Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D3/P1Q4
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura II | D3
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
[61] Propter quartam opinionem de causa individuationis substantiarum materialium, quaeritur an quantitas sit illud positivum quo substantia materialis est haec et singularis et indivisibilis in multas partes subiectivas. | |
[62] Quod sic, videtur: Per Boethium De Trinitate, in principio: 'Differentiam in numero accidentia faciunt, quae si omnia auferas, saltem locum auferre non potes; quare diversa numero sunt in diversis locis'; sed quod sint in locis diversis, non est nisi per quantitatem; ergo etc. | |
[63] Praeterea, Damascenus in Elementario suo, cap. 5, hoc etiam dicit, quod 'omne per quod aliqua differunt hypostatice, accidens est'. ƿ | |
[64] Praeterea, Avicenna V Metaphysicae cap. 2: "Naturae quae eget materia ad esse adveniunt accidentia, per quae individuatur". | |
[65] Contra: Prima substantia primo generatur et operatur; sed 'ens per accidens' non primo generatur, ex VI Metaphysicae, - nec operatur, quia 'est sicut non ens', ut ibidem patet; compositum autem ex substantia et accidente (ut quantitate) est ens per accidens; ergo eius non erit primo nec generatio nec operatio: ergo nec substantia materialis erit prima substantia et singularis per quantitatem. | |
[66] Ad hanc quaestionem dicunt aliqui quod quantitas est illud positivum quo substantia materialis est haec et singularis. | |
[67] Quod probant: ƿPrimo, per Philosophum V Metaphysicae, qui dicit quod "'quantum' est illud quod dividitur in ea quae insunt, quorum singulum natum est esse unum aliquid et hoc aliquid; ex quo "accipitur quod quantitati primo convenit dividi in partes eiusdem rationis. Tunc arguitur: quod convenit alicui, primo, convenit cuilibet per rationem eius, - ergo cum quantitati primo conveniat dividi in partes eiusdem rationis, cuilibet conveniet hoc per rationem quantitatis; sed divisio speciei in individua est divisio in partes eiusdem rationis, quia in hoc distinguitur divisio speciei in individua a divisione generis in species: sed eodem quo est divisio aliquorum, est distinctio eorumdem divisorum; ergo individua eiusdem speciei distinguuntur per quantitatem, - et per consequens substantia materialis fit singularis per quantitatem. | |
[68] Praeterea, 'haec substantia materialis' non est alia ab illa - ut ignis ab igne - nisi quia forma est diversa a forma; sed forma huius ignis non est diversa a forma illius ignis nisi quia recipitur in alia materia (non enim ratione formae distinguuntur, quia distinctio omnis quae est secundum formam absolute, est specifica; ergo forma non diversificatur nisi quia est in alia materia); sed materia non plurificatur nec dividitur nisi per quantitatem (ut quia alia pars materiae est sub alia parte quantitatis); ergo quantitas est prima causa quare individua distinguuntur et plurificantur. | |
[69] Confirmatur ratio. Philosophus VII Metaphysicae: generans ƿgenerat aliud propter materiam, quia materia geniti est alia a generante; sed materia non potest esse alia nisi sit quanta et alia quantitate: requiritur enim primo quod sit quanta, quia agens naturale non agit nisi in 'quantum', - requiritur etiam quod alia quantitate sit quanta, quia aliter materia non esset alia; ergo distinctio generantis et geniti primaria accipitur a parte quantitatis. | |
[70] Pro hac opinione adducuntur etiam auctoritates ad quaestionem. | |
[71] Ad videndum de ista opinione, praemitto unum de intellectu quaestionis, quod non quaeritur de causa individuationis vage, secundum quod unum numero potest abstrahi ab 'hoc uno' numero et illo ratione unitatis numeralis, quae communis est, - sed quaeritur propter quid substantia materialis est singularis hac singulaƿritate determinata, ut propter quid lapis est 'hic lapis' ita quod 'hic lapis' non potest esse alius. | |
[72] Sic ergo intelligendo quaestionem, ostendo quattuor viis quod substantia materialis non potest esse haec et singularis et una numero - ut expositum est - per quantitatem. Quarum tres viae ostendunt universaliter de omni accidente quod nullum accidens potest esse causa quare substantia materialis est 'haec'. | |
