Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D3/P1Q5
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura II | D3
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
[125] Iuxta praedicta quaeritur utrum substantia materialis individuatur per materiam. ƿ | |
[126] Quod sic, videtur: V Metaphysicae cap. 'De uno': "Unum numero sunt quorum materia est una numero"; ergo materia est causa unitatis numeralis. | |
[127] Contra: In fundamento naturae nihil est distinctum (ex V Metaphysicae), - et haec est materia; ergo materia, quae secundum se est indistincta, non potest esse causa distinctionis. | |
[128] Ad hanc quaestionem solent dicere quidam quod materia est ratio qua substantia materialis est haec, et quod forma non est haec nisi quia recipitur in hac materia vel in illa, ut sic tota singularitas substantiae materialis sit a materia. | |
[129] Hoc probant auctoritate VII Metaphysicae: 'Generans generat aliud propter materiam, idem autem specie secundum formam'; ergo differentia numeralis est a parte materiae et unitas specifica a parte formae. ƿ | |
[130] Praeterea, VII Metaphysicae, cap. 'De partibus definitionis' in fine: 'In conceptis cum materia, aliud est quod quid est ab eo cuius est, - quaecumque autem sunt sine materia, idem est quod quid est cum eo cuius est (ut curvitas, si separata sit a materia)'; et VIII Metaphysicae, cap. illo 'Oportet non latere', dicit ibi quod 'non est idem quod quid est animae et anima, si anima sit animal'. Ex hoc ergo quod in conceptis cum materia non est idem quod quid est cum eo cuius est sicut in separatis a materia, arguitur quod materia sit causa individuationis, - quia si non, ergo posset abstrahi ab hac materia et illa, sicut forma, et per consequens, abstractum ab hoc composito et illo esset idem sibi sicut abstractum in non habentibus materiam. ƿ | |
[131] Praeterea, Philosophus XII Metaphysicae probat quod non sunt plures caeli, quia tunc essent plures motores primi; quare haberent materiam. Ergo, secundum intentionem suam, distinctio numeralis non potest esse nisi per materiam. | |
[132] Praeterea, in I De caelo et mundo: 'Qui dicit caelum, dicit formam, - qui dicit hoc caelum, dicit materiam'; ergo singularitas est a materia. | |
[133] Sed contra: Si - ab hac materia et illa - non potest abstrahi materia, et ab homine hoc et illo potest homo abstrahi, ergo materia non pertinet ƿad quiditatem hominis; sed hoc falsum est, sicut patet ex VII Metaphysicae cap. 'De partibus definitionis', ubi plures auctoritates hoc sonant quam contrarium; ergo oportet quod materia possit abstrahi ab hac materia et illa, sicut forma aut compositum. Ergo materia non potest esse causa individuationis, quia universaliter illud quod est indifferens ad plura eiusdem rationis, non potest esse causa determinationis. Unde convenit quaerere de causa individuationis et singularitatis materiae, sicut compositi. | |
[134] Praeterea, hoc vult Philosophus XII Metaphysicae cap. 2, ubi quaerit de unitate principiorum generum; et dicit quod sunt eadem proportione eorum quae sunt unum proportione, et sunt eadem genere eorum quae sunt unum genere, et sunt eadem specie eorum quae sunt unum specie, ut materia mea et tua, forma mea et tua, et sic de 'movere', prout exemplificat. Ergo materia mea et tua sunt unum specie; ergo materia est abstrahibilis ab illis, et per consequens non potest esse causa individuationis. | |
[135] Praeterea, si materia est causa individuationis et singularitatis, cum materia maneat eadem quando ignis corrumpitur in aquam, singularitas manebit eadem, et ita erit idem singulare. | |
[136] Si dicas quod non, quia species non manet eadem (sicut responsum est supra secundum aliquos), - contra, arguitur sicut supra: si post corruptionem ignis in aquam corrumpitur aqua in ignem, tunc materia manet eadem et in eadem specie est; ergo sequitur quod idem singulare corruptum redibit idem numero per naturam! ƿ | |
[137] Si dicatur quod materia sub accidente exsistens et eadem exsistens, est causa individuationis, - tunc fugis ad tempus, et sic dimittis naturam materiae <...>, quia ipsa non sit causa individuationis; et hoc concedo. | |
[138] Ad rationes autem patebit post solutionem sequentis quaestionis. |