis, sed quia est in corpore continente, habente convenientiam naturalem cum locato et contento ideo dicitur locus naturalis.
[212] Incipiendo igitur ab ultima condicione, dico quod non convenit angelo in loco esse secundum ultimam condicionem, quia non est in loco naturaliter aut violenter, cum non habeat convenientiam cum corpore continente secundum aliquam qualitatem aut naturam.
[213] Et sic, secundum Avicennam IX Metaphysicae, caelum non movetur naturaliter, quia si moveretur naturaliter ad aliquem terƿminum, in illo termino naturaliter quiesceret et eius motus ab illo termino esset violentus; et ideo non habet ex se quod moveatur aut quiescat, ita quod naturalem inclinationem habeat ex se ad motum vel quietem.
[214] Neutrum tamen sibi repugnat; et ideo est in potentia neutra ut sic possit moveri voluntarie aut quiescere a movente voluntarie.
[215] Item, quinta condicio sibi convenit, ita quod sit in hoc loco vel in illo, non tamen in omni loco.
[216] Sed quarta condicio loci non convenit sibi: non enim est in loco commensurative, quia est indivisibilis.
[217] Sed de tertia condicione, an sit in loco determinato (quod quaerit secunda quaestio proposita), dico quod non video quin possit esse in loco punctali, licet hoc non sit necesse (sicut aevum, quod est indivisibile, potest esse cum tempore nostro).
[218] Aliqui tamen probant quod non potest esse, quia si tunc moveretur, describeret motu suo lineam. - Sed hoc non sequitur, quia potest esse in linea habita et in parte eius sine hoc quod sit in puncto immediate. ƿ
[219] Sed tamen non potest esse in loco quantumcumque magno secundum omnem dimensionem; et ex hoc sequitur quod non potest esse in loco quantumcumque parvo (excepto puncto).
[220] Et hoc probatur: Primo sic: quando sunt duo loca aequalia, - cui non repugnat esse in uno, nec in alio nisi sit propter figuram, sicut aquae non repugnat esse in loco quadrato (nec circulo), sed tamen ei repugnat esse in triangulo strictissimo, aequali illi; sed angelo non repugnat talis strictitudo; cum ergo super basem quadrati potest constitui triangulus strictus usque ad caelum, et quanto quadratum minus tanto triangulus strictior, ergo potest esse in tali triangulo stricto.
[221] Secundo probatur illud sic: angelum facere se in minore loco est virtutis activae; cum ergo quantitas dividi potest in infinitum, si potest se facere in minore et in maiore loco in infinitum, sequitur quod sit infinitae virtutis, et ideo determinat sibi locum maximum et minimum in quantitate.
[222] Secunda etiam condicio sibi non convenit (quod sit in loco actuali), quia potest esse in corpore absque divisione.
[223] De prima condicione, an sit in loco, dico: licet sit in loco, non tamen necessario competit sibi esse in loco, - nec etiam alicui corpori, licet Philosophus ponat quod omne corpus necessario sit in loco (quia ponit quod nihil potest fieri nisi in sphaera activorum ƿet passivorum; ergo si fieret, faceret medium - in quo fit - distare, et ita esset in loco).
[224] Sed nos non convenimus cum eo in principio, ideo nec in conclusione. Sed Deus potest facere corpus extra universum, et specialiter ante constitutionem universi potuit creasse lapidem. Et sic dico quod non sit necessitas in angelo quod sit in loco, sed potest esse sine loco, loco non exsistente (ante creationem mundi), - et potest esse sine loco, loco exsistente (sicut extra caelum). Habet ergo non necessitatem essendi in loco secundum possibilitatem passivam, quae neutra est. Unde non habet naturalem inclinationem ad locum. Nec tamen locus sibi repugnat. Et ideo est in possibilitate neutra ad locum, sive ista possibilitas neutra consequatur angelum ratione qua est substantia sive ratione naturae limitatae.
[225] Duo ergo affirmativa conveniunt angelo respectu loci, scilicet quod sit in hoc loco vel illo, et habeat possibilitatem passivam essendi in loco (quae neutra est).
[226] Sed quaeres: si angelus habet possibilitatem passivam essendi in loco, a quo igitur habet quod sit in loco, cum nihil reducat se de potentia ad actum?
[227] Dico quod eadem possibilitas passiva est ad formam generis et ad formam speciei, ut superficies est in potentia ad colorem eadem possibilitate qua est in potentia ad albedinem. Sicut igitur agens reƿducens superficiem in actum albedinis, reducit ipsam in actum coloris, sic in proposito angelus eadem possibilitate passiva est in potentia ad 'ubi' et ad 'hoc ubi', et agens quod creat ipsum et facit ipsum esse in 'hoc ubi', facit ipsum esse in 'ubi' cum dat virtutem motivam (ut voluntatem vel aliam virtutem) per quam potest se facere in alio loco.
[228] Ad argumenta dico quod angelus non est in loco circumscriptive, ad quem modum essendi in loco concurrunt tres condiciones praedictae. Nam ad circumscriptionem requiritur quod locatum faciat latera continentis distare et quod sit in loco actuali, et secundo quod sit praecise, et tertio commensurative.
[229] Ad secundam quaestionem patet ex dictis de tertia condicione, scilicet de loco determinato.

Notes