[73] Quarum prima via accipitur ex parte singularitatis et ex ratione unitatis numeralis, sic: Substantia materialis, exsistens eadem, quae est una numero et singularis, non corrupta nec annihilata, nec universaliter substantialiter mutata, non potest fieri non haec hac singularitate: ista enim est per se vera (ex quo enim non mutatur substantialiter, manet eadem substantia numero in sua singularitate, aliter enim idem numero est multa numero); sed substantia materiali manente in actu, in nullo substantialiter mutata, non requirit habere quantitatem et quodcumque accidens aliud et aliud, ut probabitur; ergo nulla substantia materialis est haec et singularis per aliquod accidens. | |
[74] Probatio minoris: absque contradictione 'substantia materialis haec' potest esse, et 'quantitas haec' non inesse et alia inesse; si igitur ab hac quantitate inhaerente substantia materialis esset 'haec' et singularis, sequeretur quod de hac substantia posset fieri non haec substantia, ipsa non substantialiter mutata, quod falsum est. | |
[75] Dices quod per miraculum Deus potest facere multa quae natura non permittit. | |
[76] Contra: Deus non potest facere quod contradictionem includit; sed contradictio est quod haec substantia materialis fiat non haec et quod amittat suam singularitatem sine mutatione substanƿtiali; hoc tamen sequeretur si quantitas esset causa singularitatis vel quodcumque accidens. | |
[77] Praeterea, arguitur ubi non est miraculum: in rarefactione, secundum quod dicit unus doctor, qui melius quantum ad multa exponit auctorem illius opinionis, in rarefactione non manet eadem quantitas numero, sed prior omnino corrumpitur (cuius opinio tacta est in augmentatione caritatis); manet igitur in rarefactione eadem substantia, mutata quantitate (vel saltem, secundum omnes, non tota quantitas manet in condensatione); igitur si singularitas substantiae sit a quantitate, sequitur quod maneat eadem substantia numeraliter, non habens eandem singularitatem, et ita non erit eadem substantia numero, nec idem individuum substantiae quod prius, quod falsum est. Et ultra sequitur quod, si quantitas rarefacta postea fiat condensata, redibit eadem quantitas sub eodem numero; si igitur per quantitatem habeat singularitatem substantia materialis, sequitur quod non habens hanc singularitatem fiat habens hanc singularitatem sine mutatione substantiali, - quae omnia sunt impossibilia. | |
[78] Praeterea, duae mutationes sive productiones substantiales, non simul exsistentes, non possunt habere pro eodem termino primo hanc substantiam numero (probatio: si ista productione producitur haec substantia sufficienter, ergo habet totum suum esse hac productione, et alia productio non est simul cum ista; ergo si habeat ƿaliam productionem sufficientem, illa etiam capit esse suum totum; ergo idem de novo capit suum esse postquam habuit esse, et ita bis capiet); sed hoc sequitur si substantia materialis habeat singularitatem suam per quantitatem, quia generetur panis et postea transubstantietur: illa ergo quantitas manet, per se; creetur alius panis, qui afficiatur illa quantitate; istae ergo productiones habebunt 'hanc substantiam' pro primo termino eadem singularitate, quia eadem singularitas substantiae indivisibilis non potest esse in duabus substantiis, quia tunc idem individuum et singulare esset duo individua et duo singularia. | |
[79] Praeterea, secunda via arguo contra opinionem praedictam, quae sumitur ex ordine substantiae ad quantitatem et alia accidentia: secundum Philosophum VII Metaphysicae, substantia prior est quantitate et omni alio accidente; et haec 'prioritas' est secundum naturam substantiae et secundum suam totam coordinationem, et non secundum quod male exponit Commentator ibi hoc pro materia quae prior est omni quantitate aut pro Deo qui praecedit omnem quantitatem. Hoc enim non est ad intentionem Philosoƿphi; vult enim probare quod ad determinandum de toto ente, sufficit determinare de substantia quae est primum dividens ens, quia habita cognitione de substantia secundum se, ut est dividens ens contra alia, potest haberi cognitio cuiuslibet alterius. Sed hoc non sufficeret si tantum probares substantiam praecedere accidens quodcumque ratione materiae vel Dei (Deus non est in genere substantiae quae dividit ens contra accidens): intendit enim de illa substantia secundum suam totam coordinationem, prout est illud in quod primo dividitur ens, quod sic praecedit omne accidens. Si ergo tota coordinatio substantiae est prior omni accidente, ergo nihil posterius potest esse quo aliquid est in ista coordinatione, et per consequens individuum in genere substantiae non erit individuum et singulare in illo genere per quantitatem. | |
