Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D23

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem vigesimam tertiam quaeritur utrum Deus possit facere voluntatem impeccabilem per naturam.
[2] Quod sic, videtur: Deus potest facere corpus quod non sit deordinabile in motu; igitur similiter potest facere voluntatem quae non sit deordinabi lis in volendo in motu suo.
[3] Praeterea, potest Deus facere voluntatem quae tendat necessario et ordinate in aliquod bonum; igitur similiter in quodlibet bonum. Consequentia patet, quia aequaliter respicit omne contentum sub suo obiecto et secundum eandem rationem. Antecedens patet per Augustinum XIII De Trinitate cap. 5: 'Omnes volunt esse beati'.
[4] Praeterea, Anselmus De libero arbitrio cap. 1: "Posse peccare non est pars libertatis nec libertas"; igitur oppositum eius stat cum libertate; igitur non est contradictio quod sit voluntas creata libera, et tamen quod non habeat potestatem peccandi.
[5] Praeterea, Deus potest per gratiam voluntatem facere impeccabilem ƿ(sicut patet in beatis); igitur hoc potest facere per naturam. Probatio consequentiae: omnem perfectionem limitatam, quam potest creare, potest alteri per identitatem communicare, quia si alicui communicaretur, non esset illud infinitum, quia ille gradus entitatis non est infinitus; unde si res aliqua creata induceret illam perfectionem unitive per identitatem, non esset infinita. Sed si haberet gradum perfectionis gratiae, non esset peccabilis (sicut nec nunc beati sunt).
[6] Praeterea, Deus potest facere voluntatem creatam non peccabilem in primo instanti; igitur similiter in quolibet instanti, et ita simpliciter impeccabilem. Probatio antecedentis: potest facere voluntatem habentem 'velle' naturale rectissimum in primo instanti; sed si habeat 'velle' naturale rectissimum, non habet actum inordinatum, quia cum actu rectissimo non stat deordinatio alterius actus, quia actui recto incompossibilis est aliquis motus inordinatus. Per idem etiam probatur consequentia, quia eadem ratione in secundo instanti potest facere ipsam impeccabilem et sic semper, quia tunc potest facere ipsam habere 'velle' naturale rectum.
[7] Contra: Anselmus Cur Deus homo libro II cap. 10: Homo non potuit fieri impeccabilis, quia nec Deus hoc facere potuit.
[8] Praeterea, Magister distinctione 8 I libri: "Non peccare est Dei gratiae, non naturae", et capit ab Augustino libro III Contra Maximinum cap. 13. ƿ
[9] Ad quaestionem quidam dicunt quod Deus non potest facere voluntatem impeccabilem per naturam.
[10] Quod ostendunt tribus rationibus: Primo sic: quidquid sibi non est regula in agendo, potest discordare a regula; sed nulla voluntas creata est sibi regula in agendo, sed eius regula Deus est, cuius voluntati se conformat in agendo; ergo quaelibet voluntas potest discordare ab hac regula. Sed discordare a regula voluntatis ut voluntas, est peccare; igitur nulla voluntas creata potest esse quin possit peccare. ƿ
[11] Praeterea, secundo sic: obiectum voluntatis creatae est bonum, commune bono vero et apparenti; unde non habet pro obiecto suo adaequato ipsum primum bonum, sicut Deus habet, sed bonum quod convertitur cum ente. Tunc arguitur: quia non potest fieri voluntas creata quin habeat bonum commune pro obiecto suo, igitur non potest fieri voluntas quin possit tendere in bonum verum et in bonum apparens sub bono; sed voluntas tendens in bonum apparens ut apparens, peccat; igitur etc.
[12] Praeterea, tertio sic: 'Quaelibet creatura, quia est a Deo, proficere potest, sed quia est de nihilo, potest deficere'; igitur et voluntas, quia de nihilo, deficere potest in operando. Sed defectus in operando ipsius voluntatis est peccatum; ergo etc.
[13] Sed contra istas rationes instatur quod non concludant. ƿNam si prima propositio accepta in prima ratione esset vera, scilicet 'quod non est sibi regula in agendo, potest a regula discordare', tunc sequeretur per eandem rationem quod beatus posset peccare, quia voluntas creata beata cum toto habitu non est sibi regula in volendo (hoc enim est contra rationem voluntatis creatae), et ideo Deus tantum est ei regula in volendo. Item, principia prima sunt regula intellectui ad iudicandum de conclusionibus, et tamen non potest circa ea errare; ergo maior est falsa.
[14] Ideo ad rationem per hoc potest dici quod non oportet quod voluntas quae est impeccabilis sit sibi regula in agendo, sed sufficit quod a regula sua non possit obliquari, sicut patet de regula intellectus, quae sunt principia prima, quae regulant ad cognoscendum alia, et tamen ista principia non sunt intellectus, sed sufficit quod circa suam regulam non possit errare (quod autem regula sit sibi eadem vel non, hoc accidit).
[15] Item, instatur secundo contra aliam rationem, quia ipsa etiam probat quod voluntas beata posset peccare, quia ex quo potentia manet eadem cum beatitudine, etiam obiectum eius formale erit idem, et per consequens erit commune bonum obiectum eius; igitur, per rationem illam, potest tendere in bonum apparens et sic peccare.
