Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D20
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura II
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
ƿ[1] Circa distinctionem vigesimam quaeritur utrum filii procreati in statu innocentiae fuissent confirmati in iustitia sive in gratia. | |
[2] Quod sic, videtur: Anselmus Cur Deus homo I cap. 18: 'Si primus homo stetisset et vicisset tentationem, confirmaretur cum omni posteritate sua'. | |
[3] Praeterea, 'si oppositum sit causa oppositi, et propositum propositi'; sed peccatum primi hominis est nobis modo causa necessaria peccandi; igitur similiter, si stetisset, iustitia illius causa iustitiae ibi esset in posteritate sua, et ita sicut nunc necessarium est nobis peccare, ita tunc fuisset nobis necessaria iustitia, et per consequens fuisset confirmatio in bono. ƿ | |
[4] Contra: Tunc fuissent viatores et secundum gradum meriti recepissent gloriam; sed viator, ex hoc quod viator, non confirmatur. | |
[5] In hac quaestione auctoritates faciunt difficultatem, et praecipue auctoritas Anselmi praeallegata. | |
[6] Dico tamen quod filii geniti in statu innocentiae non fuissent confirmati, quia voluntas eorum tunc non fuisset satiata de ultimo ƿfine, per quem solum satiatur; voluntas autem non satiata circa ultimum finem, potest appetere quod non habet citra ultimum finem; et per consequens non habuerunt plenam confirmationem. Et sic nullus confirmatur nisi in obiecto in quo habet omnia quae potest velle; viator autem non potest, dum est viator, habere tale obiectum. | |
[7] Item, securitas est donum praecipue pertinens ad beatitudinem, quod patet per Augustinum XIII De Trinitate cap. 17: 'Sicut beatissimum, ita et certissimum semper fore' etc.; igitur si fuissent confirmati et securitatem habuissent, magnam partem beatitudini habuissent, quod non videtur verum. ƿ | |
[8] Verumtamen de facto, si parentes stetissent, iustitia originalis a Deo eis data fuisset, et verisimile est quod illi bene fuissent usi ea; sed filius, sic recipiens iustitiam originalem, potuit peccare, quia ista iustitia non fuit magis confirmata in filio, nec maioris virtutis, quam in primo patre; igitur cum primus homo, non obstante iustitia sua originali, peccavit, sequitur quod similiter filius eius potuit. Unde per libertatem voluntatis suae potuit corrupisse iustitiam illam originalem, et tunc fuissent aliqui innocentes et aliqui peccatores, et geniti a peccatoribus peccatum originale habuissent. | |
[9] Sed dices quod Adam habuit iustitiam pro tota posteritate sua. Dico quod licet filius eius habuisset illam iustitiam, tamen potuit amisisse illam; et si ille peccasset, filius eius fuisset in peccato originali genitus. | |
[10] Unde dico quod primo homine servante iustitiam suam originalem, quantum est ex parte sui quilibet haberet iustitiam originalem; tamen per actum alterius potuit in alio corrumpi illa iustitia originalis. ƿ | |
[11] Ad auctoritatem Anselmi respondeo quod si primus homo vicisset illam tentationem, fortior fuisset ad resistendum, sicut quanto aliquis plures tentationes suffert in vincendo, fortior et durior efficitur ad vincendum. Et sic docuisset filios suos, ut sic fuissent confirmati, hoc est 'multum firmati' ad resistendum tentationibus. Unde tunc filii, habentes parentes innocentes, habuissent magnam firmitatem ad non peccandum. | |
[12] Ad aliud, quando arguitur quod 'si oppositum sit causa oppositi' etc., dicendum quod non tenet in principiis activis quorum unum est principium non causativum sicut univocum. Unde non sequitur 'si qualitas corruptibilis sit causa qualitatis corruptibilis, quod similiter qualitas incorruptibilis sit causa qualitatis incorruptibilis': non enim qualitas incorruptibilis est activa univoce. Nunc autem originalis iustitia est donum supernaturale; si igitur malum primi hominis in demerendo fuisset causa mali aliis, non tamen iustitia sua fuisset causa iustitiae. | |
[13] Vel potest dici quod similitudo aliquo modo tenet, quia sicut per demeritum suum fuisset primus homo causa mali in aliis et peccati, ita, si stetisset in iustitia originali, alii habuissent, non quia ipse dedisset, sed a Deo aliis fuisset data, aliquo modo primi hominis merito; unde non ita omnino liberaliter fuisset aliis data sicut primo homini. Et sic secundum aliquid tenet similitudo. ƿ | |
[14] Utrum in statu innocentiae fuissent iidem geniti qui modo sunt electi a Deo. | |
[15] Quod non, videtur: Quia aliqui sunt modo electi qui generantur a peccatoribus et reprobis (sicut martyres habentes parentes paganos, sicut patet de beato Martino, qui habuit patrem infidelem, licet mater eius fuerit conversa); isti autem reprobi tunc non fuissent, quia nullus tunc fuisset nisi salvandus; igitur nec filius electus tunc fuisset genitus, quia eadem persona quae nunc est filius unius non potuit fuisse filius alterius, quia idem non potest esse filius duorum. | |
[16] Praeterea, tunc fuissent mares et feminae in aequali numero; sed non est necesse quod modo sint electi in aequali numero; igitur non iidem tunc fuissent geniti qui modo sunt electi. | |
