Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D4

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem quartam quaeritur utrum inter creationem angeli et eius beatitudinem fuerit aliqua mora.
[2] Quod non, videtur: Inter eius creationem et beatitudinem naturalem non fuit aliqua mora; igitur nec inter eius creationem et beatitudinem supernaturalem fuit aliqua mora.
[3] Antecedens ostenditur: angelus habuit speciem qua cognovit essentiam divinam, sicut dictum est supra, - et non nisi a Deo creante, quia non ab alio habuit speciem illam; ergo in primo instanti habuit speciem cognoscendi Deum. Illa autem maxime fuit sibi proportionata ad intelligendum, - et aliquam intellectionem habuit in primo instanti; ergo in primo instanti cognovit Deum; et similiter, pari ratione, habuit volitionem; igitur in primo instanti habuit beatitudinem naturalem.
[4] Consequentia ostenditur: causa prima, a qua accepit naturalem beatitudinem, efficacior est quam aliqua causa secunda; igitur potuit ita cito dare beatitudinem supernaturalem sicut habuit beatitudinem naturalem; et si potuit dare in primo instanti et non dedit, igitur invidus fuit, - sicut arguit Augustinus Contra Maximinum. ƿ
[5] Praeterea, Augustinus XII De civitate Dei cap. 9 dicit quod 'simul condidit naturam et largitus est gratiam' (et ultra); sed simul habuerunt gratiam et gloriam, - probatio: sicut gratia ad gloriam, ita culpa ad poenam; mali simul habuerunt culpam et poenam, aliter eorum culpa fuisset remediabilis, quia tunc possent poenitere si non simul culpa eorum et poena fuissent; igitur boni simul habuerunt gratiam et gloriam.
[6] Contra: Augustinus I Super Genesim, exponens illud In principio creavit Deus caelum et terram, exponit de luce spirituali, - et dicit quod primo fuit factum caelum quando informis natura angeli creata est, et secundo creata est lux quando conversa est ad Creatorem; igitur mora fuit aliqua inter creationem et beatitudinem.
[7] Circa distinctionem quintam quaeritur utrum prius meruerunt eorum beatitudinem quam eam perceperunt.
[8] Quod non, dicit Magister in fine istius distinctionis: "Fateor" etc.
[9] Praeterea, angeli non merentur ex obsequiis impensis nobis, ƿquia non est actus praemii, cum non sit circa ultimum finem; similiter, non merentur non habitum (tunc esset in eis afflictio et anxietas); ergo merentur quod habent: igitur beatitudinem merentur simul et eam habent.
[10] Praeterea, maius praemium requirit maius meritum, quia ista proportionantur secundum iustitiam; sed angeli habent maiorem gloriam quam multi homines. Sed homo requirit multa merita ad hoc quod percipiat beatitudinem; sed tot merita non videntur in angelo praecessisse; ergo simul habuerunt beatitudinem et eam merebantur.
[11] Contra est Augustinus De correptione et gratia.
[12] Ad hanc quaestionem respondet Magister quod angeli simul duratione habuerunt gratiam et gloriam, et ideo non meruerunt gloriam ante. Et quia non sine merito habuerunt gloriam (quia tunc praemium hominis esset gloriosius ƿquam praemium angeli, cum praemium quod est ex meritis, gloriosius est), ideo ponit quod 'merebantur per obsequia impensa nobis ex obedientia Dei' et dilectione quam habuerunt ad nos (sicut equus datur militi antequam pugnet in bello, quem postea meretur).
[13] Contra: ista opinio Magistri communiter non tenetur. Si enim aliquis per bona opera praevisa potest mereri, igitur quilibet potest mereri gratiam et iustitiae praemium, quia Deus praevidet ipsum bene usurum gratia, in praescientia sua, - et si hoc, ergo non est gratia; igitur nihil datur in praemium propter aliqua merita praevisa.
[14] Praeterea, si angeli tantum merentur beatitudinem propter obsequia nobis impensa, tunc si nullus fuisset proximus et nullus extrinsecus, non haberent unde beatitudinem possent mereri.
