Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D28
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura II
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
ƿ[1] Circa distinctionem vigesimam octavam quaeritur utrum liberum arbitrium sine gratia possit servare legem et cavere a peccato. | |
[2] Quod sic, videtur: Apostolus ad Rom. 2: Gentes etc. | |
[3] Item, Augustinus III De libero arbitrio: 'Nullus peccat in eo quod vitare non potest'; sed si liberum arbitrium sine gratia non potest servare legem nec cavere a peccato, igitur non peccat. | |
[4] Praeterea, secundum Anselmum, "liberum arbitrium est potestas servandi rectitudinem"; cum igitur sine gratia habeat esse liberum arbitrium, igitur sine gratia habet potestatem servandi rectitudinem. | |
[5] Sed contra est error Pelagii. ƿ | |
[6] Respondeo quod peccatum quo aliquis dicitur peccare, dicitur uno modo actus deformis, loquedo de peccato commissionis, et sic dicitur aliquis esse in peccato actualiter; aliter dicitur aliquis esse in peccato habitualiter postquam peccavit, secundum quod reatus remanet usque ad poenitentiam. | |
[7] Si loquamur de utroque modo, non potest homo cavere peccatum sine gratia. Et in hoc est error Pelagii, scilicet quod ponit hominem cavere posse peccatum actuale sine gratia, et in hoc quod dicit nullum parvulum habere originale, et ita potest cavere, ut dixit, actuale post. | |
[8] Sed quae est ratio istius, quod homo non est sine peccato actuali et habituali sine gratia? Non enim sunt opposita immediate, sed fuit in statu innocentiae innocens et tamen voluntas pro tunc fuit susceptiva maculae; et sic posset Deus talem voluntatem facere. Ideo non est necesse omnino, ita quod oppositum includat contradictionem, 'voluntatem esse sine peccato, nisi per gratiam'. Unde Deus posset hominem facere in puris naturalibus sine omni gratia supernaturali et sine peccato. Et ideo hoc est ex ordinatione divina, quae non remittit originale nec mortale actuale sine gratia; tamen hoc non est ex oppositione gratiae et culpae quod alterum necessario insit. Tamen respectu potentiae Dei ordinatae, est impossibile unum non inesse nisi alterum insit. ƿ | |
[9] Dicitur tamen a quodam quod liberum arbitrium, si non habet gratiam, habet de facto peccatum, et non potest cavere omne mortale, quamvis possit cavere hoc vel illud, sicut homo in navi perforata non potest se salvare a submersione, quia licet possit obturare hoc foramen vel illud, non tamen omnia; sic est de homine qui exponitur multis tentationibus. | |
[10] Alia est opinio quod ante tempus deliberandi et deliberationem, si peccat, non peccat nisi venialiter; secus, Si transit tempus. ƿ | |
[11] Contra hoc arguitur: mortale peccatum est contra legem omittendo vel committendo; sed secundum Hieronymum, 'qui ponit impossibile servare praecepta, anathema sit'; igitur liberum arbitrium potest servare praeceptum. | |
[12] Dicitur uno modo quod potest se disponere ad gratiam et sic cavere; sed si non disponit se, non potest cavere sibi quin cadat aliquando et imputent sibi indispositionem. ƿ | |
[13] Aliter dicitur quod potest servare praeceptum, non tamen secundum intentionem mandantis, si sit sine gratia. | |
[14] Contra istam secundam responsionem sic, primo: si tenetur semper ex caritate servare praeceptum, et omnia quae facit tenetur ex caritate facere, quia haec est intentio mandantis, igitur peccat paganus dando eleemosynam vel honorando patrem; christianus etiam, exsistens in mortali peccato, peccat dando eleemosynam; similiter, quod homo non occidit quia Deus praecepit, est mortale in homine luxurioso! Nec oportet quod praeceptum servetur ex caritate ad hoc quod vitetur novum peccatum, sed servans praeceptum "quantum ad genus facti", non peccat in hoc. | |
[15] Similiter, aliquis non vult poenitere de actu luxuriae. Quaero si potest praeceptum servare de non occidendo? Potest utique, esto quod sit misericors et pius, non tamen vult poenitere negative de luxuria. Et tamen, secundum dictam responsionem, Si servaret praeceptum de non occidendo, ita quod habet actum nolendi occidere, peccat, quia non servaret secundum intentionem mandantis. ƿ | |
[16] Contra primam opinionem, quando dicitur quod 'potest cavere singulum peccatum per se, non tamen omne', contra: nihil est ponere quod peccat quam circa illud quod cogitat; sed tunc potest cavere deliberate, et dum cavet hoc, non peccat circa aliud mortaliter ex pleno consensu vel interpretativo. Sequitur quod sicut potest cavere illud, ita aliud et quodlibet et omne. | |
[17] Item, iste in resistendo uni tentationi, fortior est ad resistendum alteri; et dum resistit primo, non peccat circa aliud; ergo eodem modo de alio. | |
[18] Similiter, per mortale peccatum non amittitur habitus moralis totaliter, sed potest habere inclinationem, sicut nec gratia in adulto statim removet inclinationem ad malum, quae consequitur habitum. | |
[19] Similiter de secunda opinione, non est necesse ipsum non deliberare, ex quo habet rationem, quia non quilibet in mortali peccato exsistens est intemperatus, errans in principiis omnibus moralibus; potest igitur deliberare, et tunc cavere potest ne peccet, sed non quin peccatum habeat. | |
[20] Et forte hoc potest probabiliter dici; hoc tamen non placet, quia oppositum est quoddam dictum fortunatum. ƿ | |
[21] Ideo dicitur quod liberum arbitrium consideratur ut in se, et sic potest cavere omne peccatum; sed ut extendit se in opus occurrentibus tentationibus, non potest diu stare quin peccet, aut gratiam recipiat qua vitare potest peccatum; sed hoc non est ex ratione liberi arbitrii, sed ex liberalitate Dei offerentis gratiam: et tunc vel recipiet, vel peccabit de novo repellendo gratiam. Istam tunc potestatem attribuit gratiae oblatae, ex hoc quod liberum arbitrium potest illam recipere, vel renuere et peccare. | |
[22] Ad auctoritatem Apostoli: quod intelligenda est de gentibus legem non habentibus. Nec oportet quod gentes tenerentur ad legem mosaicam, licet illi Israelitae teneantur ad legem. Sed credibile est quod ante legem multi habuerunt gratiam, sicut Cornelius ante baptismum fuit gentilis et ante sanctificatus fuit, ut dicitur; ƿtunc fecerunt sibi gentes legem in mente, et habuerunt gratiam tales, bene viventes secundum legem naturae et secundum dictamen rationis rectae naturalis. | |
[23] Ad aliud: quod nisi fiat in gratia, non potest vitare peccatum, quia vel peccabit, vel renuet gratiam et sic peccat. |