[80] Dices forte quod substantia secundum suam totam coordinationem est prior omni accidente in essendo, non tamen in dividendo, - sicut substantia prior est quantitate, et tamen secundum 'dividi in partes eiusdem rationis' est quantitas prior, quia nec hoc competit substantiae nisi per quantitatem; unde quantitas primo dividitur in partes eiusdem rationis et substantia per quantitatem. ƿ | |
[81] Contra: Ista responsio primo destruit opinionem, quia si substantia secundum totam coordinationem substantiae sit prior quantitate, igitur quodlibet - secundum quod est illius coordinationis - est prius quantitate; ergo individuum in genere substantiae non habebit esse indivisibile a quantitate primo. | |
[82] Praeterea, si substantia quaelibet est prior quantitate in essendo et 'esse in actu' non est nisi alicuius signati, ergo signatio substantiae materialis est prior signatione quantitatis, et per consequens non est individuum signatum per quantitatem. | |
[83] Praeterea, responsio non est ad propositum. Eo modo substantia est prior quantitate, quo substantia est subiectum quantitatis, quia secundum quod est subiectum quantitatis, cadit in definitione eius - et accidentis universaliter - per additamentum; sed secundum quod est subiectum quantitatis et cadit in definitione eius, est causa eius; in omni autem genere causae prior est causa singularis quam effectus: ergo substantia ut subiectum et 'haec' est prior quantitate. | |
[84] Alia est responsio quorumdam quod quantitas non est formale principium quo substantia vel materia est singularis, sed quanƿtitas derelinquit quemdam modum in substantia, qui non est realiter aliud a substantia, et ille modus sic derelictus est singularitas eius. Exemplum ponunt de quantitate, quod ipsa primo divisibilis est in partes eiusdem rationis, et ipsa afficiens materiam derelinquit quamdam affectionem in materia, per quam materia habet divisibilitatem propriam in partes eiusdem rationis, ita quod si ponatur quantitatem separari a materia, materia habet particularitatem propriam ex illa affectione derelicta. | |
[85] Contra: Impossibilius est quod aliquid prius naturaliter habeat aliquid idem realiter sibi ab eo quod est posterius eo naturaliter quam quod habeat esse aliquale ab eo quod est posterius eo naturaliter, ut probabitur; sed ista responsio ponit quod substantia acquirat affectionem derelictam a quantitate, quae non est aliud a substantia, et ita ponit quod substantia habeat aliquid idem sibi a quantitate ƿquae est posterior naturaliter; igitur ista responsio est magis impossibilis quam prior, quae ponit substantiam habere aliquod esse, scilicet indivisibile, a quantitate. | |
[86] Probatio maioris: quando aliquid vere idem est alicui et realiter, non potest esse sine illo, quia includit illud per identitatem, licet forte non formaliter, - unde si posset esse sine illo quod est realiter idem sibi, tunc idem realiter esset et non esset; sed manifestum est quod prius (ut substantia) potest esse sine quantitate posteriore, ut concedunt; si autem posterius potest non esse manente priore, multo magis illud quod est derelictum a posteriore, potest non esse manente illo quod est prius secundum naturam; ergo illud derelictum non est idem cum priore realiter. | |
[87] Praeterea, impossibile est causam habere ab effectu suo necessariam condicionem causandi, quia tunc causa naturaliter esset posterior effectu (tunc enim causa, secundum quod causa, esset ab effectu); sed illa signatio necessario est substantiae in quantum est causa accidentis, quia non causat accidens nisi in quantum singularis; et ideo istud fugit ponendo quod 'signatio formaliter' non est formaliter a quantitate, quia tunc singulare esset ens per accidens, quod falsum est. Unde si separetur substantia a quantitate, adhuc ponit quod sit singularis; ergo non capit illam signationem a quantitate per quamdam derelictionem. | |
