Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D29
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura II
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
ƿ[1] Circa distinctionem vigesimam nonam quaeritur utrum iustitia originalis fuerit in statu innocentiae aliquod donum supernaturale, additum naturae. | |
[2] Quod non, videtur: Quia duo attribuuntur iustitiae originali, scilicet excludere rebellionem virium inferiorum superioribus, et talis est poena et miseria, quae non est ante peccatum; similiter, excludebat mortem, sed haec potuit inesse ex naturalibus pure, per esum ligni. | |
[3] Praeterea, tunc peccatum originale esset tantum privatio istius doni, et tunc homo creatus in naturalibus puris haberet iniustitiam originalem, et puniretur aequaliter privatione visionis; ƿsed hoc non est iustum; igitur falsum ponitur, si ponitur habitus supernaturalis. | |
[4] Praeterea, voluntas in naturalibus est recta, et iustitia naturalis, ab origine data. | |
[5] Praeterea, donum supernaturale est sufficiens principium merendi; sed tale non habuit primus homo, quia 'non habuit unde potuit proficere, sed unde potuit stare'. | |
[6] Contra: Naturalia manent integra in daemonibus, sed non iustitia originalis; igitur etc. | |
[7] Opinantur quod iustitia naturalis et originalis non est donum supernaturale, sicut nec rectitudo naturalis ƿvirgae; et tamen potest amitti voluntate curvante se (sicut et recta virga potest curvari, et tunc amittit talem qualitatem naturalem), et tunc est rebellio virium. Dicunt igitur quod iustitia originalis est qualitas quaedam naturalis, complantata voluntati; et si alia ponatur ultra, haec semper debet poni et includi. | |
[8] Sed hanc opinionem non intelligo, nam illa iustitia non est de essentia voluntatis, quia 'potest amitti' (secundum istum); tunc erit habitus, quia non passio nec naturalis potentia. Ponatur igitur voluntatem esse sine iustitia illa, ex quo est aliud a voluntate; quo posito, voluntas praecisius erit in naturalibus propriis quam cum iustitia illa, sicut si poneretur angelus sine speciebus concreatis. Tunc quaero utrum ista voluntas potest peccare? Constat quod sic. Quid igitur in se corrumpet? Non rectitudinem illam, quia non habet eam; igitur peccando non inducet curvitatem oppositam, quia non habuit illum habitum. Si etiam talis voluntas potest reprimere illam rebellionem, habetur propositum; si non, igitur in puris naturalibus erit possibilis rebellio; ƿigitur habere rebellionem non est poena in puris naturalibus, sicut isti ponunt. | |
[9] Praeterea, positis duobus habentibus talem habitum, peccent ambo, et corrumpent habitum vel illam rectitudinem. Peccet iterum alter eorum: quid corrumpet illud peccatum? Non habitum; igitur oportet ponere aliam vulnerationem in naturalibus quam in habitu! | |
[10] Dico tunc quod attribuitur primo homini concordia virium, et hoc per donum supernaturale, vel per operationem specialem Dei (et sic per novum miraculum); sed melius est hoc ponere per formam datam. ƿ | |
[11] Et hoc patet sic, quia quanto natura est perfectior, tanto plus appetit et perfectius obiectum et magis delectatur in illo (ut patet in sensu visus), et hoc est perfectionis; ergo facto homine in puris naturalibus, appeteret obiecta nobilissima et in illis delectaretur maxime naturaliter secundum sensus inferiores. Et si voluntas potest tunc retrahere se delectabiliter ab appetibili potentiae inferioris sine poena (ita quod non habetur delectatio intensa in isto obiecto), hoc non potest sine aliquo supernaturali dono dato: quia modo per voluntatem non possumus sensualitatem abstrahere a suo delectabili sine poena, multo fortius in statu naturae purae (cum inclinatio tunc sensus ad suum obiectum delectabile erat maior, non poterat sine poena retrahi sine dono superaddito). | |
[12] Potest igitur dici quod si ponitur tantum unum donum supernaturale in voluntate, coniungens ipsam fini ultimo, quod dicatur 'iustitia originalis', oportet quod illud donum multo delectabilius et fortius coniungat voluntatem cum fine ultimo quam aliqua potentia inferior coniungitur suo obiecto; et tunc, mediante voluntate ƿconiuncta fini, potest retrahi aliqua potentia inferior a suo delectabili sine poena illius, et plus tunc delectabitur voluntas in fine naturaliter quam potest delectari in aliquo delectabili sensus inferioris. Et sic potest voluntas sine aliqua poena abstrahere se ab omni delectabili appetitus sensitivi et stare in fine magis delectabili, quia ista coniunctio naturaliter quietavit voluntatem; et tunc potest delectabiliter avertere se a delectabili appetitus inferioris, cui potest etiam voluntas condelectari. | |