[15] Praeterea, sequeretur quod non esset aliquis certus gradus beatitudinis angeli, quia aut totam beatitudinem recepit in principio, aut non totam sed continue intenditur. Si secundum, igitur non est beatus, quia non est in termino (quia est in proficiendo, quod competit viatori). Si detur primum, quod in principio habuit totam beatitudinem pro omnibus meritis quae faciet, - igitur angelus esset beatus, et non beatitudine alicuius gradus, quia mundus potest in infinitum durare, et tunc in infinitum impenderent nobis obsequia; si igitur propter obsequia circa nos mereantur beatitudinem, nullum gradum certum beatitudinis habent. ƿ
[16] Respondeo quod angeli meruerunt prius naturaliter quam beatitudinem perceperunt; et secundo dico quod prius duratione beatitudinem meruerunt quam beatitudinem habuerunt.
[17] Primum ostendo, quia in creaturis perfectis rationabile est quod consequantur finem suum per operationem suam; et si finis ille subest potestati eorum, per operationem propriam consequuntur, sicut est de beatitudine naturali angeli; si autem finis ille non subest facultati eorum, tunc - sicut possunt - per operationem consequuntur. Sed beatitudo supernaturalis non est in potestate angeli; igitur illam attingit per operationem meritoriam, quae acceptatur a Deo; oportet igitur ut actum habeat acceptatum a Deo, qui est meritorius, ut propter illum det quod est maius, - nam acceptatio actus a Deo, qui dat factum, est mereri; igitur angeli merentur beatitudinem.
[18] Praeterea, aliqua beatitudo hominis, quae est ex meritis, maior esset si angelus non mereretur suam beatitudinem: non enim esset beatior homine, qui meretur beatitudinem.
[19] Secundo dico quod prius duratione - secundum legem divinam datam et institutam - merentur quam praemiantur, licet Deus de facto posset eos beatificare simul.
[20] Ratio ad hoc est, quia pro illo instanti pro quo viator meretur, qui indifferenter se habet ad actum et ad oppositum actus, in illo priore comparatur ad actum, aliter non esset actus meritorius, sed qui est comprehensor, habens actum beatificum, se habet determinate ad illum actum, ita quod in priore (natura) non potest in ƿoppositum; sed isti sunt oppositi modi agendi; igitur non insunt eidem potentiae insimul: ergo non simul angelus meretur et beatificatur. Ideo prius meruerunt quam beatitudinem perceperunt.
[21] Ad illud Magistri dicendum est ipsum hic non tenendum.
[22] Ad aliud dicendum quod omnes boni actus angeli, sive sint circa proximum sive circa Deum, licet non sint praemium, non tamen sunt meritum nec per illos merentur, sed veniunt ex plenitudine beatitudinis et non sunt praevii ad beatitudinem, - sicut in nobis aliqui actus praecedunt habitum, ex quibus habitus generatur, et quando habitus habetur in supremo, actus nihil eliciunt vel faciunt, sed ex plenitudine potentiae perfectae eliciuntur. Sic etiam angeli et anima beata plus incomparabiliter diligunt Deum et proximum quam nos modo; et illi actus sunt ex plenitudine perfectionis gloriae. Placet tamen Deo ut sancti angeli praemientur praemio accidentali et illud mereantur dum mundus durat; et istud praemium accidentale est gaudium de aliquo creato, ut de aliqua anima quam ducunt in caelum: de hoc enim gaudium habent speciale; sed non propter hoc habent praemium essentiale, quia angelus nescit si salvabitur anima cui impendit obsequia.
[23] Et ad probationem dicendum quod carentia praemii essentialis affligit angelum, sed non carentia praemii accidentalis, quia (sicut dictum est) angelus nescit si anima quam custodit salvabitur, - sicut anima modo beata non affligitur propter carentiam corporis, quod tamen plus appetitur ab anima quam praemium accidentale ab angelo. ƿ
[24] Ad aliud dicendum quod illa dilectio summi boni qua adhaerebant Deo et qua detestabantur superbiam aliorum (quod dicitur 'pugna Michaelis'), quod fuit magna tentatio, - erat valde intensa, quam dilectionem intensam non potest homo habere; unde plura merita extensive fuerunt hominis, et sunt, quam angeli, sed angeli habuerunt meritum valde intensum, proportionatum praemio quod dabatur eis.