[88] Praeterea, quaero: quid est illa derelictio? Aut est aliquis effectus causatus a quantitate, aut sequitur aliam formam quae causat illam signationem? Si autem sit aliquis effectus (sicut in divinis diceretur), quia ponis - si quantitas non esset - adhuc materiam habere ƿparticularitatem extra per illam derelictionem a quantitate, sed hoc non potest esse quod sit aliquis effectus sic causatus a quantitate, quia quantitas non est forma activa. Si autem sequitur aliam formam a quantitate, quae sit causa illius singularitatis, tunc frustra ponitur quantitas, quia dicerem quod agens naturale faceret illam formam, et tunc quod quantitas esset sicut ulna applicata, nihil faciens ad singularitatem. | |
[89] Item, si quantitas derelinquat aliquid in materia, eadem ratione albedo - perficiens superficiem - affectionem aliquam derelinqueret in superficie, quod falsum est. | |
[90] Praeterea, arguitur ad conclusionem praedictam alio modo sic: secundum Philosophum substantia est prior omni accidente tempore (VII Metaphysicae), - et secundum quod melius exponitur, hoc est sic intelligendum, quod substantia prior est secundum naturam omni accidente; et quod est prius secundum naturam, non repugnat ei esse sine posteriore, sine contradictione, quia si sit prius secundum naturam alio, in esse eius non invenitur aliqua ƿimperfectio si ponatur sine alio; ergo non est incompossibile quod substantia singularis duratione sit sine quantitate; sed hoc esset impossibile si esset singularis per quantitatem. | |
[91] Praeterea, tertia via arguitur contra praedictam opinionem ex coordinatione praedicamentali: in omni coordinatione praecise accepta inveniuntur omnia illius coordinationis, circumscripto quocumque alterius coordinationis, - praeterea, quidlibet unius coordinationis est diversum a quocumque alterius coordinationis; ergo in coordinatione praedicamentali substantiae est quidlibet illius, circumscripto quocumque alterius; sed sicut ordo praedicamentalis requirit terminum in sursum, ita etiam essentialiter requirit terminum in deorsum, unde requirit ultimum; ergo circumscripto quocumque alterius generis, erit aliquid ultimum in genere substantiae (de illo genere intrinsece), et hoc est singulare illius generis; ergo etc. | |
[92] Praeterea, ultimum cuiuslibet coordinationis requirit praedicationem superiorum in illo ordine, per se; sed 'ens per accidens' non recipit 'praedicationem essentialiter' superiorum per se, in genere; ergo ultimum in nulla coordinatione praedicamentali includit res diversarum coordinationum. | |
[93] Praeterea, species in quocumque genere est species secundum rationem illius generis; sed de ratione speciei est quod sit praedicabilis de pluribus, vel saltem de uno; ergo circumscripto quocumque alterius generis, adhuc species habet aliquid de quo est praedicabilis, et hoc est singulare: ergo est singulare in genere substantiae, circumscripto omni accidente. | |
[94] Praeterea, quando aliquid convenit alicui secundum aliquam rationem praecisam, - cui convenit essentialiter illa ratio praecisa, et illud quod convenit secundum illam rationem (sicut patet inductive); sed in coordinatione substantiae convenit 'esse univerƿsale', et hoc ratione naturae generis huius absolutae; ergo cui convenit illa natura absoluta (et non contracta), illud erit universale illius coordinationis. Sed in quantum ponitur contractum aliquid per rem alterius generis, nihil omnino ponitur contractum in illo genere, - sicut per hoc quod ponitur contractus per albedinem Socrates, non magis contractus est in genere substantiae quam erat prius; igitur si poneretur aliquid contractum in natura substantiae per rem alterius generis, simul esset singulare et universale. | |
[95] Praeterea, quarta via arguitur contra opinionem praedictam ex parte quantitatis, - nam tres praecedentes universaliter sunt contra omne accidens, quod nullum potest esse causa singularitatis, ista autem quarta via specialiter est contra quantitatem: si enim quantitas est causa singularitatis, illa quantitas aut esset quantitas terminata aut interminata. Non quantitas terminata, quia illa sequitur esse formae (quantitas enim habet certum terminum), quia forma perficit materiam; ergo cum illa sequitur sicut effectus, non potest esse causa singularitatis. Nec quantitas interminata potest esse causa individuationis, quia secundum eos ipsa manet eadem in generato et corrupto; ergo si quantitas interminata esset causa singularitatis, generatum et corruptum essent idem singulare et idem 'hoc', quia haberent eandem rationem singularitatis. ƿ | |
