Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D2/P2Q3
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura II | D2
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
[230] Utrum duo angeli possunt esse in eodem loco, et utrum idem angelus possit esse in diversis locis. ƿ | |
[231] Ad hoc - sine argumentis - respondeo. Ad secundam quaestionem dicunt aliqui quod idem angelus non possit esse in diversis locis. | |
[232] Probatio: Quia omnis natura limitata determinata est ad certum gradum entitatis, et ita videtur quod determinetur ad certum 'ubi'. | |
[233] Praeterea, si idem angelus possit esse in diversis locis, idem angelus distaret a se (quia iste locus distat ab illo; si ergo idem angelus sit hic et ibi, ergo distat a se). | |
[234] Praeterea, si angelus possit esse in duobus locis, ergo potest, simul moveri et quiescere, et ita simul moveri et non moveri, quiescere et non quiescere. Consequentia patet, quia angelus in quocumque loco est, potest moveri et potest quiescere, ergo potest moveri in uno loco et potest quiescere in alio; si ergo sit in duobus locis, ergo simul movebitur et quiescet. | |
[235] Praeterea, si angelus possit esse in duobus locis, aut ergo quia ƿsimul potest moveri ad duo loca, aut quia - exsistens in uno loco potest moveri ad alium locum. Non primum, quia duo motus eiusdem speciei non possunt esse simul in eodem, ex III Physicorum, quod idem non movetur diversis motibus eiusdem speciei; sed si moveretur simul ad duo 'ubi', illi motus essent eiusdem speciei, quia motus locales. Nec secundum videtur possibile, quod sit manens in uno 'ubi' et moveatur ad aliud 'ubi', quia termini motus sunt incompossibiles; ergo si acquirit aliud 'ubi', amittit primum 'ubi'. | |
[236] Sed videtur mihi quod istae rationes non concludunt, quia videntur probare quod contradictionem includat angelum simul esse in diversis locis, etiam ita quod non possit fieri per potentiam divinam; sed huius contrarium dicam in IV. | |
[237] Verumtamen dubito an sit illi possibile secundum virtutem suam propriam quod sit in duobus locis. Non tamen video quare non (ex quo non est in omni loco - in quo est - secundum ultimum potentiae suae) potest derelinquere medium et manere in extremis, et sic esse in duobus locis simul. | |
[238] Non autem sic est de anima, in cuius voluntate non est perficere corpus et non perficere; unde non potest esse in pede et in capite, et non perficere medium. ƿ | |
[239] Ad primum ergo dicendum quod non sequitur 'est haec natura determinata, ita quod non illa, igitur est tantum in loco isto et non in illo', nam secundum eandem formam sequitur quod non habet nisi unam qualitatem, quae est unius naturae, et non plures qualitates, quia non sunt plures naturae. Similiter in eodem esse possunt duae relationes eiusdem speciei ad duos terminos, ut dicetur in III; ita angelus potest habere respectum ad duo loca, sive 'ubi' sit absolutum sive non. | |
[240] Ad secundum dicendum quod non sequitur, - sicut in simili non valet 'anima est in capite et in pede, et caput distat a pede, ergo anima distat a se', similiter 'Deus est cum isto qui est hic et cum illo qui est Romae, et exsistens hic distat ab exsistente Romae, ergo Deus distat a se'. Sic in proposito, et hoc ideo quia - sicut dictum est in I libro - numquam ex identitate alicuius illimitati nec ex hoc quod aliqua sunt eadem alicui illimitato potest concludi similis identitas inter se. Et ita est in proposito, quod angelus ponitur aliquo modo illimitatus ad 'ubi', sicut anima ad perficiendum diversa organa; et ideo non sequitur 'identitas est in distantia ipsorum ubi inter se', quia non distant ab angelo nec e contra. | |
[241] Ad aliud dicendum quod non concludit, quia corpus Christi potest moveri in caelo et quiescere in pyxide. Et si dicas quod non est ibi localiter, - sed de hoc in IV. | |
[242] Ad rationem etiam dicendum quod moveri est aliter se habere respectu eiusdem quam prius se habuit; si autem quiescit in uno loco et movetur in alio, non se habet aliter respectu loci in quo ƿquiescebat quam prius; et ideo tantum quiescit in hoc loco, et movetur secundum alium locum. | |
[243] Sed dices quod sequitur 'quiescit in hoc loco, ergo quiescit, - et similiter, movetur in hoc loco, ergo movetur; ergo simul quiescit et movetur, ergo movetur et non movetur, quiescit et non quiescit'. | |
[244] Dico quod affirmativa bene sequitur; sed respectu negativarum est fallacia 'ignorantiae elenchi' et 'secundum quid et simpliciter'. Sicut hic bene sequitur affirmative 'est duplum respectu huius, ergo est duplum, - et similiter, dimidium respectu illius, ergo est dimidium; ergo est duplum et dimidium'; sed si arguitur respectu negativarum, est fallacia secundum quid et simpliciter et ignorantia elenchi quod sit duplum et non duplum, dimidium et non dimidium. | |