[13] Contra: tunc videtur quod iustitia originalis fuerit gratia, immo perfectior gratia quam sit in perfectis hic in via, quia in perfectis hic in via non est gratia coniungens fini sine difficultate et rebellione virium inferiorum. ƿ | |
[14] Respondeo quod si dicatur quod pro statu innocentiae in quolibet appetitu inferiore fuit donum speciale inclinans in imperium voluntatis, tunc patet responsio quod sic non potest esse in nobis per gratiam, quae tantum est in voluntate; et secundum hoc facile est respondere secundum dictam causam. Si autem non sit donum illud supernaturale nisi in voluntate, tunc totus homo operabatur delectabiliter secundum illud donum supernaturale (quamvis non visus respectu obiecti sui), propter talem abstractionem voluntatis. Et modo non sic, quia gratia non ita perfecte coniungit, sed permittit, propter meritum, liberum arbitrium sibi ut mereatur. Unde quantum ad talem perfectam coniunctionem, habuit condicionem gratiae et excessit gratiam perfectorum in via; sed quantum ad aliud, deficit, quia non fuit principium merendi sed standi sic. Unde in ratione finis naturalis, plus coniunxit cum fine iustitia illa quam gratia cum fine supernaturali. | |
[15] Unde aliqui dicunt quod ita coniunxit, quod non potuit peccare venialiter. Sed hoc non teneo; tunc habuit quo potuit stare valde, sed non unde proficere. | |
[16] Nec erat immortalis sic quod non poterat corrumpi, sed non moriturus, propter causas intrinsecas. Sed nulla causa intrinseca fuit quare anima non potuit separari, nisi causa aliqua impedivisset. Unde donum illud non potuit praeservare a morte extrinsece, sed tantum potuit impedire rebellionem. ƿ | |
[17] Ad primum argumentum: quod propter rectitudinem oportet ponere donum. | |
[18] Et quando dicitur quod retrahere potentiam ab obiecto delectabili non fuisset in potestate voluntatis, dico quod sic nec fuit poena haec, sed naturalis condicio, sicut non est poena in aqua ascendere ne fiat vacuum; sed si appetitus inferior esset delectans in aliquo, abstrahi ab illo esset sibi tristabile, non tamen poena, quia poena est illud quod infligitur pro peccato. | |
[19] Contra: poena est omne nocivum, et talis esset rebellio et mors; igitur non potuit fuisse ibi ante peccatum. | |
[20] Dico quod talis passio non esset in statu innocentiae, voluntate recta, ordinata et stante, tamen potuit fuisse absolute. | |
[21] Ad aliud: quod non; sed si peccatum est carentia iustitiae, est carentia cum debito habendi eam pro eo quod accepit, vel si habuit solam naturam, habuit unde servare potuit. Tunc dico quod impares essent, si reatus manet ex peccato et alius non, et tamen unus punitur et alius non. Sed 'non videre Deum' non est poena naturae, nec haberet desiderium videndi Deum nisi daretur sibi donum; sed qui peccando amisit iustitiam originalem, ƿmeretur poenam, et iste punitur non videndo Deum, quia subtrahitur sibi visio propter peccatum suum et est dignus carere et punitur in hoc; alius ex condicione naturae solum non videt, quia nec fecit quare subtrahitur nec debuit velle videre Deum, et ideo carentia visionis non esset sibi poena. | |
[22] Ad aliud dico quod si voluntas est in pura natura, tunc iustitia est libertas voluntatis. Et cum dicis quod est ex origine et naturalis, dico quod est naturalis et stat cum rebellione quia non stat cum iustitia addita. Nec video quod peccatum aliquid corrumpat quod est de natura animae, sed corrumpit illud cui opponitur: privat autem ex repugnantia formali rectitudinem in actu, quae deberet inesse et non inest, sed non corrumpit de natura rei, scilicet animae in se. Nec oportet quod vulneretur corpus (sed potest corporaliter vulnerari aliquis, manentibus omnibus partibus, exempta sola continuitate). Quomodo tunc vulneratur in naturalibus? Dico quod ex multitudine actuum deformium redditur natura ineptior ad bonum. | |
[23] Ad aliud: quod potest coniungere sub ratione convenientis, non meritorie, cum fine ultimo, et hoc perfectius quam gratia. |