[96] Dices quod non sequitur, quia non potest esse causa individuationis alicuius individui nisi in eadem specie, et generatum non est eiusdem speciei cum corrupto. | |
[97] Contra: ponatur quod ex aqua generetur ignis et quod postea corrumpatur in aquam, secundum rationes eiusdem quantitatis, quantitas interminata manet eadem et est in eadem specie; ergo idem erit singulare, et per consequens corruptum redibit idem numero postquam corruptum est per naturam! | |
[98] Praeterea, nulla natura - in quantum natura talis - est de se haec (sicut probatum est supra, quaestione 1 istius distinctionis), quia illud quod est de se 'hoc', impossibile est quod intelligatur sub ratione universalis, et similiter tunc non esset aliqua unitas realis minor unitate numerali (sicut ibi deductum est); sed quantitas de natura sua habet tantam indifferentiam sicut caro; ergo sicut caro, ratione qua caro, non est de se haec, ita nec quantitas - unde quantitas - de se est haec, nam eiusdem rationis est quantitas in hac quantitate et in illa, sicut caro in hac carne et in illa. Sed illud non potest esse prima ratio quare aliquid est 'hoc', cui repugnat esse 'hoc'. Ergo quantitas non potest esse causa singularitatis, qua aliquid est 'hoc' respectu alicuius naturae. | |
[99] Dicit quod quantitas est haec per situm. ƿ | |
[100] Contra: situs ille aut pertinet ad praedicamentum quantitatis, aut est praedicamentum per se. Si primum, sic est differentia illius generis, ergo non contrahitur ad singulare, licet ad speciem contrahatur. Si sit praedicamentum 'situs', ergo posterius quantitate; ergo non contrahitur quantitas per illum; similiter, situs est eiusdem rationis in hoc et in illo, - unde genus est hic, situs, sicut prius. | |
[101] Praeterea, hic deficit eorum 'achilles' quod 'omnis differentia in forma est specifica'; sed quantitas est forma; ergo diversitas quantitatis a quantitate est secundum speciem: ergo duae quantitates non possunt differre in eadem specie! | |
[102] Praeterea, contra rationes illius opinionis. Quando enim arguitur quod quantitas est formalis ratio divisibilitatis in partes eiusdem rationis, et ideo natura specifica substantiae materialis non potest dividi nisi per quantitatem, - contra istud: quod est formalis ratio divisibilitatis alicuius, illud inest ei quod dividitur illa divisione (aliter non divideret ipsum); sed quantitas non inest formaliter naturae specificae; ergo non est formaliter ratio divisibilitatis naturae specificae in suas partes. | |
[103] Unde ratio falsum imaginatur, ac si divisio alicuius quanti in suas partes esset divisio naturae specificae in suas partes subiectivas, quod falsum est, quia numquam 'pars integralis' est suum totum, sed semper 'pars subiectiva' est suum totum; unde ex hoc quod totum dividitur per quantitatem, pars non est 'totum' divisum; et ƿideo numquam ex divisione continui potest concludi divisio naturae specificae. | |
[104] Praeterea, illa ratio procedit ex falso intellectu textus. Dicit enim Philosophus quod "quantitas dividitur in ea quae insunt, quorum singulum natum est esse aliquid et hoc aliquid". Propter hoc enim quod dicit quod "dividitur in ea quae insunt", excluduntur partes quae de novo generantur, facta divisione; per hoc autem quod dicit "natum est esse aliquid", intelligit quod natum est esse per se exsistens; per hoc autem quod dicit "natum est esse hoc aliquid", excluditur divisio generis. Unde habetur, ex hoc, quod quantitas sit divisibilis in partes eiusdem rationis? In nullo habetur. Si enim ponitur quod numerus senarius componitur ex bis ternario, et ter binario, et ex quattuor et duobus, et quod sit divisio in haec, haec est divisio quantitatis "in illa quae insunt, quorum quodlibet natum est esse aliquid et hoc aliquid", nec tamen illae partes sunt eiusdem rationis. Unde et divisio quanti potest esse in partes alterius rationis, sed non per rationem quantitatis, - ut si homo dividatur in cor et in caput, haec non est divisio in partes eiusdem rationis; unde quantitas permittit dividi substantiam in partes alterius rationis, licet illa non fiat per quantitatem. | |
[105] Item, nihil est ad propositum ille textus. 'Quantum' enim dividitur "in ea quae insunt", quae integrant ipsum totum; non sic autem natura specifica dividitur in individua, quasi natura specifica esset quoddam integratum ex naturis individuorum; et ideo quod quantitas dividatur in partes eiusdem rationis quae insunt, nihil facit ad propositum. Unde illa ratio omnino nihil valet. | |