[16] Item, quamvis essentia divina sit obiectum voluntatis suae, tamen voluntas divina se extendit ad omne quod est obiectum voluntatis creatae; non tamen propter hoc potest peccare.
[17] Ideo potest dici ad rationem illam quod nullum est bonum quod ex ratione sua non sit volibile, quia nullum est ens quin Deus possit velle et nullum est quin aliqua voluntas possit meritorie in ƿillud tendere. Unde posito quod sit aliquod bonum ita apparens, quod voluntas creata non possit habere actum volendi circa illud, tamen potest illud nolle meritorie; et 'nolle' est actus voluntatis positivus, et ita potest habere actum voluntatis circa quodcumque obiectum bonum; et hoc sufficit.
[18] Unde Augustinus: 'Omni quod intelligo, possum uti per voluntatem', et hoc, dico, volendo et nolendo; et secundum hoc etiam intelligitur illud Augustini: 'Quidquid anima meminit, vult'. Hoc non esset verum, nisi acciperet ibi 'velle' communiter pro actu voluntatis ut communis est ad 'velle' et ad 'nolle'.
[19] Praeterea, contra tertiam rationem instatur: si propter hoc quod 'omnis voluntas creata est de nihilo et potest deficere, et sic peccare', tunc voluntas beata poterit peccare!
[20] Item, si propter hoc quod 'voluntas est de nihilo, ideo potest peccare in operando', cum actus qui manet sub rectitudine sit de nihilo, sequitur quod poterit tunc esse sub deformitate et obliquitate, quod falsum est; igitur multo minus sequitur de subiecto remoto deformitas, ut de voluntate.
[21] Ideo ad rationem potest dici quod non quodcumque 'deficere' arguit defectum in peccando, sed deficere actu culpabili; quod non oportet, quia actus rectus potest deficere, et tamen non potest manere sub opposito. ƿ
[22] Ideo nisi essent auctoritates sanctorum, quae sunt plane in contrarium et expresse, posset concedi et sustineri quod non includat contradictionem aliquam voluntatem creatam esse impeccabilem per naturam, sicut nunc non est inconveniens de voluntate creata beata, quae non potest peccare.
[23] Verumtamen consentiendo illis auctoritatibus et aliquibus rationibus, cum auctoritatibus dico quod Deus non potest facere aliquam voluntatem creatam impeccabilem per naturam.
[24] Sed quaestio intelligenda est de voluntate perfecta, quae habet usum liberi arbitrii, quo excluditur hypothesis Anselmi.
[25] Tunc arguitur sic: omnis voluntas creata potest sibi appetere commodum et conveniens, quia hoc potest appetitus irrationalis; sed quidquid potest appeti ut commodum, si ex hoc quod appetitur ut commodum non sit iustum, potest iniuste appeti; sed ex hoc quod voluntas creata appetit sibi commodum, illud non est iustum, ut probabitur; igitur potest iniuste illud appetere.
[26] Probatio assumpti: illud quod appetitur a voluntate divina, ex hoc quod appetitur, est iustum, quia vel appetitur ut finis ultimus, et sic bonum est (quia hoc convenit huic voluntati et huic volito); si autem volitum a Deo est bonum ad finem, ipsum est iustum, et hoc quia est sic volitum. Sed opposita accidunt de voluntate creata, quia potest appetere bonum maius se et modo excellentiore, quia per identitatem sibi; similiter, ex hoc quod aliquid appetit ad ƿfinem, non est iustum; ergo non ex hoc quod voluntas creata tendat in commodum, iuste tendit in illud.
[27] Dices quod impeccabilis est, quia necessario conformatur regulae suae.
[28] Contra: sicut potest appetere commodum, sic potest appetere ipsum hoc modo quod est sibi maius commodum; sed maius esset commodum si esset idem sibi; hoc ergo modo potest ipsum appetere. Unde potest sibi appetere commodum secundum omnem modum secundum quem est sibi commodum.
[29] Praeterea, omnis voluntas non satiata potest aliud appetere ab illo quod habet; sed nulla voluntas creata est naturaliter satiata, ut probabitur; igitur omnis voluntas creata potest appetere aliud quam appetit, et ita peccare.
[30] Assumptum ostenditur, quia si voluntas creata esset naturaliter necessario satiata, igitur esset naturaliter beata. Sed hoc est falsum, quia vel in se vel in Deo. Non in se, quia in se non potest esse infinita, et non satiatur nisi in aliquo infinito. Non autem satiatur naturaliter et necessario in Deo, quia tunc Deus necessario ipsam beatificaret, et sic haberet actum necessarium ad extra, quod falsum est.
[31] Secundum has rationes possunt colorari rationes praedictae. Nam secundum primam rationem voluntas non solum non est sibi regula in operando, sed non necessario conformatur suae ƿregulae: habet enim bonum commodi, quod non ex hoc quod appetitur, iuste appetitur.