[245] Sic in proposito sequitur bene affirmative quod quiescit et movetur; sed non sequitur 'movetur, ergo non quiescit' - cum tamen sequitur 'movetur in hoc, ergo non quiescit in hoc', et e contra; sed ultra arguendo, est fallacia secundum quid et simpliciter. Sed concludendo ex affirmativis quod 'movetur et non movetur, quiescit et non quiescit', concluditur negatio respectu cuius est affirmatio; sed non sic verificantur affirmativae. | |
[246] Ad aliud dico quod utroque modo potest se facere in duobus locis. | |
[247] Et quando arguitur primo quod non movet se simul ad duo loca, quia idem non movetur motibus eiusdem speciei, et motus ad duo 'ubi' sunt eiusdem speciei, - dico quod maior est falsa et minor est falsa: Quare enim est quod idem non potest moveri duobus motibus eiusdem speciei, et quare non possunt esse duo fluxus in eodem? Dico quod haec non est immediata, sed hoc ideo est, quia formae ƿad quas sunt motus, sunt incompossibiles; et ideo quando formae non sunt incompossibiles, nec fluxus sunt incompossibiles: et formae in proposito non sunt incompossibiles, - ideo nec fluxus. Item, minor est falsa, quia omnes termini motuum localium differunt specie, quia omnia 'ubi' - quantumcumque propinqua - differunt specie, sicut supra dictum est, ita quod respectus quem mobile habet in uno 'ubi' et in alio ad totum universum, est alterius speciei. Et ideo minor est falsa, quod motus quo movetur ad duo 'ubi', sunt eiusdem speciei. | |
[248] Item, secundo modo possibile est quod angelus exsistens in uno loco moveatur ad alium. | |
[249] Et quando dicitur quod termini motus sunt incompossibiles, dico quod concurrunt frequenter duae mutationes simul et duo motus: sicut in generatione et corruptione sunt duo motus et quattuor termini, - et similiter in motu intensionis et remissionis duo sunt motus, quia natura non intendit unam formam nisi remittendo aliam (sicut, quando remittit frigidum, inducit aliquid caloris quem intendit), et sunt ibi duae formae et duo fluxus, et sic quattuor termini. Et licet secundum naturam non sit unus motus sine alio, quia non corrumpit unam formam nisi quia intendit aliam, et ideo simul inducit aliam, tamen non est impossibile unum motum esse sine alio. Sic in motu locali, quando mobile movetur ab uno 'ubi' ad aliud 'ubi', sunt duo motus et quattuor termini; ideo unus potest esse sine alio, praecise quando formae non sunt incompossibiles, sicut in proposito. Potest ergo angelus moveri ad unum 'ubi' et secundum terminos illius motus non corrumpi 'ubi' quod prius habuit, si simul potest habere illa 'ubi', sicut est in proposito. ƿ | |
[250] Ad primam quaestionem dicendum quod de facto duo angeli non sunt in eodem loco, sicut dicit Damascenus, ubi supra (sicut nec idem angelus est in duobus locis, sicut vult Damascenus). | |
[251] Sed estne hoc possibile? Dicunt aliqui quod non, quia est impossibile quod sint duae causae totales respectu eiusdem effectus; sed angelus est in loco operando aliquid circa corpus; ergo alius non potest esse causa eiusdem loci, et ita nec esse in illo loco. | |
[252] Sed haec ratio non concludit: Primo, quia falsum capit quod angelus sit in loco per operationem, quia - sicut supra dictum est - prius est secundum praesentiam in loco quam per operationem, quia praesentia eius est in loco prior operatione eius in loco, et potest esse praesens in loco sine operatione eius. ƿ | |
[253] Item, non oportet quod si moveat corpus et operetur circa corpus, quod moveat secundum ultimum potentiae suae, sed voluntarie potest; ita et alius angelus potest operari, et movere idem corpus cum eo, et sic esse in eodem loco simul in quo operatur; item, duabus motionibus possunt movere, et ita non sequitur propositum. Prior tamen responsio sufficit. | |
[254] Praeterea, ad praedictam conclusionem arguunt quidam sic: duo quae habent eundem modum essendi 'in', non possunt esse simul, licet ea quae non habent eundem modum essendi 'in', possint esse simul, - sicut corpus gloriosum et non gloriosum, et Deus et creatura, quia non habent eundem modum essendi 'in'; sed tamen duo Dii, si essent, non possent esse simul, nec duo corpora gloriosa. Sed duo angeli habent eundem modum essendi 'in'; igitur simul esse non possunt. | |
[255] Sed miror quod ista propositio est ita famosa apud multos quod 'illa quae habent eundem modum essendi in, non possint esse simul', nam 'esse in loco' non importat aliquam dependentiam essentialem, sed 'esse ab agente' importat habitudinem et dependentiam essentialem, - et duo possunt esse simul ab eodem agente secundum eandem rationem causandi. Quaero ergo quomodo duo possunt esse ab eodem secundum eandem rationem, secundum duas habitudines essentiales eiusdem rationis, et tamen quod non possint esse duo simul secundum eundem modum essendi 'in'? Similiter, duo temporalia sunt in tempore simul; quare non sic in proposito? ƿ | |
[256] Dico quod de facto non sunt simul duo angeli. Utrum hoc possit esse, Deus novit. Non enim video rationem aliquam cogentem pro una parte vel alia, nec auctoritatem expressam. Richardus tamen De Trinitate IV videtur dicere quod ex quo legio daemonum fuit in illo obsesso, non fuerunt corpora, sed magis fuerunt in eodem loco. |
|