[25] Ad primam quaestionem primo videndum est quot sunt morae et quot oportet ponere ante beatitudinem angelorum.
[26] Et dicit unus doctor quod oportet ponere duas moras: unam in qua sunt similes, et aliam in qua distinguuntur, quia non simul fuerunt similes et dissimiles. Ponunt ergo quod una mora est in instanti creationis, in quo fuerunt similes, quod instans est instans meriti et gratiae, - et aliam moram ponunt in secundo instanti, in quo fuerunt dissimiles, quia isti beatificantur et praemiantur et alii damnantur.
[27] Ratio eorum est, quia sicut beatitudinem naturalem habuerunt simul - sine discursu - per actum, ita ponunt et supernaturalem; et ita in primo instanti simul habuerunt gratiam et merebantur, et in secundo instanti mali posuerunt obicem et damnabantur; sed boni tunc non, et ideo beatificabantur. ƿ
[28] Contra: quicumque meretur usque ad instans praemiationis, praemiabitur, quia tunc in illo instanti non est viator, et per consequens tunc non potest ponere obicem, sicut homo, si ponitur mereri usque ad instans mortis, tunc praemiabitur (hoc enim requirit iustitia); et "quod hominibus est mors, angelis est casus", secundum Damascenum; igitur si angeli merentur vel demerentur usque ad instans praemiationis vel damnationis, necessario praemiabuntur vel damnabuntur.
[29] Alia est opinio Magistri, qui ponit tres moras: unam in qua omnes fuerunt in puris naturalibus, et aliam in qua mali peccaverunt et boni non (sed remanserunt in puris naturalibus), et tertiam in qua boni simul perceperunt gratiam et gloriam. ƿ
[30] Sed hoc ultimum est prius improbatum.
[31] Praeterea, quod ipse ponit angelos malos non recepisse gratiam, falsum videtur et contra Anselmum De casu diaboli cap. 12 et 18, ubi ait 'angelos malos recepisse gratiam', - et loquitur ibi de gratia infusa, quia ait 'illam gratiam corruptam fuisse per peccatum', sed iustitia naturalis et acquisita non corrumpitur per peccatum; igitur si peccaverunt, aliquando habuerunt gratiam.
[32] Praeterea, si in secunda mora angeli mali peccaverunt, et boni steterunt in puris naturalibus, et in tertia perceperunt gratiam et gloriam, - igitur angeli mali non fuerunt in termino quando peccaverunt, quia non tunc boni fuerunt in termino (quia in mora sequente fuerunt in termino). ƿ
[33] Respondeo quod oportet ponere tres moras ad minus: unam creationis et aliam difformitatis et tertiam termini. Nam oportet ponere unam moram, in qua angeli boni sunt confirmati in beatitudine et mali damnati; et aliam oportet ponere, in qua boni meruerunt et mali demeruerunt (quia 'qui meretur usque ad instans praemiationis, praemiabitur'); sed in alia mora - priore - fuerunt uniformes, quia Deus non discernit in instanti creationis, sed quia per actus eorum facti sunt distincti, per actus eorum eos discernit. Igitur ad minus sunt tres morae.
[34] Sed utrum sint duae morae correspondentes uniformitati eorum vel non, non video nec habeo argumentum 'pro' nec 'contra'. Si enim simul fuerunt creati et gratiam habuerunt, tunc eadem fuit mora creationis eorum quando habuerunt naturalia et quando fuerunt uniformes in gratia; et tunc fuerunt tres morae. Si autem instans fuerit unum creationis, et aliud in quo habuerunt gratiam, et tertia mora in qua hi meruerunt et illi demeruerunt, et quarta in qua hi confirmati in bono et illi in malo, - tunc quattuor morae.