[17] Antecedens probatur, suppositis tribus quae tunc fuissent, scilicet: quod non fuisset bigamia, quia unus uni tantum fuisset associatus, nam haec fuit contra legem naturae, inducta ab illo maledicto qui occidit (Cain); supposito etiam secundo, quod non ƿfuisset unus alteri associatus nec in linea ascendente nec descendente, quia hoc est contra legem naturae; tertio supposito, quod implessent illud Crescite et multiplicamini, ita quod nulla fuisset sterilis. Ex his sequitur quod tot fuissent mares quot feminae. | |
[18] Sed contra est quod expresse dicit Gregorius Moralium IV, super illud Iob Nunc dormiens dicit: "Si parentem primum nulla peccati putredo corrumperet, nequaquam reprobos generasset; sed hi qui nunc per Redemptorem salvandi sunt, soli ab illo electi nascerentur"; igitur qui nunc sunt salvandi, soli illi tunc nascerentur. | |
[19] Ista auctoritas facit difficultatem in quaestione, quam aliqui sic exponunt: 'Illi soli tunc fuissent, qui nunc sunt salvandi, ƿquia tot et non plures, ne civitas Dei fraudaretur numero suo, quia habuisset numerum suum iuxta numerum filiorum Dei non cadentium, sed angelorum stantium; non enim fuit factus homo ut repararet ruinam angelorum'. ƿ | |
[20] Sed contra hanc expositionem est plane intentio Gregorii, ubi supra, quia numerat sanctos patres, quos dicit tunc fuisse procreatos si primi parentes stetissent. | |
[21] Ideo respondeo quod eaedem personae et eaedem animae tunc fuissent, scilicet in statu innocentiae, quae nunc sunt electae, et non aliae (et qui modo generantur et non sunt electi, occasionaliter sunt generati, et non principaliter). | |
[22] Hoc declaratur sic: Omnis ordinate volens, post volitionem finis vult immediatum fini; Deus autem est summe 'ordinate volens', et finis quem ipse primo vult est ipsemet, quod autem immediate postea vult, est beatitudo creata naturae beatificabili (sicut possumus loqui ibi secundum prius et posterius); in secundo igitur instanti vult aliquos praedestinare, quia hoc est 'ipsum praedestinare aliquem', velle sibi beatitudinem (unde praedestinatio est prima actio); et posita praedestinatione, vult ei gratiam et naturam, et tandem a tali et tali generari. In illo igitur instanti in quo voluit alicui beatitudinem, et vult electis beatitudinem, non voluit illos a talibus et talibus generari. Igitur voluntas divina potuit velle beatitudinem ƿalicui non volendo adhuc quod sit generatus a tali et tali. Omnes igitur quos praedestinavit et quibus voluit beatitudinem, fuissent generati in statu innocentiae, et per consequens modo electi tunc fuissent geniti. Unde quamcumque variationem recipiant posteriora, priora tamen determinatissima sunt et nullam recipiunt variationem. Et sic praedestinatio electorum, cum sit prior quam praevisio lapsus: qualitercumque se habuerit de lapsu hominum vel angelorum, nulla tamen propter hoc facta est variatio circa statum electorum nec circa personas vel numerum eorum. | |
[23] Ex quo sequitur primo quod non oportet multum dolere nec gaudere de lapsu Adae, quia iidem numero et tantum illi qui tunc fuissent salvati, salvabuntur modo per Redemptorem. | |
[24] Sequitur etiam quod illi qui sunt electi, non salvabuntur propter ruinam angelorum restaurandam, quia, ut probatum est, sive angeli cecidissent sive non, iidem electi essent qui nunc. | |
[25] Sequitur etiam quod Christus non est electus propter peccatum primi hominis, sed fuisset etsi primus homo non peccasset. | |
[26] Sed difficultas est propter argumentum, quia quantumcumque medicus velit primo vitam infirmo tamquam finem, tamen quia non potest consequi finem illum sine potione, de necessitate vult potionem. Sic quantumcumque Deus primo velit illi electo gloriam, tamen oportet quod hic sit ille; sed non potest hoc esse nisi ab ipso patre. | |
[27] Respondeo quod idem filius numero potuit fuisse ab alio patre quam ab illo a quo est, quia eadem materia potuit fuisse in alio, unde generaretur, sicut in isto: potuit enim in ipso fuisse ƿilla materia unde deberet generari, et per virtutem vegetativam potuit converti in semen. | |
[28] Diceres quod agens non est idem, licet materia ponatur eadem; ergo nec effectus idem. | |
[29] Patebit responsio infra, quod non sequitur. | |
[30] Ad rationem dicendum quod pater paganus beati Martini et universaliter parentes damnati alicuius electi non tunc fuissent; et tamen Martinus tunc fuisset, quia fuisset tunc filius alterius patris salvandi. Et hoc est possibile, sicut ponamus quod sint duo ignes eiusdem virtutis et quantitatis, et agat unus in aliquam partem aquae et producat ignem a; si alius eiusdem virtutis egisset, dico quod produxisset eundem ignem a. Sic in proposito, sive ponamus secundum opinionem Magistri quod filius generatur ex aliqua particula generata ex substantia patris quae in se ulterius augmentatur, sive ponatur quod generatur ex superfluo alimenti, possibile fuit; et ita fuisset quod illa particula quae data ƿfuit patri reprobato beati Martini, data fuisset electo patri alteri salvando. | |
[31] Ad aliud, conceditur quod non sint modo aequales numero mares et feminae (Deus novit si ita sit); dico tamen quod tunc fuissent aequales numero, quia masculinum et femininum sunt differentiae accidentales, sicut patet ex X Metaphysicae; ideo qui nunc est masculus, tunc fuisset femina vel e contra. Unde et narratur de uno qui habuit utrumque sexum. |