[32] Item, tertia ratio praedicta tenet secundum hoc: quia enim voluntas creata est de nihilo, ideo non necessario beatificatur, quia non est infinita naturaliter.
[33] Similiter, secunda ratio tenet per hoc: quia obiectum voluntatis est bonum commune, ergo obiectum eius potest esse bonum commodi, et sic non necessario iuste appetitur, secundum rationem praefatam.
[34] Ad primam rationem dicendum est negando antecedens, quod non potest facere corpus quin potest difformiter moveri a motore; nec potest facere corpus cui necessario repugnat moveri difformiter.
[35] Ad secundum dicendum (secundum prius dicta in I libro) quod voluntas simpliciter non habet necessitatem volendi aliquem finem, licet habeat maiorem pronitatem volendi illud quam aliud.
[36] Aliter dicerent qui tenent oppositam partem, quod non est simile de actu voluntatis respectu finis et respectu eius quod est ad finem (quia non sunt eiusdem rationis), quia immutabiliter se habet ad finem et mutabiliter ad ea quae sunt ad finem, sicut non eodem modo intellectus se habet ad principium et ad conclusionem.
[37] Vel aliter: quia quamvis voluntas necessario tendat in ultimum finem ipso apprehenso, non tamen necessario ordinate, quia secundum magis et minus tendit in ipsum. ƿ
[38] Ad aliud dicendum quod posse in illam deformitatem non est libertas nec pars libertatis; posse tamen in actum (qui potest esse peccatum), est aliquid libertatis, sicut dictum est: Deus enim vult actum illum, et est a voluntate divina; sed tamen illa deformitas in actu non est a voluntate divina, sed a voluntate creata deficiente.
[39] Dicas sic ad rationem: per 'posse peccare' intelligitur ordo ad actum, vel principium elicitivum actus. Primo modo, nihil est potentiae, quia est relatio; et tamen non sequitur quod fieri potest sine eo, quia est respectus qui necessario sequitur fundamentum. Secundo modo, duo dicit: et principium et limitationem in principio; et proportionaliter sunt duo in actu peccati: substantia actus et deformitas. Concedendo igitur singula singulis, concedo quod 'posse peccare', prout dicit limitationem vel defectibilitatem in voluntate respectu deordinationis in actu, non sit libertas. Et ideo libertas, unde libertas, potest esse sine illo, quia libertas in communi, ut quae est in Deo.
[40] Ad aliud dicendum (sicut in I dictum est) quod quando aliqua ex rationibus suis formalibus habent rationem perfectibilis et perfectionis, non potest per identitatem unum fieri idem alteri (ut ibi probatur).
[41] Ad probationem, quando dicitur quod 'illa perfectio finita est, et talis non repugnat creaturae', dico quod per tale argumentum probatur quod super omnem creaturam potest creari alia nobilior. Et dico quod non omnis gradus finitus est possibilis addi creaturae, quia gradus ulterior, si intelligeretur, repugnaret creaturae, ƿsicut quicumque gradus intelligeretur addi 'albo in summo'. Sic quemcumque gradum entitatis falso intelligis super supremum ens creabile, illud includeret repugnantiam ad ens creatum. Sic in proposito de voluntate creata et gratia; et ideo nihil potest eam continere per identitatem nisi sit ens infinitum.
[42] Neganda est igitur consequentia, quando arguitur quod 'Deus potest facere voluntatem impeccabilem per gratiam, ergo et per naturam'.
[43] Et ad probationem, quando arguitur quod 'omnis perfectio creata et limitata potest fieri eadem alteri, et ita gratia potest fieri eadem voluntati, ut per identitatem contineat eam', dicendum quod illa quae secundum propriam rationem sunt perfectio et perfectibile, sunt diversa, ut quamdiu manet ratio utriusque, non possunt esse eadem, nec unum continet alterum per identitatem. Et dico 'quae secundum rationem sunt perfectio et perfectibile' propter genus et differentiam, quae non sic se habent, sed materia et forma, subiectum et accidens, nam quanto aliquod perfectibile est perfectius et maioris entitatis, tanto maiorem perfectionem requirit. Unde voluntas quanto est perfectior, tanto sua perfectio est maior, quia non immediate coniungitur Deo, sed mediante aliqua perfectione, sicut voluntas minus perfecta minore perfectione; et quanto proportio geometrica est maior, tanto proportio arithmetica est minor. Unde propositio non est vera ubi aliqua ex ratione sui habent quod sint perfectio et perfectibile.
[44] Ad aliud dicendum quod motus naturalis sive 'velle' naturale praecedens actum voluntatis liberum non est actus elicitus, sed naturalis inclinatio naturae; si tamen elicitur actus conveniens illi motui naturali, tunc dicitur esse actus naturalis, licet tamen sit libere ƿelicitus. Unde ille qui dixit 'nolumus exui, sed supervestiri', dixit etiam 'vellem dissolvi et esse cum Christo', quod non stat cum motu naturali. Unde dico quod motus ille rectissimus, quia non est actus elicitus, sicut stat cum opposito 'velle' in primo instanti, sic in quocumque instanti alio. Ideo est consequentia bona et antecedens falsum.

Notes