[106] Praeterea, contra aliud, quando arguitur 'generans generat aliud propter materiam', arguo: generans distinguitur a genito (circumscripto quocumque alio), quia nihil generat se; sed generans non generat quantitate, sed forma sua propria, quia quantitas non est ƿforma activa, ideo non potest esse ratio generandi nec terminus generationis; ergo quantitas nihil facit ad distinctionem generantis a genito. | |
[107] Concedo ergo, propter istas rationes, quod 'haec aqua', sub quantitate, incompossibile sit quod sit non haec, hac ipsa manente et non facta mutatione substantiali circa ipsam; et ideo per quantitatem, quae posterior est, non potest esse singularis. Quid autem sit illud, patebit post. | |
[108] Ad rationes. Ad primam patet responsio per supradicta, primo, quod non est ad propositum, quia divisio quanti non est divisio naturae in partes subiectivas; secundo, quia accidit quod aliquando fiat divisio in partes quantitativas quae sunt subiectivae, sicut in homogeneis, sed non tenet in heterogeneis. | |
[109] Ad aliam rationem, quando arguitur quod 'forma non distinguitur a forma nisi quia est in alia materia', - falsum est, nam sicut materia forma prior est in esse, ita et in dando unum esse (unde a quo entitas alicuius, et una entitas); verumtamen licet forma sit prior, tamen concurrit ad constitutionem compositi ut causa quaedam partialis. | |
[110] Et quando dicitur quod 'omnis distinctio quae est in forma, est specifica', patet responsio ad hoc I libro. | |
[111] Ultra etiam propositio accepta est falsa quod 'materia non est ƿhaec nisi per quantitatem'; prius enim est 'haec' materia, quam adveniat sibi quantitas, licet de facto non habeat esse nisi esse quantum, - licet etiam non habeat propriam partibilitatem, aliam a quantitate. | |
[112] Et quando dicitur quod 'materia non est divisa nec plurificata nisi sub alia quantitate et alia', verum est, - et hic accipitur quantitas 'sine quo non est plurificatio individuorum'; si autem sit tantum 'sine quo non' respectu divisionis materiae, multo fortius respectu geniti adhuc est 'sine quo non'; ergo non sequitur quod sit 'ratio formalis' divisionis in partes eiusdem rationis. | |
[113] Unde non sequitur 'generans generat aliud propter materiam, et materia non est alia nisi sit sub alia parte quantitatis, ergo quantitas est formalis ratio divisionis in partes eiusdem rationis'; solum enim sequitur quod quantitas sit necessaria generationi sicut aliquid 'sine quo non'; sed ex hoc non sequitur quod sit formalis ratio requisita ad generationem. | |
[114] Si diceres quod quantitas praecedit generationem, quia generans non generat aliud nisi agendo in quantum, igitur quantitas praecedit individuationem geniti (non ergo sequitur, sicut dictum est), respondeo quod verum est quod quantitas et etiam alia accidentia praecedunt generationem, in ipso tamen corrupto; unde tantum probas quod in corrupto quantitas praecedit generationem; sed tamen in genito quantitas sequitur suam substantiam. | |
[115] Sed adhuc dices quod non videtur quod quantitas in corrupto tantum praecedit generationem, sed etiam in ipso genito, quia in instanti generationis praecedit in materia inductionem formae; sed ut est quantitas materiae, in illo instanti praecedit natura formam ƿet individuationem geniti, quia aliter generaretur ex non quanto, et sic ex non quanto fieret quantum. | |
[116] Sed isti non debent sic arguere, quia ponunt (contra Commentatorem) quod nulla forma manet eadem in generato et corrupto (ut quod forma corporea non maneat eadem), - et per consequens, cum secundum ipsum forma substantialis sit prima perfectio materiae et non quantitas, sequitur quod quantitas non maneat eadem, et ita sequitur inductionem formae. Ideo respondeo ad rationem quod nulla quantitas praecedit inductionem formae substantialis, in materia (tunc enim quantitas prius perficeret materiam quam forma substantialis), sed sequitur inductionem formae naturaliter, et ita sequitur esse compositi. | |