[35] Sed contra: si mali cum bonis habuerunt actum uniformem, igitur cum per unum actum possint consequi beatitudinem (sicut arguit prior opinio), tunc in instanti sequente omnes essent beati. Hoc etiam est quod alii dicunt, quod si convertebantur ad Deum et ad summum bonum, numquam fuissent aversi. ƿ
[36] Dico quod Deus non acceptat actum nisi continuatum per totum tempus viae, quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit; unde actus continuatus cum perseverantia, praemiabitur. Unde angelus non consequitur effective praemium, quia Deus non acceptat actum meritorium nisi continuatum.
[37] Et quando dicitur quod 'si fuissent ad Deum conversi, numquam aversi', - dicendum quod non sequitur, quia quamdiu sunt viatores, possunt converti et averti. Unde videmus quod aliquando aliqui qui magis convertuntur ad Deum, cadunt, - et ideo qui stat, videat ne cadat; quando sunt in termino, non, quia ubi ceciderit lignum etc.
[38] Ad primam rationem principalem dicendum quod consequentia non valet, quia fuit mora inter beatitudinem supernaturalem et creationem, ex lege divina statuta, - quia meritum debet praecedere praemium, licet de potentia sua potuit eos in primo instanti praemiasse. Et non discernit inter illos in instanti creationis, et ideo non fuit 'invidus'.
[39] Ad aliud, quando arguitur quod 'simul habuerunt gratiam et gloriam', Deus novit si ita sit.
[40] Et quando dicitur quod 'simul culpa fuit et poena, igitur simul gratia et gloria', dicunt aliqui quod non est simile, quia ipsa culpa est poena (quoniam carentia iustitiae, maxima poena est), et ideo simul culpa et poena; sed non sic - ex alia parte - simul gratia et gloria, quia ibi non idem praemium et meritum. ƿDico tamen aliter quod sicut non sunt simul meritum et praemium, ita nec simul sunt culpa et poena correspondens, quia quando est culpa, tunc est viator, et tunc non habet poenam finalem; nec tamen sequitur quod potuit poenitere, quia sequitur alia mora illam culpam, et tunc erit in termino.
[41] Sed de istis moris cuiusmodi sunt, aut divisibiles aut indivisibiles, est dubium.
[42] Sed de tertia mora - beatitudinis et damnationis - manifestum est quod est durabilis cum tota aeternitate.
[43] Sed de secunda mora, in qua meruerunt vel demeruerunt, dicunt aliqui quod mensuratur indivisibili, ponentes tempus discretum. ƿ
[44] Sed huiusmodi tempus ponere non est necesse (ut alias dixi); et ideo potuit mensurari instanti temporis nostri vel ipso 'nunc' aevi.
[45] Sed de prima mora dicunt quod non mensuratur instanti indivisibili, sed tempore, - et innituntur dicto Philosophi, quod 'nulla virtus creata potest agere in instanti, quia tunc virtus maior in minore posset operari'.
[46] Alii dicunt oppositum, quod non potuerunt peccare nisi in instanti (et non in tempore), quia si de iusto fiat iniustus, hoc necessario est in instanti, et non in tempore: quia omne quod movetur in tempore, vel secundum unam partem est in termino 'a quo' et secundum aliam partem in termino 'ad quem', vel seƿcundum se totum partim est in termino 'a quo' et partim in termino 'ad quem' (pluribus enim modis non potest esse successio in motu, ut patet ex VI Physicorum); sed primo modo non potest esse successio, quando de iusto fiat iniustus, quia anima non habet partem et partem; nec secundo modo, ut anima partim habeat de iustitia et partim de iniustitia, quia cum sint privative opposita, tunc essent in eodem.
[47] Sed neutrum horum videtur mihi necesse: non primum, quia potuerunt stetisse in naturalibus et in gratia per tempus, et in ultimo instanti peccare. - Tunc ad Philosophum dicendum quod consequentia Philosophi tenet propter impossibile inclusum in antecedente, quia 'si motus esset in instanti, instans esset divisibile', et per consequens maior virtus operari posset in minore; sed non sequitur absolute quod nulla operatio sit in instanti, quia tunc si intellectus noster vel angelus inferior intelligeret in instanti, angelus superior intelligeret in minore quam in instanti!
[48] Quomodo etiam secunda ratio non habeat necessitatem, apparebit in III, quando quaeretur 'si beata Virgo concepta fuerit in peccato originali'.

Notes