[117] Et quando arguitur quod 'tunc ex non quanto fieret quantum', dico quod si intelligatur quod de aliquo exsistente prius non quanto fiat quantum, sic impossibile est (ut quod de puncto fiat aliquod divisibile); unde secundum quod 'generatum' fit ex corrupto, sic fit ex quanto, nam ante instans generationis continue fuit quantum, sed in illo instanti generationis corrumpitur forma praecedens et quantitas, et inducitur forma sequens, quam in eodem instanti ƿsequitur quantitas eam extendens. Si autem arguens intendat quod de non quanto fiat 'quantum' secundum quod aliquid generatur de parte sua essentiali, - sic necessarium est, quia materia primo perficitur forma, de qua materia generatur compositum, et sequitur quantitas eam extendens. | |
[118] Sed dices: quomodo est possibile quod agens naturale immediate attingat essentiam materiae (videtur enim quod non immediate, sed in quantum corporea est), tamen semper agens naturale agat in corpus? - Respondeo: nescio unde veniat ista philosophia qua dicitur quod agens naturale non attingat essentiam materiae; si enim agens naturale inducat formam substantialem in materia, necessario attingit materiam in quantum est perfectibilis a forma; unde non est intelligendum quod materia habeat unam tunicam (ut quantitatem), et quod mediante illa tunica recipiat formam. | |
[119] Ad rationes principales. Ad auctoritatem Boethii, quae magis cogens est quam aliae, dico quod Boethius ibi vult ostendere quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres personae et unus Deus, et quod non sunt tria individua in numero, differentes in substantia, quia in substantia varietas accidentium differentiam numeralem facit; sed in Patre et Filio etc. non potest esse accidentium varietas, quia, sicut dicit post, 'simplex forma subiectum esse non potest'. Nunc ƿdico quod ista intentio Boethii potest salvari, posito quod accidentia sint tantum sine quo non est differentia numeralis, arguendo quod 'sine varietate accidentium non potest esse differentia numeralis; sed in Patre et Filio non est talis varietas; ergo etc.'. - Hoc, quantum ad intentionem Boethii, quod potest salvari, licet accidentia non sint causa formalis differentiae numeralis. | |
[120] Sed quomodo dicemus ad intentionem Boethii in se, cum dicat ex intentione quod in substantia 'varietas accidentium differentiam numeralem facit'? Dico quod ista auctoritas habet intelligi sicut sonat, ad litteram, - nam accidentia faciunt differentiam aliquam in substantia, et non specificam, ergo numeralem: unde sicut sunt, ita faciunt differentiam, - et sicut accidentia illa differunt numero, ita faciunt differentiam numeralem; sed non primam differentiam numeralem, nec etiam solam illam differentiam. Et ideo in arguendo est fallacia consequentis, sic arguendo: 'faciunt differentiam numeralem in substantiis, igitur primam differentiam numeralem, et solam illam faciunt'. | |
[121] Sed dices quod varietas accidentium non sit prima causa differentiae numeralis, sed consequitur primam differentiam; ergo cum circumscripto posteriore - maneat prius, sequitur quod licet in divinis non sit varietas accidentium, adhuc sit ibi differentia numeralis. Et sic Boethius non dicit propositum suum. | |
[122] Dico quod Boethius ostendit quod in Deo non sit differentia numeralis, et arguit sic: 'accidentium varietas differentiam numeralem facit; sed in Deo non sunt accidentia, quia forma simplex subiectum esse non potest; ergo etc.'. Dico quod arguit ab effectu, necessario concomitante causam, nam differentiam numeralem necessario concomitatur varietas accidentium, - et hoc verum est; et ideo si in Deo non sit talis varietas, sequitur quod ibi non sit differentia numeralis. | |
[123] Ad Damascenum dicendum quod illa auctoritas solvitur per ƿhoc quod dicit in fine eiusdem capituli: 'Quaecumque autem sint adventicia in eadem specie, accidentia sunt'; unde sunt accidentia speciei. Et quod non per accidentia, patet per eundem, cap. 8 I libri, ubi dicit: "Plus autem omnibus, eo quod non sunt ad se invicem, sed sunt separatim"; hoc autem dicit propter personas in divinis, quae sunt ad se invicem. | |
[124] Ad Avicennam dico quod loquitur sicut metaphysicus debet loqui, nominando - secundum modum suum - 'accidens' quidquid est extra rationem quiditatis; et sic 'unitas' accidens est entitati et essentiae rei. Et quia omnia per quae distinguuntur individua, sunt extra naturam specificam quae eget materia, - ideo vocat talia 'accidentia', non quia sunt de genere accidentis, sed quia sunt extra naturam specificam, quo modo dicimus quod est 'fallacia accidentis' propter extraneationem medii ad extrema (sicut animali accidit rationale', et sic extraneatur). |